JOHANNIS RUDOLPHI THORBECKE,


ZWOLLA-BATAVI,


PHILOS. THEOR. ET LITER. HUMAN. CANDIDATI ET IN ATHENAEO AMSTELAEDAMENSI STUDIOSI,



RESPONSIO AD QUAESTIONEM PHILOSOPHICAM:

DE PRINICIPIO PHILOSOPHIAE ET OFFICIORUM


IN


CICERONIS OPERIBUS PHILOSOPHICIS





IN CERTAMINE LITERARIO CIVIUM ACADEMIARUM BELGICARUM


Die viii. Mensis Februarii A. MDCCCXVIII

EX SENTENTIA ORDINIS PHILOSOPHIAE THEORETICAE et LITERARUM HUMANIORUM ACADEMIAE

LUGDUNO-BATAVAE PRAEMIO ORNATA




I N D E X





      3 Praefatio


      5 Prolegomena de Ciceronis philosophandi Studio


    13 Caput Primum: De principio philosophiae moralis et officiorum universe, deque veterum eius investigandi ratione


    19 Caput Secundum: De sententia Ciceronis in principio philosophiae moralis amplectendo


    32 Caput Tertium: De principio Ciceroniano





P R A E F A T I O


Periculum mihi pro juvenili aetate et exiguis viribus facturo questionem tractandi priorem ab Ordine Philosophiae Theoreticae et Literarum Humaniorum propositam, non inutile visum est, quaedam praemittere, cum de sensu, quo capiendam esse quaestionem putavi, tum de ordinis atque instituti ratione, quam in ea tractanda secutus sum.
Quaestio his verbis continetur:

"Principium Philosophiae moralis et Officiorum exponatur e Ciceronis Operibus Philosophicis;
ita ut singularum sententiarum pondus et argumentandi ratio dijudicetur."


        Primo itaque hoc voluisse Ordo Clarissimus mihi videbatur, ut illud ex Ciceronis scriptis Principium Philosophiae moralis exponeretur, quod Ciceroni ipsi prae ceteris placuisse probaretur. Cicero enim cum multorum et diversorum Philosophorum sententias, et principia moralia, in scriptis suis explicet, certe uni ex his prae ceteris favet: idque ut eruatur et diligentius exponatur exigere propositam quaestionem arbitratus sum. Nisi enim ita intelligeretur, incertum mihi plane videbatur, quodnam potissimum, inter multa, illustrari Principium Ordo vellet.
        Deinde eo consilio praesertim propositam esse Quaestionem existimavi, ut a juvene, periculum facturo, specimen exhiberetur, ostensurum, eum in Cicerone, praesertim in eius scriptis philosophicis, ita legendo versatum esse, ut Auctoris intelligendi, explicandi, et ex se ipso illustrandi, facultatem haberet. Unde sequitur, non id quaeri, ut ex aliis auctoribus lux Ciceroni accendatur; sed ut, quam proxime Ciceronis vestigiis insistenti, Cicero ex Cicerone ita explicetur, ut, quid sibi voluerit Auctor, clare satis appareat, quod sit sententiarum pondus, quae argumentandi ratio, deinceps dijudicetur; eo rursus modo, ut ea potius ad normam et rationem Philosophiae Ciceronianae, et quasi ex Cicerone, expendantur et exigantur, quam ut adhibitis aliis, praesertim recentiorum Philosophorum, de disciplina morali doctrinis, aut suo marte philosophante responsi auctore, Ciceronis sententia vocetur ad judices, vel ab hac ratione longe discrepantes et alienos, vel, quod pejus, ad impares. Illud igitur magis dijudicandum, quomodo Cicero illi, quam est secutus philosophandi rationi ab omni parte satisfecerit, sibique in ea constiterit.
        Quo sensu propositam quaestionem accipienti, non alienum visum est, primum quaedam praemittere, unde Ciceronis Philosophi aliqua notitia acquireretur; quibus, quomodo Ci-

3


cero Philosophia fuerit imbutus, qua ratione eam excoluerit, quonam deinceps consilio scriptis mandarit, explicaretur.
        Nempe ad auctorem recte intelligendum et exponendum necesse fere est, ut talia in antecessum moneantur.
        Deinde, antequam Principium Philosophiae Moralis Ciceronis exponeremus, requirebatur, ut, quid sit tale principium universe, imprimis ex mente Ciceronis, ostenderetur. Quo proinde Ciceronem in tali principio exponendo facilius sequeremur, notanda quaedam erant de veterum Philosophorum in illo investigando ratione. Haec igitur Cap. I continentur.
        Porro, ut definiretur, quodnam ex Ciceronis scriptis principium exponendum esset, inquirendum erat in sententiam, cui super ea re Cicero erat addictus: quod facere aggresso omnes illae difficultates occurrebant, quae, ex Academica fluctuatione oriundae, vera Ciceronis placita tenebris fere involvunt. Ex iis itaque aliquid saltem verisimile elicere annisus sum in Cap. II.
        Denique Cap. III, illud principium Ciceroni placitum ita exponere et dijudicare conatus sum, ut consilium quaestionis exigere videbatur, et juveniles meae vires sinebant; id secutus, ut ex Ciceroniana copia magis ipsum auctorem, quam me loquentem inducerem, ibique de meis nihil insererem, ubi de suis suppeditabat Tullius. Itaque pressa adeo eius vestigia legi, ut sententias quidem apto et facili quodam ordine componerem, quoad scriptorum indoles patiebatur, potius vero Ciceronem philosophantem suo et antiquo more soluto et fere vago inducerem, quam ut undique collecta eius placita philosophica certo illo ordine, certisque regulis adscripto, proponerem, ut non sua, sed recentiorum Philosophorum ratione, philosophatus esse Cicero videretur. Id enim quaestionis menti contrarium videbatur.
        Ceterum quod ad postremum Caput attinet, animadverti velim, me in explicando principio Ciceroniano, ex eius scriptis illis locis fuisse usum, quibus vel Cicero ipse suam sententiam dicit, aut ea saltem exponitur ratio, quam prae ceteris Ciceroni placuisse antea iam ostendere conati sumus. Quos saepe alios locos addidimus, ab alius sententiae philosopho in eius scriptis pronuntiatos, ii non sunt additi, nisi eandem, atque ipsius Ciceronis verba, sententiam continerent, sed ita comparati essent ut illustrationi et faciliori explicationi commode inservirent: cur autem tali occasione illos locos non insereremus, ex eodem Ciceronis ingenio profectos, et, quamquam ex diversae disciplinae ratione efformatos, hac tamen in re affines similesque Ciceronianis?
        Haec sunt, quae in antecessum monere volui: ceterum, ut legatur dissertatio et dijudicetur, tamquam ab auctore, suae sibi tenuitatis conscio, juvenilium virium primum periculum edente, profecta, maximopere opto, et quodam iure meo petere mihi videtur.

4




P R O L E G O M E N A     D E  
  C I C E R O N I S   P H I L O S O P H A N D I   S T U D I O

Romae, "posteaquam, imperio omnium gentium constituto, diuturnitas pacis otium confirmavit, nemo fere laudis cupidus adolescens non sibi ad dicendum studio omni enitendum putavit." (de Orat. I.4) Quod enim in omnibus fere rebus publicis locum habet, nihil certius ad summa honoris fastigia evehere, quam eloquentiam, animis populi quasi imperantem, rerumque dominam, ut vocat Balbus (de nat. Deor. II 59), flexanimam, atque omnium reginam rerum" (ut [a] poëta dicitur apud Cic. de Orat. II 44.) id nec aliter Romae sese habuisse reperimus. Nihil enim ditioribus, et nobilioribus magis amorem et favorem populi conciliare poterat, quam si innocentibus atque oppressis vindicandis, inque judicio magno animo defendendis, nocivis atque sceleratis fortiter accusandis, operam intenderent: idque viam ad remp. capessendam optime sternebat. Populus enim, in quem operam et laborem impendebant, eos in remunerationem honoribus donabat et magistratibus, in quibus digne et cum salute civium tuendis omnis sita erat optimi cuiusque Patricii ambitio, gloria ac vitae dignitas. Quae omnia quis non intelligit neminem nancisci posse, nisi Eloquentiae peritum; neminem certius, quam Oratorem, dicendi vi exercitatum, aurium simul et animorum dominum, et quasi tyrannum? Atque ita "erant huic studio maxima exposita praemia, vel ad gratiam, vel ad opes, vel ad dignitatem." (de Orat. I.4.) Haec cum ita essent, et in Cice-

5


rone a prima adolescentia, maximum fuisse Eloquentiae studium, quis miretur? ita quidem, ut, cum vocis atque declamationis contentio infirmo et gracili corpori nocere videretur, nihilominus "quidvis potius periculum sibi adeundum, quam a sperata dicendi gloria discedendum putaret." (Brut. c.91) Cum autem, ut ait Plutarch. (ej. vit. c.2) ingenio ad omnes disciplinas ferretur, neque quidquam doctrinae aut eruditionis genus aspernaretur, praeceptoribus doctis usus est, iisque Graecis, quorum ductu, puerilibus studiis relictis, in Philosophiam incubuit, quod studium (ut ipse testatur in Bruto c.91) "sibi numquam intermissum, a primaque adolescentia cultum et semper auctum" cum Oratore conjunctissimum semper existimavit. "Positum sit inprimis" inquit (Orat. c.4) "sine philosophia non posse effici, quem quarimus, eloquentem: nam nec latius, nec copiosius, de magnis variisque rebus sine philosophia potest quisquam dicere. Nec vero, sine philosophorum disciplina, genus et speciem cuiusque rei cernere, neque eam definiendo explicare, nec tribuere in partes possumus; nec judicare, quae vera, quae falsa sint; neque cernere consequentia, repugnantia videre, ambigua distinguere. Quid dicam de natura rerum, cuius cognitio magnam orationis suppeditat copiam? de vita, de officiis, de virtute, de moribus? [Satisne] sine multa earum ipsarum rerum disciplina aut dici aut intelligi potest?" Conf. de Orat. III. passim, II. 1,2. Praesertim putabat Cicero, "postremum illum locum de vita et moribus totum esse Oratori perdiscendum: illud enim" inquit, "quod semper Oratoris fuit, nisi tenebimus, nihil Oratori, in quo magnus esse possit, relinqueremus." de Orat. I. 15. cf ibid. c. II seqq. In Bruto c. 93. "Philosophiam vocat matrem omnium bene factorum, beneque dictorum" alio loco (Orat. c. 21) "Eloquentiae" dicit, "sicut reliquarum rerum fundamentum Sapientiam" et de Orat. II 3 Philosophiam "artium omnium laudatarum procreatricem quamdam, et quasi parentem."
        Quantam vero, huic convenienter sententiae, a primo tempore aetatis, in eo studio operam curamque posuerit Cicero, antea quidem declarabant Orationes refertae Philosophorum sententiis; et doctissimorum hominum familiaritates, quibus semper eius domus floruit; et principes illi Diodotus, Philo, Antiochus, Posidonius, quibus institutus erat (de nat. D. I. 3.); nec non publica privataque vita ornatum eum et imbutum Philosophiae praeceptis semper ostenderat. (de nat. D. ibid.) Puer enim praeceptorem nactus est Phaedrum, Epicureum philosophum, quem eo quidem tempore, antequam Philonem cognoverat, valde ut philosophum, postea tamen ut virum bonum et suavem et officiosum, sibi probatum esse testatur, Ep. ad Div. XIII. i. Deinde vero (20 fere aetatis anno) ita ipse noster (Brut. c. 89) "cum princeps Academiae Philo, cum Athe-

6


niensium Optimatibus, Mithridatico bello, domo profugisset, Romamque venisset, totum ei me tradidi, admirabili quodam ad Philosophiam studio concitatus." conf. Plut. vita Cic. c. 3. Exinde anno aetatis 27, orationibus aliquot forensibus jam habitis, Athenas profectus "cum eo (sunt Tullii verba) venissem, sex menses cum Antiocho, Veteris Academiae nobilissimo et prudentissimo Philosopho, fui, studiumque Philosophiae nunquam intermissum, a primaque adolescentia cultum et semper auctum, hoc rursus summo auctore et doctore renovavi." (Brut. 91.) conf. Plut. ej, vita c. 4. Praeterea jam antea "eram cum Stoico Diodoto, qui, cum habitavisset apud me, mecumque vixisset, diu post est domi meae mortuus; a quo, cum in aliis rebus, tum studiosissime in dialectica exercebar." (Brut. 90) Athenis inde per Asiam itinere instituto, Rhodi Posidonium etiam, nobilissimum Stoicum, visitavit; (Plut. ibid. c. 4) quo 17 annis post significat (ad Att. II 1.) sese per litteras familiariter adhuc uti. Quanto ardore jam ante Consulatum omnia fere sibi in Philosophiae studio posita esse existimarit, in eoque recreatum se aliquando iri ex vitae laboribus et procellis, declarant Epistolae ad Att. I.4.5.6.7.8.9 in quibus de Academia sua (de qua conf. Plin. H.N. XXXI. 3) seu loco ad philosophicas lucubrationes sive disputationes adaptato, ad effigiem Academiae Platonicae, porticu, xystis, exedris, aliis ornamentis instructo, loquitur, cuius exornationem statuis, signis, Bibliotheca, ab amici elegantia expectat, et impatienter exquirit: quippe in qua "omnem spem delectationis suae, quam, cum in otium venisset, habere volebat, positam habebat." (ibid. Ep. 7. conf de Orat. I.i) Eo modo tum jam, in ipso crescentis gloriae fastigio, nihil magis sibi parabat, tamque impense desiderabat, quam otium, studiis potissimum Philosophiae addictum, digneque exornatum.
        Quantum denique, in Republica gerenda, in ipso gravissimo Consulatu, philosophis tribuerit, et quomodo iis se tradiderit totum, ex Plutarcho novimus. Captis enim Catilinariae conjurationis sociis, dubitantem, quodnam consilium iniret, Ciceronem, "contra conjuratos", (inquit Plut. c. 20), "incitarunt Quintus frater et P.Nigidius, communi Philosophiae studio conjunctissimus, quo et plurimum utebatur in publicis negotiis." Idem prodit Gell XI.ii. Fuit autem Nigidius Figulus Philosophus Pythagoricus, eximia doctrina insignis, cuius testimonia praebent Gell. l.c. et X.ii, Macrob. Sat. VI.8. Cic de univ. c.i.: atque id ipsum, quantum illi philosopho tribuerit, luculenter declarat ipsius Ciceronis ad Nigidium Epistola. (ad. Div. IV.13.) Familiariter etiam Cicero utebatur Cratippo, Peripatetico, quem principem huius aetatis Philosophum appellat, de Officiis III.2 conf. de Divin. I 3.31. Plutarchus vita Cic. c.24 Ciceronis filii Epistola, Ep. ad. Div. XVI. 21.

7



        Atque illud quidem tale ac tantum Philosophiae studium in nostro fuit et adolescente et viro, toto quamvis animo Reipublicae gerendae dedito, splendescens in juvene, elucens in Consule, inter ipsas turbarum civilium procellas, conspicuum praesertim accommodatione ad Eloquentiam, vitaeque cum publicae tum privatae utilitatem, consuetudine denique et familiaritatibus doctissimorum hominum. Literis vero usque adeo neque quidquam mandaverat, neque omnes totius Philosophiae partes in universum sibi pertractandas proposuerat. Tum demum, "cum" (instituti rationem ipse exponat Tullius, Nat. D. I. 4) "otio langueremus, et is esset Reip. status, ut eam unius consilio atque cura gubernari necesse esset, primum eiusdem Reip. causa Philosophiam notris hominibus explicandum putavi, magni existimans interesse ad decus et ad laudem civitatis, res tam graves tamque praeclaras Latinis etiam literis contineri. Hortata etiam est, ut me ad haec conferrem, animi aegritudo, fortunae magna et gravi commota iniuria: cuius si majorem aliquam levationem reperire potuissem, non ad hanc potissimum confugissem. Ea vero ipsa nulla ratione melius frui potui, quam si me non modo ad legendos libros, sed etiam ad totam Philosophiam pertractandam, dedissem. Omnes autem eius partes, atque omnia membra, tum facillime noscuntur, cum totae quaestiones scribendo explicantur."
        Alio loco (de. Divin. II 1.2.) eadem ferme disserens, "quarenti mihi," inquit, "quanam re possem prodesse quam plurimis, ne quando intermitterem consulare Reipubl., nulla maior occurrebat, quam si optimarum artium vias traderem meis civibus;" (c.2.) "quid enim munus Reip. adferre maius meliusve possumus quam si docemus atque erudimus juventutem? Equidem ex his etiam fructum capio laboris mei, qui iam aetate provecti, in nostris libris acquiescunt. Magnificum illud etiam, Romanisque hominibus gloriosum, ut Graecis de Philosophia literis non egeant, quod assequar profecto, si instituta perfecero. Ac mihi quidem explicandae Philosophiae caussam attulit gravis casus Civitatis, cum in armis civilibus nec tueri meo more Remp., nec nihil agere poteram, nec, quid potius, quod quidem me dignum esset, agerem, reperiebam.
        A Platone autem Philosophiaque didiceram, naturales esse quasdam conversiones rerump., ut eae tum a principibus tenerentur, tum a populis, aliquando a singulis. Quod cum accidisset nostrae Reip., tum pristinis orbati muneribus haec studia renovere coepimus, ut et animus molestiis hac potissimum re levaretur, et prodessemus civibus nostris, qua re cumque possemus. In libris enim sententiam dicebamus, concionabamur, Philosophiam nobis pro Reip. procuratione substitutam putabamus."
Conf. de Off. II 1.2. III.1, Acad. Qu I.3. Epistolae cum ad Famil. tum ad Att. passim. Vid. ad Fam. I.9. IV.3.4. V.15. IX. 8.

8



        Quam itaque Philosophiam addidicerat Cicero, ob vitae tum publicae, tum privatae, usum, quamque antea reipublicae adstrictus, ne obsolesceret, renovabat, cum licebat, legendo; eamdem postea, civilibus turbis a rep. remotus, dedita opera excoluit, eamque per omnes partes, atque omnia membra, singulatim et accurate civibus suis scribendo explicavit.
        Tenendum illud consilium, quo primitus in Philosophiam incubuit Cicero, maxime in usum Eloquentiae: ex quo perspecto facile erit intellectu, quamnam potissimum Philosophiae disciplinam sequi deberet, "eam," scilicet, "quae peperit dicendi copiam, et in qua dicuntur ea, quae non multum discrepant ab opinione vulgari:" (Parad. Prooem.) cum "in dicendo vitium vel maximum sit, a vulgari genere orationis, atque a consuetudine communi sensus abhorrere." (de Orat. I.3) "Mihi" inquit, (Tusc. Q II.3.) "semper Peripateticorum Academiaeque consuetudo de omnibus rebus in contrarias partes disserendi, non ob eam causam solum placuit, quod aliter non posset, quid in quaque re verisimile esset, inveniri, sed etiam quod esset ea maxima dicendi exercitatio:" et (Orat.c.3) "fateor me oratorem, si modo sim, aut etiam quicumque sim, non ex Rhetorum officinis, sed ex Academiae spatiis extitisse. Illa enim sunt curricula multiplicium variorumque sermonum, in quibus Platonis primum impressa sunt vestigia; sed, et huius et aliorum philosophorum disputationibus, et exagitatus maxime orator est, et adjutus; omnis enim ubertas, et quasi sylva dicendi ducta ab illis est:" et (de Fato c.2) "cum hoc genere Philosophiae, quod nos sequimur, magnam habet orator societatem: subtilitatem enim ab Academia mutuatur, et ei vicissim reddit ubertatem orationis, et ornamenta dicendi."
        Si noster itaque, ut fecit, eam potissimum ob causam Philosophiae operam dedit, ut Oratorem excoleret, certe nulla alia magis disciplina, quam "haec Carneadia, aut illa Aristotelia vis comprehenda erat:" (de Orat. III. 19) neque inter cetera Philosophorum genera apta satis aut conjuncta oratori reperiebantur, quod sub persona Crassi censet Tullius, de Oratore III. 16-20. cf. de Fin. IV. 9.
        Quomodo etiam non potuit ille orator, qui in eo Eloquentiae studio aetatem consumserat, (de Officiis I.1) ita quidem, ut apud posteros Cicero iam non hominis, sed eloquentiae, nomen haberetur (Quit. Inst. Orat. X.i.); quomodo non potuit ille iis potissimum Philosophis se addicere, in quibus tam gravis, tam ornata, tam splendida, dicendi erat copia et exercitatio. (de Finib. IV. 3.) "Quis enim uberior in dicendo Platone? Iovem aiunt Philosophi, si graece loquatur, sic loqui. Quis Aristotele nervosior? Theophrasto dulcior? Lectitasse Platonem studiose, audivisse etiam, Demosthenes dicitur; idque apparet ex genere et granditate verborum." (Brut. c. 31.)

9


Et ad eum, ex quo granditatem verborum hauserat Graecus, se non conferret Romanus Demosthenes? cf. de optimo gen. Orat. c.6, Orat. 13,19, de Orat. I.11, Off. I.1 De Aristotele cf. de Invent.II.2, de Orat.II. 38 III.35.
        Quibus proinde Philosophis magis et libentius se adjungere potuit Cicero, quam quibus ante omnes "locus ille civilis, Graece πολιτικὸς graviter et copiose esset tractatus;" (quod de Academicis et Peripateticis contendit de Finib. IV. 2) "qui nunc quidem ex particula parva urbis ac loci nomen habent, et Peripatetici philosophi aut Academici nominantur, olim autem propter eximiam rerum maximarum scientiam a Graecis politici philosophi appellati, universarum rerump. nomine vocabantur." (de Orat.III. 28)
        Quid convenientius Ciceronis indoli, atque vitae consilio, illos potissimum sequi, in quibus non cohortationem modo maximam ad remp. capessandam, sed et eiusdem sapienter tractandae praecepta inveniebat optima, fontes uberrimos! principes ac praeceptores tales et tantos, Platonem et Aristotelem! ex quorum "scriptis et institutis cum omnis doctrina liberalis, omnis historia, omnis sermo elegans, sumi potest, tum varietas est tanta artium, ut nemo sine eo intrumento ad ullam rem illustriorem satis ornatus possit accedere: ab his oratores, ab his imperatores ac rerum publicarum principes, extiterunt." (de Fin. V. 3 cf. et c. 4) Idem ille Cicero, "qui, cum in Rep. princeps esse vellet, ad eam tuendam cum sua summa dignitate ab illis ornari atque instrui se posse videbat? illis enim ista quaesita, ab illis descripta, notata, praecepta erant, omniumque rerump. rectiones, genera, status, mutationes, leges etiam et instituta ac mores Civitatum, perscripserant: eloquentiae vero, quae et principibus maximo ornamento est, et qua Tullius valebat plurimum, quantum ex illorum monumentis non addidit:" (de Fin. IV,22) ubi quae proprie de Catone dicuntur, summo iure Ciceroni adaptavimus.
        Haec itaque, cum Ciceronem oratorem, et Rep. implicatum, iam a juvenilibus inde exercitiis, momenta impellerent, ut Academiae potissimum partes susciperet: maturius meditato, atque per otium omnes simul universae Philosophiae partes perspicienti: alia deinceps causa extitit, qua impulsus Academicam maxime rationem amplecteretur: insignes nempe contentiones, atque discrepantes toto genere omnium Philosophorum sententiae, in omnibus omnino Philospohiae partibus; de qua re elegantissime et jucundissime ipse disputavit (Acad. Q II, 35. ad finem libri); quo loco, nullis partibus addictum, raptum atque distractum se innumeris doctissimorum hominum dissensioninbus, Lucullo offert; coactum proinde se professus, qui nulli plane sententiae se devinciat, sed nullam certi, nullamque veri discernendi notam hominibus datam esse arbitretur. Ita ut alio loco (de Nat. D. I.6. ) testetur: "profecto eos ipsos, qui se aliquid certi habere ar-

10


bitrantur, addubitare coget doctissimorum hominum de maxima re tanta dissensio" de qua (ibid I.1.) "tam variae sunt doctissimorum hominum, tamque discrepantes sententiae, ut magno argumento esse debeat, causam, id est, principium Philosophiae esse inscientiam; prudenterque Academicos a rebus incertis assensionem cohibuisse; quid enim temeritate turpius? aut quid tam temerarium, tamque indignum Sapientis gravitate, atque constantia, quam aut falsam sentire, aut quod non satis explorare perceptum sit, et cognitum, sine ulla dubitatione defendere, et tum demum" (de Nat. D. I.6.) "mihi procax Academia videbitur, si aut consenserint omnes, aut erit inventus aliquis, qui, quid verum sit, invenerit."
        Et revera, si accuratius rem inspiciamus, quid naturae rerum convenientius, quid his temporibus congruentius, quam si homines, quibus supra vulgus sapere, minimeque superstitione infici, datum esset, ad Academiam amplectendam impellerentur, "non ita pertinacia, aut studio vincendi, sed earum rerum obscuritate, quae ad confessionem ignorationis adduxerant Socratem, et veluti amantes Socratem, omnes pene veteres." (Acad.Q I.12) Nam qui, auctoritate aut praejudicatis opinionibus haud occupati, huic vel illi disciplinae nondum addicti essent, eos certe per totum Philosophiae campum vagantes, omnesque partes integris et liberis oculis lustrantes, ab una parte Epicuri impudentia, ab altera Zenonis severitas et arrogantia, movere debebant cum nec mediarum inter duas illas extremas ulla esset sententia, quae objectionibus non obnoxia, vere satis atque firmiter suscipi et defendi posset. His igitur "et affirmandi arrogantiam vitantibus, et fugientibus temeritatem, quae a sapiente dissidet plurimum," (de Off. II.2.) eximie haec ratio confirmari debebat, "ex variis Platonis libris, sermonibusque Socraticis, in quibus nihil affirmatur, et in utramque partem multa disseruntur; de omnibus quaeritur, nihil certi dicitur, e quibus iam Arcesilas eripuit, nihil esse certi, quod aut sensu aut animo percipi possit." (Acad. Q.I.13 de Orat. III.18.) Si quaerat quis cur illa Philosopho prae aliis dignissima disciplina, tempore Ciceronis, deserta fere et relicta fuerit, id Cicero (de Nat. Deor. I.5.) "non Academiae vitio, sed tarditate hominum contigisse" arbitratur, "nam, si singulas disciplinas percipere magnum est, quanto maius omnes? quod facere iis necesse est, quibus propositum est, veri reperiendi causa, et contra omnes Philosophos, et pro omnibus dicere." Ciceroni vero, cui Platonis plane Divini sententia fere placebat, quia Platonis erat, Platonis ingenio excogitata, Platonis suaviloquentia prolata, cui omnium et singularum disciplinarum percipiendarum atque defendendarum prona aderat facultas et eximia; huic Ciceroni certe, praeter utilitatem in Eloquentiam inde redundantem, Academica illa ratio contra omnia disserendi, nullamque rem aperte judicandi, ob eam etiam causam mire pla-

11


cere debebat, quippe cuius ambitio id valde appetebat, ut ingenium habere videretur per omnia tendens, scientiamque omnia complexam (quod obiectum Ciceroni, in declamatione vulgo Sallustio tributa), cuius denique indoles, facile et libenter ad omnes homines, omniaque tempora, sese accomodans, illam potissimum doctrinam probabat, in qua nulla res aperte judicatur, "eaque dicuntur, quae non multum discrepant ab opinione vulgari." (Parad. Prooem.)
        His omnibus Academiae amplectendae rationibus denique addendum, Ciceronem, juvenilem aetatem cum modo intrasset, magistro et praeceptore conjunctissimo usum fuisse Philone, "quo viro patrocinium Academiae, in quo maxime vigebat, non defuit" (de Orat. III.28.) qui totum sibi traditum Tullium, adolescentem adhuc, et juvenili ardore ad omnia se jungentem atque applicantem, ita formavit, et occupavit, ut in Academiae spatia semel inductus Cicero, ea deinde nunquam deseruerit.
        Haec sufficiant universe de Ciceronis philosophandi studio, accuratiori deinceps explicationi subjicienda; quaedam adjicere liceat de eiusdem instituto Philosophiae literis mandandae.
        Antequam unius consilio gubernari Remp. necesse esset, (Nat. D. I.8.) nihil de Philosophia literis mandaverat (de Nat. D. ibid.). Otio vero ut digne succurreret, neque minus, ut animi aegritudini solatium adferret, totis quaestionibus scribendis operam dedit, eo maxime instituto atque consilio, ut res tam graves, tamque praeclarae, Latinis etiam literis continerentur; ut inde erudiretur juventus, atque optimarum artium vias doceretur (de Divin. II.1.2) in quo Academica ratione usus voluit "consuetudinem a Socrate traditam tenere," scilicet, "iudicium suum nullum interponere; ea probare quae simillima veri videantur; conferre causas, et quid in quamque sententiam dici possit, expromere; nulla adhibita sua auctoritate, iudicium audientium relinquere liberum ac integrum;" (de Divin.II.72) "nulliusque unius disciplinae legibus adstrictus, quibus in Philosophia necessario pareat, quid sit in quaque re maxime probabile, semper requirere." (Tusc. Q. IV.4) Philosophicas igitur quaestiones eo potissimum consilio scriptis Cicero mandavit, ut historiam Philosophiae civibus suis traderet, et perficeret, ut, "Graecis de Philosophia literis non egerent," neque ullum "Philosophiae locum esse pateretur, qui non Latinis literis illustratus pateret" (de Divin. II.2.); quaeque in singulis Philosophiae generibus Graeci profecissent, exhiberet, eo quidem modo, "quo" (sunt verba Ciceronis Tusc. Q.V.4.) "Socratem usum arbitrabamur, ut nostram ipsi sententiam tegeremus, errore alios levaremus, et in omni disputatione, quid esset simillimum veri, quaereremus."

12


C A P U T     P R I M U M    



DE   PRINCIPIO   PHILOSOPHIAE   MORALIS   ET   OFFICIORUM   UNIVERSE,
DEQUE   VETERUM   EIUS   INVESTIGANDI   RATIONE.



Antequam ad Principium Philosophiae Moralis et Officiorum ex Ciceronis scriptis exponendum pergamus, quid Veteres tale Principium dixerint, Cicerone imprimis duce, constituendum, eiusque origo et natura eodem ex fonte paulo altius repetenda videtur.
        Postquam Graeci Philosophiam totam majore iam studio excolere coepissent, eam in tres partes ( μέρη illi vocant) diviserunt, (ut auctor est Diog. Laert. prooem. 18) τὸ Φυσικὸν , τὸ ἠθικὸν et τὸ διαλεκτικὸν vel, ut Cicero de Fin. V. 4 "una pars est naturae; disserendi altera; vivendi tertia." Conf. idem Cic. Tusc. Q. V. 24-25, Acad.Q. I. 5, de Orat. I. 15, de Legg I. 23, Davis ad Cic. Fin. IV.2 not. 4. Non aliter Seneca, Epist. 88 "est aliqua pars Philosophiae naturalis, est aliqua moralis, est aliqua rationalis." Atque illam quidem tertiam vivendi partem, sive τὸ ἠθικὸν , describebant τὸ περὶ τοῦ Βίου , καὶ τῶν πρὸς ἡμᾶς , ut tradit Laertius: ad quam questiones referendas censebant, "quid sit finis, quid extremum, quid ultimum, quo sint omnia bene vivendi, recteque faciendi consilia, referenda? quid sequatur natura, ut summum ex rebus expetendis; quid fugiat ut extremum malorum?" (Cic. Fin. I. 4 Conf. de Offic. I.2-3) Huius Philosophiae originem et constitutionem Veteres communi omnium suffragio repetunt a Socrate; vid. Diog. Laert. Prooem. 14,18, L. II. 16, 20,21 ubi conf. Menag. et III. 56, Cic. Acad. Q. I. 1.4, de Fin. II.1, Tusc. Q. V. 4, ibique Davis. not. 4. et ad Tusc. Q. III.4. not. 2. Senec. Epist. 71. Haec igitur quae de iusto et aequo, de legibus, de officiis et moribus, exponit, dicitur Philosophia Moralis.
        Eius autem Philosophiae Moralis Cicero duas potissimum facit partes; sive eam ad duplicem quaestionem refert; de Offic. I. 3 "unum genus est, quod pertinet ad finem bonorum; alterum quod positum est in praeceptis, quibus in omnes partes usus vi-

13


tae conf[o]rmari possit. Superioris generis huiusmodi exempla sunt: omniane officia perfecta sint? Num quid officium aliud alio maius sit? et quae sunt generis eiusdem. Quorum autem officiorum praecepta traduntur, ea, quamquam pertinent ad finem bonorum, tamen id minus apparet, quia magis ad institutionem vitae communis spectare videntur."
        Prima igitur Pars doctrinam summi boni et deductionem officiorum complectitur, deque eorum natura et principio universe disserit: dum in Parte altera praecepta officiorum, ex certo principio iam deductorum, ad vitae usus accomodata traduntur. Hanc posteriorem partem Cicero in libris de officiis tractat (de Offic. I.3); dum Principium deductionis officiorum in opere de Finibus investigatum et dijudicatum censet: eo enim quaeritur "quid sit finis, quid extremum, quid ultimum, quo sint omnia bene vivendi, recteque faciendi, consilia referenda? quid sequatur natura ut summum ex rebus expetendis, quid fugiat ut extremum malorum?" (de Fin. I. 4)
        Quae ex recentioribus praeclari Philosophi, inter antiquos Stoici imprimis, divellenda a se invicem putaverunt, Principium agendi et summum bonorum, ea Cicero, Aristotelem et Peripateticos secutus, (conf. qui citantur Auctores a W.T.Krug, Gesch. der Philos. alt. zeit. §.94 not. b.) una eademque quaestione conjunxit, ita ut idem sit Principium agendi sive officii, [et] quod dicitur summum bonorum, finis, ultimum, extremum, [quod] Graeci τέλος vocant.
        Sequens locus rem conficiat: (de Fin. IV. 17) "omnia, quae sumenda, quaeque legenda aut optanda sunt, inesse debent in summa bonorum, ut is, qui eam adeptus sit, nihil praeterea desideret. Videsne, ut quibus summa est in voluptate, perspicuum sit, quid iis faciendum sit, aut non faciendum? ut nemo dubitet, eorum omnia officia, quo spectare, quid sequi, quid fugere debeant? Sit hoc ultimum bonorum, quod nunc a me defenditur: apparet statim, quae sint officia, quae actiones. Vobis autem (Stoicis) quibus nihil est aliud propositum, nisi rectum atque honestum, unde officii, unde agendi principium nascatur, non reperietis. (....) Quibus natura iure responderit, non esse verum, aliunde finem beate vivendi, a se principia rei gerendae peti: esse enim unam rationem, qua et principia rerum agendarum et ultima bonorum continerentur. (....) Quid autem minus consentaneum est, quam, quod aiunt, cognito summo bono, reverti se ad naturam, ut ab ea petant agendi principium, id est, officii? Non enim [actionis] aut officii ratio impellit ad ea, quae secundum naturam sunt, appetenda, sed ab his et appetitio et actio commovetur."
        Ex Ciceronis itaque sententia summum bonum, sive Principium agendi, est fons officiorum nostrorum: quo constituto simul et quaenam sint officia, qualiaque eorum mo-

14


menta et unde desumenda, apparet. Ex illo adeoque Principio non tantum cognoscuntur officia et momenta: sed eodem illo revera debent inniti, ex illo actiones proficiscantur oportet. Atque ita Principium agendi simul est fons, et norma et ultimum actionum nostrarum, ad quod ultimum sive summum bonum consequendum officia nos quasi manu ducunt.
        "Inter officium," enim, "et finem hoc interest, quod in officio, quid fieri, in fine, quid [effici] conveniat, consideratur; ut medici officium dicimus esse, curare ad sanandum apposite, finem, sanare curatione; etiam oratoris, quid officium, et quid finem esse dicamus, intelligimus, cum id, quod facere debet, officium esse dicemus: illud, cuius causa facere debet, finem appellabimus." (de Invent. I.5)
        His igitur mens Ciceronis satis videtur aperta.
        Quia vero maximi momenti res existimanda est, constituere et stabilire, unde officiorum nostrorum cognitio petatur, cui adeo ipsa insint; normam deinde invenire, ad quam actiones nostrae dirigantur; summum denique bonum cognoscere et complecti, quod spectet, et quo tendat hominis natura moralis; quod haec omnia contineri debent Principio agendi, ideo et Cicero censuit (de Offic. III. 4) formulam quamdam constituere, ut, eam secuti, ab officio nunquam recedamus; quoniam est "quo quidque referatur, ex quo id, quod omnes expetunt, beate vivendi ratio inveniri et comparari potest." (de Fin. V. 6)
        Scilicet ex constitutione naturae nostrae moralis officiis sumus devincti eorum, quae sunt facienda, aut non facienda; quae officia necesse est ducantur a legibus et praeceptis, quorum doctrina exponitur in altera illa disciplinae moralis parte, de qua tradit Cicero de Offic. I. 3. Ut vero unamquamque scientiam, ex certis initiis profectam, ad ea reducere conamur; sic et Philosophiae moralis prima initia et principia explorare, eiusque varias partes et praeceptorum complexum ad capita sua et communem originem referre, dicitur quaestio de Principiis Philosophiae Moralis et Officiorum, cuius quaestionis tractationem priori parti doctrinae de officiis Cicero assignat. (de Offic. I. 3) Quaerit adeo illa pars de formula constituenda et describenda, ex qua, ceu fonte primario et communi, omnia fluant atque intelligantur morum et officiorum praecepta.
        Iam vero, quia officia ex ipsa natura hominis morali originem suam trahunt et pendent, ad eamdem naturam omnes fere veteres Philosophi se contulerunt, unde peterent officiorum et agendi principia. Petendi vero et hauriendi duplex ratio est sive observandi hominis actiones, quaeque ad eum pertinent, res humanas universe et particulatim, adscendendi inde per legitimum ratiocinium ad causas, earumque initia, quae hominibus cognoscenda data sunt, prima, constituendi: sive neglectis, quantum fieri potest, rebus externis, intrandi in ipsam mentem humanam, eius recessus et facultates excutiendi,

15


quaeque in ea lateant, primitus innata, non peregre advecta, initia rerum et principia diligenter perscrutandi et colligendi. Priorem viam ingressis aedificium morale, omnibus suis partibus perfectum iam et absolutum, sensuum externorum ope comprehensum et lustratum, cogitatione informatur; cuius prima fundamenta ex partium compositione observata et dissoluta quaeruntur et eruuntur; posteriorem rationem secutis statim a mente sua initium fit, cuius naturae ipsius principia et fundamenta adhibentur, quibus proinde totum aedificium morale et officiorum paulatim superstruitur. Conf. V. Cl. Cras, in Diss. de Princ. Doctr. mor. P.1. c.3 init. p.60.
        Atque haec quaerendi et constituendi Principii ratio una et constans omnium fere veterum Philosophorum fuit, quam exponit suo more Tullius noster de Fin. IV. 7: "Ab his constitutio illa prima naturae his prope verbis exponitur: omnis natura vult esse conservatrix sui, ut et salva sit, et in genere conservetur suo. Iidemque diviserunt naturam hominis in animum et corpus. Cumque eorum utrumque per se expetendum esse dixissent, virtutes quoque utriusque eorum per se expetendas esse dicebant, cum animum quadam infinita laude anteponerent corpori, virtutes quoque animi bonis corporis anteponebant.
        Sed cum Sapientiam totius hominis custodem et procuratricem esse vellent, quae esset naturae comes et adiutrix, hoc Sapientiae munus esse dicebant, ut, eum tueretur, qui constaret ex animo et corpore, in utroque iuvaret eum ac contineret.
        Atque ita re simpliciter primo collocata reliqua subtilius persequentes corporis bona facilem quandam rationem habere censebant. De animi bonis accuratius exquirebant in primisque reperiebant inesse in iis iustitiae semina primique ex omnibus philosophis natura tributum esse docuerunt, ut ii, qui procreati essent, a procreatoribus amarentur, et, id quod temporum ordine antiquius est, ut coniugi[a] virorum et uxorum natura coniuncta esse dicerent, qua ex stirpe orirentur amicitia cognationum.
        Atque ab his initiis profecti omnium virtutum et originem et progressionem persecuti sunt; ex quo magnitudo quoque animi existebat, qua facile posset repugnari obsistique fortunae. Principiis autem a natura datis amplitudines quaedam bonorum excitabantur partim profectae a contemplatione rerum occultiorum, quod erat insitus menti cognitionis amor, ex quo etiam rationis explicandae disserendique cupiditas consequebatur; quodque hoc solum animal natum est pudoris ac verecundiae particeps appetensque coniunctiorum hominum ad societatem animadvertentesque in omnibus rebus, quas ageret aut diceret, ut ne quid ab eo fieret nisi honeste ac decore, his initiis, ut ante dixi, seminibus a natura datis temperantia, modestia, iustitia et omnis honestas perfecte absoluta est."

        Atque haec erat forma eorum, de quibus loquor, Philosophorum; de qua accuratius videamus.
        Ut igitur Naturam, seminaque et initia in ea contenta, observent, "omnes vete-

16


res Philosophi (ita Piso de Finib. V. 20) ad incunabula accedunt, quod in pueritia facillime se arbitrentur naturae voluntatem posse cognoscere. (de Finib. V. c. 6) Totius enim quaestionis eius quae habetur de finibus bonorum et malorum, fons reperiendus est, in quo sint prima invitamenta naturae: quo invento, omnis ab eo quasi capite de summo bono et malo disputatio ducitur. In pueris vero" [in quibus velut in speculis natura cernitur de Fin. ib. c. 22] "virtutum quasi scintillulas videmus, e quibus accendi Philosophi ratio debet, ut eam quasi Deum ducem subsequens ad naturae perveniat extremum. (ib. V. 15) Constitit autem fere inter omnes, id in quo prudentia", quam antea artem vitae dixerat, definitione Aristotelica: conf. W.T. Krug, Gesch der Phil alt. Zeit. §94) "versaretur, et quod adsequi vellet, aptum et accommodatum naturae esse oportere, et tale, ut ipsum per se invitaret, et alliceret appetitum animi, quem Graeci ὁρμὴν vocant." (ib. c. 6) Naturam itaque ducem secuturi, "qua duce errari nullo modo potest" (de Legg. I. 6. Conf. de Officiis I. 28) qui integerrimam et purissimam eam observarunt, ad illam aetatem se contulerunt, quam alienis affectibus nullis adhuc mixtam et depravatam, arte aut educatione nondum corruptam, existimarunt, neque hoc in homine tantum instituerunt, sed adjuncta animalia etiam reliqua, eidem observationi subjecta, cum homine compararunt, quoniam "omnium esse naturam communem" (de Finibus V. 9) arbitrabantur: quamquam in aliis aliter natura constituta, atque dissimili extremo praedita sit.
        Putabant enim Veteres, se tum facillime hominis naturam propriam perspecturos si, quid illa differret a reliquiorum animalium natura, observassent, finemque invenissent hominis naturae proprium, atque peculiarem, a ceterorum fine diversum. "Nam illa prima commendatio (sic Piso, de Finib. V. 15) quae a natura nostri facta est, nobis incerta et obscura est, primusque appetitus ille animi tantum agit, ut salvi atque integri esse possumus. Cum autem dispicere coepimus, et sentire quid simus, et quid animantibus ceteris differamus, tum ea sequi incipimus, ad quae nati sumus.
        Pertinet,"
enim, "ad omnem officii quaestionem semper in promtu habere, quantum natura hominis pecudibus reliquisque belluis antecedat. Hae nihil sentiunt, nisi voluptatem, ad eamque feruntur omni impetu: hominis autem mens discendo alitur, et cogitando; semper aliquid aut anquirit aut agit, videndique et audiendi delectatione ducitur." (de Offic. I. 30) In illa vero tenera atque infirma aetate naturalem illum animi appetitum ut cognoscerent, observabant a primo ortu formam membrorum, corporis motus atque actiones, quibus prima invitamenta naturae exprimuntur, atque deinceps per procedentem aetatem hominem comitantur, observantque quonam, simul cum vultus totiusque corporis immutatione, vergant atque convertantur prima invitamenta

17


Naturae; et diligenter distinguunt id, quod natura fuerit conditium efformatumque, et illud, quod arte accesserit: illud quod natura in primo ortu iam perfecerit, et illud, quod progrediente demum aetate finxerit. (de Fin. V. 21) Arbitrabantur enim (ib. c. 15) "si simul atque ortus esset, se quisque cognosceret, judicareque posset, quae vis et totius esset naturae, et partium singularum, continuo videret, quid esset hoc, quod quaerimus, omnium rerum, quas expetimus, summum et ultimum, nec ulla in re peccare posset. Nunc vero (dicebant) a primo quidem mirabiliter occulta natura est, nec perspici, nec cognosci potest; progredientibus autem aetatibus, sensim, tardeve potius, quasi nosmet ipsos cognoscimus." Ideo et sui ipsius, id est, humanae naturae cognitionem tanto opere commendarunt Veteres, et Divinum plane donum judicarunt. Vid. ante omnia Cic. de Legg. I. 22 seqq Tusc. Q. I.22 ib. Davis; de Fin. III. 22 V. 16; conf. Menag. ad Diog. L. I. 40.
        Atque haec a natura capiendi exordii ratio communis fuit Stoicorum (conf. de Fin. III. 5 seqq de Nat. D. II. 56), Peripateticorum (ib V. 9), Epicureorum (ib I. 9), omnium omnino Veterum Philosophorum, ne reliquos nomine citem; ita ut merito Piso (de Finib. V. 6) "constitit fere inter omnes, id, in quo prudentia, i.e. ars vitae, versaretur, et quod assequi vellet, aptum et accomodatum naturae esse oportere, et tale, ut ipsum per se invitaret et alliceret appetitum animi. Quid autem sit, quod ita moveat, itaque a natura in primo ortu appetatur, non constat, deque eo est inter Philosophos, cum summum bonum exquiritur, omnis dissensio."
        Hanc demum viam prae aliis etiam tenuit, et egregie tuitus est Cicero, qui in omnibus suis scriptis, praesertim philosophicis, naturam humanam, accurate exploratam, et cognitam ita exposuit, ut ab ea omnia peteret, ad eam omnia referret; ita ut quod "gravissimi Philosophi initium summi boni a natura petiverunt, et illum appetitum rerum ad naturam accommodatarum ingeneratum putaverunt omnibus, qui continentur ea commendatione naturae, iure eos hoc fecisse" sub persona Pisonis censeat (de Fin. V. 55). Scripta eius Philosophica huius rationis, ex natura evolvendi principia latentia, oculisque subiiciendi, egregium referunt exemplar, et quasi effigiem, cui optima ex antiquis Philosophis, a praeclaro discipulo suis copiis aucta, ornatius et diligentius exculta, impressa reperimus. Talis tantique auctoris igitur vestigiis insistentes, quae Cicero ex mente humana, tamquam fonte, hauriat, exponamus, eorumque rationem, et argumentandi pondus, deinceps perpendamus.

18


C A P U T     S E C U N D U M    



DE   SENTENTIA   CICERONIS   IN   PRINCIPIO   PHILOSOPHIAE
MORALIS   AMPLECTENDO



Antea in Prolegomenis causis quibusdam iam enumeratis, quae Ciceronem impellere debuerunt, ut Academiae potissimum se addiceret, nunc ex eiusdem testimoniis et philosophandi methodo uberius ostendamus, eum revera Academicas partes secutum fuisse, et quo sensu exponamus.
        (Acad. Q. I. 4) "Socrates, ad communem vitae usum primus Philosophia deducta, Platonem efformavit, cuius auctoritate, qui varius et multiplex et copiosus fuit, una et consentiens duobus vocabulis philosophiae forma instituta est, Academicorum et Peripateticorum, qui, rebus congruentes, nominibus differebant. Nam cum Speusippum sororis filium Plato philosophiae quasi heredem reliquisset, duos autem praestantissimos studio atque doctrina, Xenocratem Chalcedonium et Aristotelem Stagiritem, qui erant cum Aristotele Peripatetici dicti sunt, quia disputabant inambulantes in Lyceo, illi autem, quia Platonis instituto in Academia, quod est alterum Gymnasium, coetus erant et sermones habere soliti, e loci vocabulo nomen habuerunt. Sed utrique, Platonis ubertate completi, certam quandam disciplinae formulam composuerunt, et eam quidem plenam ac refertam, illam autem Socraticam dubitationem de omnibus rebus, et nulla affirmatione adhibita consuetudinem disserendi reliquerunt. Ita facta est, quod minime Socrates probabat, ars quaedam philosophiae et rerum ordo et descriptio disciplinae, quae quidem erat primo duobus nominibus una; nihil enim inter Peripateticos et illam veterem Academiam differebat. Abundantia quadam ingenii praestabat Aristoteles; sed idem fons erat utrisque et eadem rerum expetendarum fugiendarumque partitio." (Conf. de Orat. III. 18, Acad. I. 10)
        "Speusippus autem, et Xenocrates, qui primi Platonis rationem et auctoritatemque susceperant, et post hos Polemo et Crates, unaque Crantor, in Academia congregati,

19


diligenter eis, quae a superioribus acceperant, utebantur. Iam Polemonem audiverant assidue Zeno et Arcesilas; sed Zeno, cum Arcesilam anteiret aetate valdeque subtiliter dissereret et peracute moveretur, corrigere conatus est disciplinam." (ib. c. 13) "'Cum Zenone vero Arcesilas sibi omne certamen instituit, non pertinacia aut studio vincendi, sed earum rerum obscuritate, quae ad confessionem ignorationis adduxerant Socratem et veluti amantes Socratem, Democritum, Anaxagoram, Empedoclem omnes paene veteres. Itaque Arcesilas negabat esse quidquam quod sciri possit, ne illud quidem ipsum quod Socrates sibi reliquisset. Ille enim (de Orat. III.18) primum ex variis Platonis libris, sermonibusque Socraticis, hoc maxime arripuit, nihil esse certi quod aut sensu aut animo percipi posset; quem ferunt eximio quodam usum lepore dicendi, aspernatum esse omne animi sensusque iudicium, primumque instituisse, quamquam id fuit Socraticum maxime (conf. de Finib. II. 1) non, quid ipse sentiret, ostendere, sed contra id, quod quisque se sentire dixisset, disputare." (Acad. Q. I. 13) "Huic rationi quod erat consentaneum faciebat, ut contra omnium sententias dies iam plerosque deduceret, ut, cum in eadem re paria contrariis in partibus momenta rationum invenirentur, facilius ab utraque parte assensio sustineretur. Hanc Academiam novam appellant, quae mihi vetus videtur, si quidem Platonem ex illa vetere numeramus, cuius in libris nihil affirmatur et in utramque partem multa disseruntur, de omnibus quaeritur nihil certi dicitur. Sed tamen illa vetus, haec nova nominetur, quae usque ad Carneadem perducta, qui quartus ab Arcesila fuit, in eadem Arcesilae ratione permansit. Carneades autem nullius Philosophiae partis ignarus, divina quadam fuit celeritate ingenii, dicendique copia ( Acad. l.c., de Orat. III. 18), incredibili quadam facultate et egregia quadam exercitatione in dialecticis, summaque eloquentia (de Finib. III. 12) Illius vis incredibilis illa dicendi et varietas perquam esset optanda nobis, qui nullam umquam in illis suis disputationibus rem defendit, quam non probarit, nullam oppugnavit, quam non everterit. Ita (de Nat. D. I. 5) haec in Philosophia ratio contra omnia disserendi, nullamque rem aperte iudicandi, profecta a Socrate, repetita ab Arcesila, confirmata a Carneade, usque ad nostram viguit aetatem."
        Ex hoc igitur a Socrate inde usque ad Ciceronis tempora perducta Philosophiae historia patet, ignotam nostro fuisse Diogenis Laertii, aliorumque recentioris aevi auctorum, distinctionem Academiae, in veterem, mediam et novam, et multo magis illam, qua discernuntur Academia vetus, cuius Platonem, media, cuius Arcesilam, nova, cuius Carneadem faciunt conditorem, quarta denique, cui auctorem adsignant Philonem, et quinta, quam condiderit Antiochus Ascalonita, Philonis discipulus. (V. Sext.

20


Empiricus, Pyrrh. Hyp. I. § 220). Cicero itaque non nisi duas Academias agnoscit: veterem, a Platone profectam, ac Philosophiae eius heredibus relictam et continuatam: et novam, seu recentem, ab Arcesila institutam, a Carneade confirmatam, a Philone defensam. Quin et "Antiochi magister Philo, magnus vir, negavit in libris (quod coram etiam ex ipso se audivisse testatur Cicero) duas Academias esse, erroremque eorum, qui ita putarunt, coarguit." (Acad. Q. I. 13) In quam sententiam, ut in omnes fere ceteras Philonis, et Cicero se inclinavit, testatus (Acad. Q. I. 4) "quam Academiam novam appellant homines, sibi videri veterem, siquidem se Platonem ex illa vetere numerare, cuius in libris nihil affirmatur, et in utramque partem multa disseruntur, de omnibus quaeritur, nihil certi dicitur." Patitur tamen hanc veterem, illam novam nominari, "quae, usque ad Carneadem perducta, qui quartus ab Arcesila fuit, in eadem Arcesilae ratione permansit." (ibid.) Tullius et aliis etiam locis pluribus indicat, Arcesilam ex variis Platonis libris, et sermonibus Socraticis, suam Philosophiam maxime hausisse, rationemque disputandi et disserendi, Socrati iam propriam, ab ipso non nisi revocatam et repetitam esse. Vid. de Orat. III. 18, de Nat. D. I. 5, de Fin. II. 1. Crassus tamen (de Orat. III. 18) non obscure significat, sua opinione revera duas esse Academias: "Academicorum, " inquit, "nomen est unum, sententiae duae" et "Arcesilas primum ex variis Platonis libris hoc maxime arripuit, nihil esse certi" etc.
        Consensum porro veteris Academiae cum Peripateticis saepius in Ciceronis scriptis assertum et confirmatum reperimus. Vid. imprimis locus antea iam cit. Acad. Q. I. 4 seqq, de Fin. V. 3 (loquitur Piso): "In Academia vetere non ii solum numerantur, qui Academici vocantur, Speusippus, Xenocrates, Polemo, Crantor ceterique, sed etiam Peripatetici veteres, quorum princeps Aristoteles, quem excepto Platone haud scio an recte dixerim principem Philosophorum" (de Orat. III. 18) [loquitur Crassus] "nam Speusippus, Platonis sororis filius, et Xenocrates, qui Platonem audierat, et qui Xenocratem Polemo et Crantor, [nihil] ab Aristotele, qui una audierat Platonem, magnopere dissensit; copia fortasse et varietate dicendi pares non fuerunt." Affirmat Piso (de Fin. V. 8) antiquos Philosophos eosdem et Academicos et Peripateticos nominari. Ipse Cicero (de Fin. IV. 2, de Legg. I. 13) censet Peripateticos et Academicos veteres re congruere, vocabulis differre. Idem dicit Lucullus (Acad. Q. II. 5)
        Novae igitur seu recentis Academiae, cuius brevem historiam, et coniunctionem cum finitimis Philosophiae generibus, exhibuimus, partes revera amplexum fuisse Ciceronem, testis nunc ipse prodeat, ita loquens, (de Nat. D. I. 5) "Multis sensi mirabile vi-

21


deri, eam nobis potissimum probatam esse Philosophiam, quae lucem eriperet et quasi noctem quandam rebus offunderet, desertaeque disciplinae et iam pridem relictae, patrocinium nec opinatum a nobis esse susceptum. (c. 5) Qui autem mirantur nos hanc potissimum disciplinam secutos, his quattuor Academicis libris satis responsum videtur." Quod enim genus philosophandi minime arrogans, maximeque et constans et elegans arbitraretur, id Academicis libris ostendisse se censet Tullius (de Divin. II. 1) proque Academia quae dicenda essent, satis accurate in iis explicasse. (Tusc. Q. II. 2) "Nec vero desertarum relictarumque rerum patrocinium suscepimus; non enim hominum interitu sententiae quoque occidunt, sed lucem auctoris fortasse desiderant; ut haec in Philosophia ratio contra omnia disserendi nullamque rem aperte iudicandi profecta a Socrate, repetita ab Arcesila, confirmata a Carneade usque ad nostram viguit aetatem; quam nunc prope modum orbam esse in ipsa Graecia intelligo: quod non Academiae vitio, sed tarditate hominum arbitror contigisse. Nam si singulas disciplinas percipere magnum est, quanto maius omnes; quod facere iis necesse est, quibus propositum est veri reperiendi causa et contra omnes philosophos, et pro omnibus, dicere. Cuius rei tantae tamque difficilis facultatem, consecutum esse me non profiteor, secutum esse prae me fero." (Tusc. V. 4) "Socrates primus Philosophiam devocavit e coelo et in urbibus collocavit et in domus etiam introduxit, et coëgit de vita et moribus rebusque bonis et malis, quaerere; cuius multiplex ratio disputandi rerumque varietas, et ingenii magnitudo, Platonis memoria et litteris consecrata, plura genera effecit dissentientium Philosophorum. E quibus nos id potissimum consecuti sumus, quo Socratem usum arbitrabamur, ut nostram ipsi sententiam tegeremus, errore alios levaremus et in omni disputatione, quid esset simillimum veri, quaereremus. Quem morem cum Carneades acutissime copiosissimeque tenuisset, fecimus - saepe - ut ad eam consuetudinem disputaremus." (Conf. Tusc. I. 4) - (De Divin. II. 72) "Cum proprium sit Academiae, iudicium suum nullum interponere, ea probare quae simillima veri videantur, conferre causas et quid in quamque sententiam dici possit exprimere, nulla adhibita sua auctoritate iudicium audientium relinquere integrum ac liberum, tenebimus hanc consuetudinem a Socrate traditam" (Tusc. Q. IV. 4) "Defendat, quod quisque sentiat; sunt enim iudicia libera: nos institutum tenebimus nulliusque unius disciplinae legibus adstricti, quibus in philosophia necessario pareamus, quid sit in quaque re maxime probabile, semper requiremus" nam, "ne in maximis quidem rebus quidquam adhuc inveni firmius, quod tenerem aut quo iudicium meum dirigerem, quam id quodcumque mihi quam simillimum veri videretur, cum ipsum illud verum in occulto

22


lateret." (Orat. c. 71) "Nos", igitur, "qui sequimur probabilia, nec ultra quam id quod veri simile occurrit, progredi possumus, et refellere sine pertinacia, et refelli sine iracundia, parati sumus." (Tusc. Q. IV. 4)
        Morem nempe Graecorum Scholas habendi, seu, qua de re quis vellet audire, de ea perpetua oratione disputandi, quem antea quidem (de Fin. II. 1) nec Socrati nec sibi, probatum, sed Sophistarum esse, affirmaverat, suo tamen tempore in Academiam iam receptum, eumdem et ipse Cicero postea secutus est, ductus praecipue studio eloquentiam et dicendi laudem cum Philosophia coniungendi: quod et assecutum esse se arbitratur. (de Offic. I. 1) Sed, ut paulo magis haec illustrentur, instituti sui rationem ipse exponat Tullius (Tusc. Q. I. 3) "Si aliquid Oratoriae laudi nostra attulimus industria, multo studiosius Philosophiae fontes aperiemus, e quibus etiam illa manabant." (c. 4) "Sed ut Aristoteles, vir summo ingenio, scientiaeque copia, cum motus esset Isocratis rhetoris gloria, dicere etiam coepit adolescentes docere, et prudentiam cum eloquentia iungere, sic nobis placet nec pristinum dicendi studium deponere et in hac maiore et uberiore arte versari: hanc enim perfectam Philosophiam semper iudicavi, quae de maximis quaestionibus copiose posset ornateque dicere. In quam exercitationem ita nos studiose operam dedimus, ut iam etiam scholas Graecorum more habere auderemus: ut nuper in Tusculano cum essent complures mecum familiares, tentavi, quid in eo genere possim. Ut enim antea declamitabam causas, quod nemo me diutius fecit, sic haec mihi nunc senilis est declamatio. Ponere iubebam, de quo quis audire vellet; ad id aut sedens aut ambulans disputabam. Itaque dierum 5 Scholas, ut Graeci appellant, in totidem libros contuli. Fiebat autem ita ut, cum is qui audire vellet dixisset, quid sibi videretur, tum ego contra dicerem. Haec est enim - vetus et Socratica ratio contra alterius opinionem disserendi: nam ita facillime, quid veri simillimum esset, inveniri posse Socrates arbitrabatur." (vid. Davis. ad h.l. et conf. Tusc. Q. II. 2,3) Sic Hirtius, ad Ciceronem accedens, eodem modo ponere aliquid, ad quod audiat, cupit, cum hanc "Academicorum contra propositum disputandi consuetudinem, Ciceronem suscepisse indicent Tusculanae disputationes." (de Fato c. 2) Ad eumdem hunc morem referendi loci antea iam citati Tusc. Q. II 2,3, IV. 4, V. 4, de Divin. II. 72. Explicandus inde etiam locus Tusc. Q. V. 10 "acute disputantis illud est, non quid quisque dicat, sed quid cuique dicendum sit, videre; velut in ea ipsa sententia, quam in hac disputatione suscepimus, omnes bonos semper beatos volumus esse." Negat vero Cicero (ibid. V. 11) contra illud, quod nunc disputaret, unum alterumve, quod ipse aliquando contra forte dixisset, aut scripsisset, esse adducendum aut conferendum; cum

23


aliis isto modo agatur, qui legibus impositis disputant: "nos," inquit, "in diem vivimus; quodcumque nostros animos probabilitate percussit, id dicimus, itaque soli sumus liberi. Utamur igitur" (ibid. c. 29) libertate, qua nobis solis in Philosophia licet uti: quorum oratio nihil ipsa iudicat, sed habetur in omnis partes, ut ab aliis possit ipsa per sese nullius auctoritate adiuncta, iudicari."
        Quoniam illo modo Academicos nulla plane vincula impediebant ullius certae disciplinae, et in tempore libabant ex omnibus, quodcumque eos maxime specie veritatis movebat, facile animum cogitatio subire posset, continua igitur illos dubitatione fluctuasse, nullamque veri notam agnoscentes, quasi in tenebris, errasse, et nihil quod sequerentur, habuisse. Sed illum caveamus errorem. Si certum, quod sequerentur, non haberent, probabile sunt secuti; neque id tantum in aliis Philosophiae partibus, sed et praesertim in doctrina de Principio agendi: ii certe hoc fecerunt, quibus Cicero se adiungit et annumerat, qui, rationem secuti Arcesilae, cum eo commendabant, ut regulam agendi, τὸ εὔλογον , quod Carneades magis dixit τὸ πιθανὸν . (Vid. Sext. Empir. adv. Math. Vii. 158, 159-189, Pyrrh. Hyp. I. 231 et conf. Krug. Gesch. der Phil. alt. Zeit. §136 not. e. - Quinctil. XII.1) "Neque enim Academici, cum in utramque disserunt partem, non secundum alteram vivunt." Atque egregie ipse Cicero ab illa objectione Academiam vindicat (de Offic. II. 2): "Occuritur autem nobis, et quidem a doctis et eruditis quaerentibus, satisne constanter facere videamur, qui, cum percipi nihil posse dicamus, tamen et aliis de rebus disserere soleamus et hoc ipso tempore praecepta officii persequamur. Quibus vellem satis cognita esset nostra sententia. Non enim sumus ii, quorum vagetur animus errore, nec habeat umquam quod sequatur; quae enim esset ista mens vel quae vita potius, non modo disputandi, sed etiam vivendi ratione sublata? Nos autem, ut ceteri alia certa, alia incerta esse dicunt, sic ab his dissentientes alia probabilia, contra alia dicimus. Quid est igitur, quod me impediat ea, quae probabilia mihi videantur, sequi, quae contra improbare atque adfirmandi arrogantiam vitantem, fugere temeritatem, quae a sapientia dissidet plurimum? Contra autem omnia disputatur a nostris, quod hoc ipsum probabile elucere non posset, nisi ex utraque parte causarum esset facta contentio." (Acad. Q. II. 3 conf. Acad. II. 32). "Nec inter nos et eos, qui se scire arbitrantur, quidquam interest, nisi quod illi non dubitant, quin illa vera sint, quae defendunt, nos probabilia multa habemus, quae sequi facile, affirmare vix, possumus. Hoc autem liberiores et solutiores sumus, quod integra nobis est iudicandi potestas: nec ut omnia, quae praescripta et quasi imperata sint, defendamus, necessitate ulla cogimur." (de Nat. D. I.5) "Nec tamen fieri

24


potest, ut, qui hac ratione philosophantur, ii nihil habeant, quod sequantur: - non enim sumus ii, quibus nihil verum esse videatur: sed ii, qui omnibus veris falsa quaedam adiuncta esse dicamus, tanta similitudine, ut in iis nulla insit certa iudicandi et assentiendi nota: ex quo existit et illud, multa esse probabilia, quae, quamquam non perciperentur, tamen, quia visum haberent quemdam insignem et illustrem, his sapientis vita regeretur." Sic e.g. Academico "Carneadi frui principiis naturalibus, vel his rebus, quas primas natura conciliavisset, erat extremum bonorum." Cic. de Fin. II. 11. 13. conf. V.30.
        Quamque graviter Academicus noster illum praesertim de Officiis locum extollit! (de Offic. I.2) "Cum multa sint in Philosophia et gravia et utilia, accurate, copioseque a philosophis disputata, latissime patere videntur ea quae de officiis tradita ab illis et praecepta sunt. Nulla enim vitae pars, neque publicis, neque privatis, neque forensibus, neque domesticis in rebus, neque si tecum agas quid, neque si cum altero contrahas, vacare officio potest, in eoque colendo sita vitae est honestas omnis et in negligendo turpitudo. Atque haec quidem quaestio communis est omnium Philosophorum; quis est enim, qui nullis officii praeceptis tradendis Philosophum se audeat dicere?"
        Quin et Academicos, qui iudicio suo nullo interposito, contra omnes disputabant, diserte Cicero vindicavit contra eam objectionem, qua quasi mere certandi et ostentationis iactandae studio, non veri, ut Philosophum decet, reperiendi causa, litigantes reprehendebantur; atque testatus est, se illas philosophicas quaestiones, praesertim ad vitam pertinentes, non levis cuiusdam momenti, sed magni, imo maximi aestimare. Quid et aliud de illo expectes, qui graviter adeo, copiose et magnifice, in omnibus fere scriptis, Philosophiam praeconiis extollit, tantoque in ea laudibus evehenda saepius ardore abripitur, ut facile unusquisque intelligat, quod quis ita laudare possit, illud ex animo carum ipsi et maximi ponderis videri. Sed sui, et Academiae vindicator ipse procedat Tullius, Acad. II.10.: "Ego, - si aut ostentatione aliqua adductus aut studio certandi ad hanc potissimum Philosophiam me applicavi, non modo stultitiam meam, sed etiam mores et naturam condemnandam puto. Nam, si in minimis rebus pertinacia reprehenditur, calumnia etiam coercetur, ego de omni statu, consilioque totius vitae aut certare cum aliis pugnaciter, aut frustrari cum alios, tum me ipsum, velim? Itaque, nisi ineptum putarem in tali disputatione id facere quod, cum de Rep. disceptatur, fieri interdum solet, iurarem per Jovem, Deosque Penates, me et ardere studio veri reperiendi, et ea sentire, quae dicerem. Qui enim possum non cupere verum invenire, cum gaudeam, si simile ueri quid invenerim? Sed, ut hoc pulcherrimum esse iudicem, vera videre, sic pro veris probare falsa turpissimum

25


est. Nec tamen ego is sum, qui nihil unquam falsi approbem, qui nunquam adsentiam, qui nihil opiner."
        Hisque explicatis et perpensis, intelligemus, quomodo Cicero, servata Philosophi dignitate et constantia, diversas prima specie, ex diversis certe disciplinis desumtas, sententias defendere potuerit: cuius rei causa patebit, praecipue adducto illo loco Acad. II. 3. antea iam citato: "Nec inter nos et eos, qui se scire arbitrantur, quicquam interest, nisi quod illi non dubitant, quin ea vera sint, quae defendunt: nos probabilia multa habemus, quae sequi facile, affirmare vix possumus. Hoc autem liberiores et solutiores sumus, quod integra nobis est iudicandi potestas: nec ut omnia, quae praescripta, et quasi imperata sint, defendamus, necessitate ulla cogimur." Sic e.g. in Tusc. Quaest. an virtus ad beatam vitam se ipsa contenta sit (vid. V. 10. 11. 29), Cicero cum Stoicis maxime facere, eorumque defensionem suscipere poterat, "ut homunculus unus e multis, probabilia coniectura sequens; ultra, quo progrediatur, quam ut veri similia videat, non habens", (Tusc. Q. I.9) eam ob causam, quia ab ea parte Stoici maxime probabilia tradere ipsi videbantur, eorumque in hac quaestione rationes excutere volebat. Eodem modo in Philosophia morali, et doctrina de finibus, sentire cum Peripateticis et Pisone ei licebat: cuius rei rationem ipsi Pisoni exponit: (de Fin. V. 26) "Nonne meministi mihi licere probare ista, quae sunt a te dicta? quis enim potest ea, quae probabilia videantur ei, non probare? - nihil enim est aliud, quamobrem nihil percipi mihi posse videatur, nisi quod percipiendi vis ita definitur a Stoicis, ut negent quicquam posse percipi nisi tale verum, quale falsum esse non possit. Itaque haec cum illis est dissensio, cum Peripateticis nulla sane." Similiter etiam in doctrina officiorum hoc tempore sequi poterat "potissimum Panaetium et Stoicos, non ut interpretes, sed e fontibus eorum, iudicio arbitrioque suo, quantum quoque modo videbatur hauriens." (de Offic. I. 2 conf. omnino III. 4. fin.)
        Academici igitur ea re praesertim a ceteris Philosophis differebant, ut, cum viderent, nihil esse tam certum, ita dubiis non tentatum, ut ab omni obiectione vindicari possit, contra omnia ea dicerent, quae certum, quod non adest, tollerent, probabilitatem relinquerent, sive, ut hoc in Pyrrhonis doctrina vocatur, disputarent δία τὴν ἀντιλογίαν . Vid. Krug, Gesch. der Phil. alt. Zeit. §. 101. Philosopho enim non id dignum, ut ea tantum, quae sententiae faveant, exponat atque enumeret; sed id dignum Philosophi auctoritate atque constantia, nullis adstrictum disciplinae legibus, momenta et rationes, quae pro utraque parte pugnent, explicata ita perpendere, ut ubi non nisi probabilitas adsit, inde certum elicere omni vi non cupiat: atque si de re quaestio sit, non patiatur, argumenta unius modo partis exponi et pugnaciter defendi, nisi et alterius partis mo-

26


menta eadem diligentia ad trutinam examinentur. - Sic Philosophus Academicus, non violata Philosophi dignitate, hoc tempore defendendum in se suscipiat, quod illo impugnet. Ubicunque enim videt, ab hominibus certae cuidam disciplinae addictis, placita sua ita proferri et exponi, ut contrariae sententiae pondus non accurate satis et diligenter diiudicetur, partes suas esse merito existimet, ut contra disputet, atque errores convellat; quamvis non necesse arbitretur suam in ea re sententiam prodere. Scilicet Academici, eodem fere modo quo Philosophi Pyrrhonici, attendebant ad ἀντίθεσιν τῶν πραγμάτων , unde deducebant ἀντίθεσιν τῶν λογων , et rationum quemdam ἴσοσθενείαν , quae animum cogat ad αῤῥεψίαν , quae ad alterutram partem se inclinare vetet. Vid. Sext. Emp. Pyrrh. Hyp. I. 31-34. Diog. L. IX. 74. 78. 79.
        Cum ratione Academica coniunctum deinde aliud quid est, proprium Philosopho Academico atque peculiare, quodque eum ab omnis alius disciplinae Philosophis luculenter satis distinguit. Ut nempe inter ceteros uni eidemque Philosophiae generi devinctos, in omnibus Philosophiae partibus una omnium fere solet esse sententia communis; sic Academicorum in eadem Philosophiae parte singulorum potest esse diversa. Eorum Philosophia ex variis variarum doctrinarum placitis ita potest esse composita, mixta, temperata, variata, ut cum omnibus disciplinis aliquid commune et finitimum, cum nulla omnia communia habeat; quin et unaquaeque Philosophiae pars ex aliis aliorum Philosophorum sententiis depromta et diversimode efformata, suam unicuique Philosopho propriam formam acquirere potest. Quamquam itaque Academicus alios in aliis Philosophiae partibus auctores fortasse sequatur, tamen certas disciplinae leges sibi non praescribit, neque unquam ita se adstringit, ut iudicium non servet integrum ac liberum. Ex his iam liquet, quam diffile sit, talis Philosophi undique maxime probabilia libantis, et quasi decerpentis, doctrinam, limitibus suis accurate circumscribere et cognoscere.
        Nec vero ille Academicus ita facile, quam ceteri, sententiam suam pronuntiabit: neque huius pronuntiandae illi, eadem quae ceteris, incumbit necessitas. Reliqui enim diversarum disciplinarum fautores alii ab aliis discernuntur, diversis in hac illave Philosophiae parte sententiis defendendis: in quibus itaque contra aliorum objectiones vindicandis omnis eorum Philosophorum sita est dignitas et auctoritas. Cuius disciplinae placita refelluntur, et cadunt, ea cadat ipsa et pereat necesse est. Academicus contra, ex omnibus delibans, contra omnia dicens, id sequitur, ex quo, in utramque partem disputando et disserendo, verosimile deducere potest; et unus singulis iudicia et placita libera relinquens, in eo tantum versatur, ut alios levet errore, et in omni disputatione, quid sit simillimum veri, requirat. Quam enim sententiam proferat Academicus, ea non

27


Academiae, sed unius hominis, sententia existimanda est: nimirum cum amicis et familiaribus singuli Academici suas de omni Philosophiae parte sententias communicarunt, ut auctor nobis Cicero (in fragm. ex lib.I. servato ab August. contr Acad. III.25) "Mos", inquit, "fuit Academicis occultandi sententiam suam, nec eam cuiquam, nisi qui secum ad senectutem usque vixissent, aperiendi"; ubicunque vero Philosophus Academicus, tamquam Academicus, disputabat, eius partes erant, non sui, sed totius Academiae, indolem atque rationem explicare et defendere; quae non constabat in certis de hac illave Philosophiae parte placitis efferendis et firmandis, sed pro omnibus, et contra omnes dicendo, in utramque partem probabilitatem elicere.
        Quaecunque igitur refellantur cadantque sententiae, non cadet Academia, quae ex innumerabilibus probabilibus, quid sibi sit sequendum, eligens, tum demum interibit, cum omnia esse vera et certa, nullisque veris falsa esse adiuncta, certam denique dari iudicandi et assentiendi notam, inventum et probatum fuerit. Tum cadet Academia, sed et cum ea omnes aliorum Philosophorum diversae disciplinae! Quae enim tum poterit esse sententiarum discrepantia? Sed et nondum inventa illa veri falsique nota evanescet Philosophia, sublata Academica philosophandi ratione; quod historia confirmavit. Quum scilicet post Sextum, initio seculi III. Aerae nostrae, obmutuisset vox eius Philosophiae, quae ceterorum Philosophorum (Dogmatici dicuntur) sententias aut refellere aut contrariis argumentis oppugnare auderet, Philosophia paulatim ab omnis sanioris rationis usu deflexit, et denique plane interiit, medio fere seculo VI post Chr. natum; conf W.T. Krug. Geschichter der Philos. alter Zeit, etc. §.157, 166. -- Sed ad rem revertar.
        Eam, quam depinxi, Academici Philosophi imaginem, Ciceronis nostri esse, nemo non sponte agnoscet, qui loca, ex ipsius scriptis antea citata, perlegerit atque inter se contulerit. Sed, uti ceterorum Academicorum, quod singulis maxime probabile videretur, sequentium, non eaedem esse poterant sententiae, difficilime exinde indagandae: ita et apparet, nihil impedire, quominus placita Ciceronis ab omnibus sint diversa, ex diversis composita et varie temperata. Ut in ceteris Philosophiae partibus, ita et in Principio officiorum eligendo, integro et libero iudicio suo uti poterat, ut Academicus: neque hanc libertatem neglexit; satis habuit, multa esse probabilia, quibus, quamquam non perciperentur, tamen quia visum haberent quemdam isnignem et illustrem, his suam vitam regeret. (de Nat. D. I.5)
        Sed et ille cum ceteris Academicis id habuit commune, ut contra omnium dicens sententiam, suam tegeret: quod ipse testatur Tusc. Q. V. 4; atque ea ratione de Cicerone egregie dicuntur, quae de Platone affirmat August. de Civ. D. VIII. 4. Cuius

28


verba facere non possum quin hic adscribam: "Quid autem in singulis partibus Plato senserit, id est, ubi finem omnium actionum, ubi causam omnium naturarum, ubi lumen omnium rationum esse cognoverit uel crediderit, disserendo explicare et longum esse arbitror, et temere esse adfirmandum non arbitror. Quum enim magistri sui Socratis, quem facit in suis voluminibus disputantem, notissimum morem dissimulandae scientiae vel opinionis suae, servare adfectat, quia et ipsi ille mos placuit, factum est, ut etiam ipsius Platonis de rebus magnis sententiae non facile perspici possint." Qua in re, ut in aliis, (quod testatur Ep. ad Fam. I.9) Cicero vehementer Platonem secutus est, (conf Quinct. I.O. X.1) nobisque curiosis, et scire, quid secutus fuerit, cupientibus, improbans respondit (de Nat. D. I.5) hisce verbis: "Qui requirunt, quid quaque de re ipsi sentiamus, curiosius id faciunt, quam necesse est; non enim tam auctoritatis in disputando, quam rationis, momenta quaerenda sunt; quin etiam obest plerumque iis, qui discere volunt, auctoritas eorum, qui se docere profitentur; desinunt enim suum iudicium adhibere: id habent ratum, quod ab eo, quem probant, iudicatum vident." Ex quibus facile intelligitur, Ciceronem nobis, invito ipso, sententiam suam requirentibus, nullo modo ubertatem copiamque indiciorum praeparaturum fuisse, ex quibus proinde facile, quid velimus, efficiamus: sed parvis, hic atque illic respersis, igniculis contenti, ex illis colligere conemur, quodnam agendi Principium ita probabile Ciceroni videri potuerit, ut eo vitam sapientis regi posse constitueret: idque inventum accuratiori deinceps explicationi atque examini subiiciamus.
        Quae hic in pensum venire possunt sententiae, tamquam inter quas Ciceronis difficilior et angustior optio fuerit, sunt fines Stoicorum, veterum Academicorum et Peripateticorum; de iis unice fere sub iudice lis est; ceteras aperte reiecit Tullius; cuius rei classicus est locus de Fin.II. 12. Enumeratis et recensitis antea variis de finibus bonorum doctrinis, "ratio" inquit, "adhibita primum divinarum rerum humanarumque scientia, deinde adiunctis virtutibus, quas rerum omnium dominas esse voluit, ceteras quidem omnes reiiciet, nec ei ulla de summo bono ratio, aut voluptatis, non dolendive particeps, aut honestatis expers, probabitur." (conf. de Fin. V. 7.8.25, Tusc. Q. V. 30. sqq, de Offic. I. 2) Quid de Epicuro censuerit Cicero, tum ubique declarant opera Philosophica, tum Epistolae (ad Fam. VII.12 XIII. 1 XV. 16). "Ita relinquet duas, de quibus etiam atque etiam consideret; aut enim statuet nihil esse bonum, nisi honestum, nihil malum, nisi turpe, cetera autem omnia nihil habere momenti, aut tantum, ut nec expetenda nec fugienda, sed eligenda modo aut reiicienda sint; aut anteponet eam, quam cum honestate ornatissimam, tum etiam ipsis

29


initiis naturae, et totius perfectione vitae locupletatam videbit. Quod eo liquidius faciet, si perspexerit rerum inter eas, verborumne sit controversia." Huius (rationis) "ego nunc auctoritatem sequens idem faciam; quantum enim potero, minuam contentiones omnesque simplices sententias eorum, in quibus nulla inest virtutis adiunctio, omnino a philosophia demovendas putabo."
        Ex his luculenter apparet, Ciceronis sententiam aut esse Stoicorum, aut veterum Academicorum, aut Peripateticorum; quos duos posteriores nominibus differre, re congruere, eorumque in Philosophia certe morali unam eademque esse doctrinam, antea iam ostendi. Itaque duae tantum relinquuntur, e quibus utram secutus sit Tullius, questio intercedit.
        Sed ne horum quidem re duas, nomine tantum, esse sententias, pugnaciter Cicero defendit, contendens, Academicorum veterum et Peripateticorum cum Stoicis, de summo bono, non rerum sed verborum esse controversiam. Haec si confirmata videamus, quaestio, quae inter tres sententias fuerat, ad unam perducta, dubia nostra de placitis Ciceronis maiore ex parte sustulerit.
        "Carneades" iam, "pugnare non destitit in omni hac quaestione, quae de bonis et malis appelletur, non esse rerum Stoicis cum Peripateticis controversiam, sed nominum" (de Fin. III.12) quod idem censuit Antiochus (de Nat. D. I. 7)); quos secutus Cicero, incusat Stoicos, quod ita obscure loquantur; dum, "easdem res Peripateticis dicentibus, verbum nullum est, quod non intelligatur." (de Fin. IV. 1) et arbitratur causam Zenoni non fuisse, cur a superioribus dissideret, copiosam satis et elegantem disciplinam habentibus (de Fin. IV. 2); et, cum antiquorum doctrina, placitis Stoicorum collatis (ib. IV. 2-10) effecit, Zenonem, cum idem sentiret quod ceteri, quibus rebus eamdem vim tribueret, alia nomina imposuisse, verba modo mutasse, de opninionibus nihil detraxisse (ib. IV. 9); seu, ut Piso Peripateticus (ib. V. 25) "Stoici quidem" inquit, "non unam aliquam aut alteram a nobis, sed totam ad se nostram philosophiam transtulerunt; atque ut reliqui fures, earum rerum, quas ceperunt, signa commutant, sic illi, ut sententiis nostris pro suis uterentur, nomina tamquam rerum notas mutaverunt." Hoc confirmatum magis et explicatum vide ab eodem Pisone (de Fin. V. 29 sqq). Quam sententiam Cicero, praeterquam in ll. cc. suam etiam facit, de Legg. I. 13, 20, 21.
        Nec tamen vere haec intelliguntur, et recte dicuntur, de tota Philosophia morali, sed restrictius imprimis de illa parte, quae de bonis animi, corporis et externis agit: quod at cetera autem attinet, videntur Peripatetici, "familiares sui, quibus nihil uberius, nihil eruditius, nihil gravius," (Tusc. Q. III.10) magis ei placuisse;

30


quippe quorum ratio prae ceteris cum eloquentia, et rebus civilibus, multa coniuncta habebat; quemadmodum in Prolegomenis ostendimus: ubi, quae adduximus loca, hic omnino conferantur. Stoicam rationem Ciceronem non fuisse secutum, probare videntur loca, de Fin. III. 3 IV.1, 10 II.38; ut et tota contra Torquatum Epicureum disputatio, L. II. de Fin., Stoicum non arguit: et V. de Fin. 28 fin. fatetur, secum esse quicunque cum Pisone Peripatetico fuerit.
        Addatur his argumentis Ernest. in Argum. ad L.V. de Fin. "Quas" inquit, "superiori libro ipse partes susceperat Cicero, eas hoc libro M.Pisone imponit, ut, cum ipse Veteris Academiae et Peripateticorum rationem, impugnata Stoica, defendisset, hic nunc omnem illam rationem explanaret. Et facile quidem intelligitur, quae Piso hic disputare fingitur, ea Ciceroni placuisse ipsi, tum, quod eamdem rationem superiori libro Stoicae praeposuerat, tum vero, quod ipsa ratio explicandi est longe illa venustior et ornatior, qua L.I. et III. usus est, cum aliena e Torquati et Catonis personis disputaret. Ea enim fere felicius in hoc genere succedunt, quae ipsi probamus. Itaque etiam illud accidit Ciceroni, ut c. 8 oblivisceretur, Pisonis esse illam disputationem, et, se hic disputare, significaret. Nam in ipso illo Pisonis sermone, plane aliena ab eius persona Ciceroni exciderunt haec: 'Quando igitur et de voluptate cum Torquato (L. II) et de honestate ... cum Catone (L. IV) est disputatum' etc. quae profecto Pisoni minime, sed Ciceroni ipsi potius conveniunt. Nam quod in fine huius libri c.26 sq. quaedam in Peripatetica ratione reprehenduntur: ea non ad summam rei pertinent; cum non tam ipsa sententia reprehendatur, quam quod inconstans quodammodo, nec satis consentiens omnibus partibus, sit Peripatetica ratio; quae cum doceat, alia esse praeter virtutem bona, tamen sapientem semper beatum, etiam in dolore et paupertate putet." In eandem sententiam Muretus V.L. XIV. 20 (cit. a. Viro Cl. D.J. van Lennep, in Diss. de Fin. p.67) "Cicero" inquit, "oblitus erat, non se, sed Pisonem loqui, quum eodem in libro versus Homericos, quibus Sirenes Ulyxem alloquuntur, Pisonem sibi tribuentem, ac vindicantem facit. Non dubium enim est, quin eos Cicero suos, ut erant, videri voluit." Quibus adiicit ipse van Lennep, diss. laud. ibid. Peripateticum rationem Ciceroni placuisse, ex eo etiam posse colligi, quod illam ultimam, et post ceteras omnes, nobis proposuerit. Sic apud Livium victricem orationem semper posteriorem legas: sic et apud Ovidium in contentione Ajacis et Ulyssis invenias; sic et apud alios scriptores. His denique pondus aliquod accedit, si observemus, Ciceronem non fuisse contentum, L.IV. Philosophiam Peripateticam ita explicuisse, ut contra impugnationes maxime Stoicorum eam

31


defenderet; nisi insuper adderet V Librum, quo totius Peripateticae rationis ornatior vindicatio et laudes continerentur.
        His igitur omnibus si praesertim addamus, quae in Prolegomenis iam diximus, satis probabile, et certum paene, videbitur, Peripateticorum disciplinam Ciceroni prae ceteris maxime fuisse acceptam; cui tamen quomodo in tempore, ex aliis etiam disciplinis libata immiscere potuerit, hoc eodem cap., alio loco, illustravimus.



C A P U T     T E R T I U M    



DE   PRINCIPIO   CICERONIANO



Veteres Philosophi cum ad naturam ipsam accederent, unde peterent agendi principia, totamque doctrinam moralem, uno ore fere omnes, secundum naturam esse vivendum, pronuntiarunt; quod tamen alii aliis modis explicarunt. Exponamus nos huius sententiae vim et sensum ex scriptis Tullii. "Cum enim superiores, e quibus planissime Polemo, secundum naturam vivere summum bonum esse dixissent, his verbis tria significari Stoici dicunt. Unum eiusmodi, vivere adhibentem scientiam earum rerum, quae natura evenirent. Hunc ipsum Zenonis aiunt esse finem declarantem illud, quod a te (a Catone Stoico) dictum est, convenienter naturae vivere. Alterum significari idem, ut si diceretur, officia omnia media aut pleraque servantem vivere. Hoc sic expositum dissimile est superiori. Tertium autem, omnibus aut maximis rebus iis, quae secundum naturam sint, fruentem vivere. Hoc non est positum in nostra actione, completur enim et ex eo genere vitae, quod virtute fruitur, et ex iis rebus, quae secundum naturam sunt, neque sunt in nostra potestate. Sed hoc summum bonum, quod tertia significatione intelligitur, eaque vita, quae ex summo bono degitur, quia coniuncta ei virtus est, in sapientem solum cadit, isque finis bonorum, ut ab ipsis Stoicis scriptum videmus, a Xenocrate atque ab Aristotele constitutus est." (de Fin. IV. 6) "Omni animali illud, quod appe-

32


tit, positum est in eo, quod naturae est accommodatum, ita finis bonorum existit, secundum naturam vivere, sic affectum, ut optime affici possit, ad naturamque accommodatissime. Ex quo intelligi debet, homini id esse in bonis ultimum, secundum naturam vivere, quod ita interpretemur: vivere ex hominis natura undique perfecta et nihil requirente" (de Fin. V. 9)
        "Primum positum sit nosmet ipsos commendatos esse nobis, primamque ex natura hanc habere appetitionem, ut conservemus nosmet ipsos. Sequitur illud, ut animadvertamus qui simus ipsi, ut nos, quales oportet esse, servemus. Sumus igitur homines: ex animo constamus et corpore, quae sunt cuiusdammodi; nosque oportet, ut prima appetitio naturalis postulat, haec diligere, constituereque ex his finem illum summi boni atque ultimi, quem, si prima vera sunt, ita constitui necesse est: earum rerum, quae sint secundum naturam, quam plurima et quam maxima adipisci. Hunc igitur finem illi (Stoici et antiqui) tenuerunt, quodque ego pluribus verbis, illi brevius, secundum naturam vivere: hoc his bonorum videbatur extremum" (de Fin. IV. 10) "Est sententia veterum Academicorum et Peripateticorum, ut finem bonorum dicerent secundum naturam vivere, id est virtute adhibita frui primis a natura datis in quibus numerant incolumitatem, conservationemque omnium partium, valitudinem, sensus integros, doloris vacuitatem, vires, pulchritudinem, ceteraque generis eiusdem, quorum similia sunt prima in animis quasi virtutum igniculi et semina" (de Fin. II. 11 et ib. V. 7)
        Taurus, Philosophus Platonicus apud Gell. N.A. XII. 5 "Natura" inquit, "omnium rerum, quae nos genuit, inducit nobis inolevitque in ipsis statim principiis, quibus nati sumus, amorem nostri et caritatem: ita prorsus, ut nihil quicquam esset carius, pensiusque nobis, quam nosmet ipsi. Atque hoc esse fundamentum rata est conservandae hominum perpetuitatis, si unusquisque nostrum, simul atque editus in lucem foret, harum prius rerum sensum adfectionemque caperet, quae a veteribus Philosophis τὰ πρῶτα κατὰ Φύσιν appellata sunt, ut omnibus scilicet corporis sui commodis gauderet, ab incommodis omnibus abhorreret; postea per incrementa aetatis exorta e seminibus suis ratio est, et utendi consilii reputatio, et honestatis, utilitatisque verae contemplatio, subtiliorque exploratio, commodorum delectus; atque ita prae ceteris omnibus enituit et praefulsit decori et honesti dignitas; ac, si ei retinendae obtinendaeve incommodum extrinsecus aliquod obstaret, contemtum est."
        Atque ex his apparet, illa quae dicuntur 'principia', vel 'prima naturalia' (de Fin. II.11), 'prima naturae', aut 'nature prima bona' (Tusc. V. 30) 'prima secundum naturam' (de Fin. V. 1), magis referri ad corpus eiusque partium incolumitatem, resque externas parandas et conservandas: "sunt autem et in animo (...) praecipua quaedam,

33


quae cum leviter agnovit, tum discernere incipit (homo), ut ea, quae prima data sunt natura, appetat asperneturque contraria" (de Fin. II. 11)
        Illa igitur praecipua quaedam, illi igniculi, sunt semina omnis cognitionis, omniumque virtutum hominibus innata: "natura" enim "corpus quidem hominis sic et genuit et formavit, ut alia in primo ortu perficeret, alia progrediente aetate fingeret; neque sane multum adiumentis externis et adventitiis uteretur. Animum autem reliquis rebus ita perfecit, ut corpus; sensibus enim ornavit ad res percipiendas idoneis, ut nihil, aut non multum adiumento ullo ad suam confirmationem indigeret. Quod autem in homine praestantissimum atque optimum est, id deseruit; etsi dedit talem mentem, quae omnem virtutem iam accipere possit, ingenuitque sine doctrina notitias parvas rerum maximarum et quasi instituit docere et induxit in ea, quae inerant tamquam elementa virtutis: sed virtutem ipsam inchoavit, nihil amplius. Itaque nostrum est (quod nostrum dico, artis est) ad ea principia, quae accepimus, consequentia exquirere, quoad sit id, quod volumus, effectum." (de Fin. V. 21) "Natura enim semina nobis scientiae dedit, scientiam non dedit," (Senec. Ep. 120) "parvulos tantum igniculos, quos, celeriter malis moribus opinionibusque depravati, sic restinguimus, ut nusquam naturae lumen appareat; sunt enim ingeniis nostris semina innata virtutum, quae si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret." (Tusc. Q. III. 1) "Est enim natura sic generata vis hominis, ut ad omnem virtutem percipiendam facta videatur; ob eamque causam pueri virtutum simulacris, quarum in se habent semina, sine doctrina moventur; sunt enim prima elementa naturae, quibus auctis virtutis quasi [germen] efficitur. Nam cum ita nati factique simus, ut et agendi aliquid et diligendi aliquos, et liberalitatis et referendae gratiae, principia in nobis contineremus, atque ad scientiam, prudentiam, fortitudinem aptos animos haberemus, a contrariisque rebus alienos, non sine causa eas, quas dixi, in pueris virtutum quasi scintillulas videmus, e quibus accendi Philosophi ratio debet, ut eam, quasi Deum, ducem subsequens ad naturae perveniat extremum. Nam, ut saepe iam dixi, in infirma aetate inbecillaque mente, vis naturae quasi per caliginem cernitur; cum autem progrediens confirmatur animus, agnoscit quidem ille naturae vim, sed ita, ut progredi possit longius, per se sit tamen inchoata. Intrandum est igitur in rerum naturam et penitus, quid ea postulet, pervidendum; aliter enim nosmet ipsos nosse non possumus, quod praeceptum, quia maius erat quam ut ab homine videretur, idcirco assignatum est Deo. Iubet igitur nos Pythius Apollo noscere nosmet ipsos; cognitio autem haec est una, ut vim nostri corporis animique norimus sequamurque eam vitam, quae rebus ipsis perfruatur.

34


Quoniam autem is animi appetitus a principio fuit, ut ea, quae dixi, quam perfectissima natura haberemus, confitendum est, cum id adepti simus, quod appetitum sit, in eo, quasi ultimo, consistere naturam, atque id esse summum bonum." (de Fin. V. 15. 16)
        Quia igitur homo in se gerit effigiem et quasi simulacra virtutis, initiaque omnis scientiae et doctrinae, ideo tanto opere veteres cognitionem sui commendarunt, "quoniam, qui se ipse norit, primum aliquid sentiet se habere divinum ingeniumque [in se] suum, sicut simulacrum aliquod, dedicatum putabit, tantoque munere deorum semper dignum aliquid et faciet et sentiet, et, cum se ipse tentarit, totumque perspexerit, intelligit, quemadmodum a natura subornatus in vitam venerit, quantaque instrumenta habeat ad obtinendam adipescendamque sapientiam, quoniam principia rerum omnium, quasi adumbratas intelligentias, animo ac mente conceperit, quibus illustratus, sapientia duce, bonum virum et, ob eam ipsam causam, cernat se beatum fore" (de Legg. I. 22) "Nec vero potest quisquam de bonis et malis vere iudicare nisi omni cognita ratione naturae, et vitae, etiam deorum, et utrum conveniat, nec ne, natura hominis cum universa" (de Fin. III. 22 conf. omnino Tusc. Q. V. 24 25)
        "Est illud quidem vel maximum, animo ipso animum videre, et nimirum hanc habet vim praeceptum Apollinis, quo monet ut se quisque noscat. Non enim credo id praecipit, ut membra nostra aut staturam figuramve noscamus. Neque nos corpora sumus, nec ego tibi haec dicens corpori tuo dico. Cum igitur 'nosce te' dicit, hoc dicit: 'nosce animum tuum.' nam corpus quidem quasi vas est aut aliquod animi receptaculum; ab animo tuo quidquid agitur, id agitur a te. Hunc igitur nosse nisi divinum esset, non esset hoc acrioris cuiusdam animi praeceptum, tributum ut Deo sit." (Tusc. Q. I. 22) "Quodsi tales nos natura genuisset, ut eam ipsam intueri, et perspicere, eademque optima duce, cursum vitae conficere possemus, haud erat sane quod quisquam rationem ac doctrinam requireret. Nunc parvulos nobis dedit igniculos, quos celeriter malis moribus opinionibusque depravati sic restinguimus, ut nusquam naturae lumen appareat; sunt enim ingeniis nostris semina innata virtutum, quae si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret. Nunc autem, simul atque editi in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate, et in summo opinionum perversitate versamur; ut pene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur. Cum vero parentibus redditi, dein magistris traditi sumus, tum ita variis imbuimur erroribus, ut vanitati veritas, et opinioni confirmatae natura ipsa cedat. Accedunt etiam poëtae, qui cum magnam speciem doctrinae sapientiaeque prae se tulerunt, audiuntur, leguntur, ediscuntur et in-

35


haerescunt penitus in mentibus. Cum vero accedit eodem, quasi maximus quidam magister, populus, atque omnis undique ad vitia consentiens multitudo, tum plane inficimur opinionum pravitate, a naturaque desciscimus, ut nobis optimam magistram invidisse videantur, qui nihil melius homini, nihil magis expetendum, nihil praestantius honoribus, imperiis, populari gloria, iudicaverunt; ad quam fertur optimus quisque; veramque illam honestatem expetens, quam unam natura maxime inquirit, in summa inanitate versatur consectaturque nullam eminentem effigiem [sc. virtutis], sed adumbratam imaginem gloriae." (Tusc. Q. III. 1 2)
        Eo modo divinae illae scintillulae naturae humanae ita plerumque obruuntur, ut ex animo erroribus circumvallato, malisque exemplis et moribus corrupto, vel difficillime, saepius eluceant, cui accedit etiam, quod "a primo quidem mirabiliter occulta natura est, nec perspici nec cognosci potest; progredientibus autem aetatibus sensim tardeve potius quasi nosmet ipsos cognoscimus. Itaque illa prima commendatio, quae a natura nostri facta est, nobis incerta et obscura est, primusque appetitus ille animi tantum agit, ut salvi atque integri esse possimus. Cum autem dispicere coepimus et sentire quid simus, et quid animantibus ceteris differamus, tum ea sequi incipimus, ad quae nati sumus." (de Fin. V. 15)
        Inde itaque et difficultas, quid vere velit natura, observandi, quoniam "fit ut animus de se ipse tum iudicet, cum id ipsum, quo iudicatur, aegrotet" (Tusc. III. 1) inde et omnes illae Philosophorum dissensiones de eo "quid sit, quod ita moveat, itaque a natura in primo ortu appetatur," cum constet "fere inter omnes id, in quo prudentia versaretur et quod assequi vellet, aptum et accommodatum naturae esse oportere et tale, ut ipsum per se invitaret et alliceret appetitum animi" (de Fin V. 7)
        Iam ex Ciceronis scriptis exponendum venit, quaenam sit illa hominis natura perfecta, et nihil requirens, ex qua vivendum esse omnes praecipiunt: (de Fin V. [9]) sive quaenam sint illa principia naturalia, quibus, tamquam fundamentis, aedificium morale Cicero exstruit. "Non enim sapientia genuit hominem, sed accepit a natura inchoatum. Hanc ergo intuens debet institutum illud quasi signum absolvere. Qualem igitur hominem natura inchoavit; et quod est munus, quod opus sapientiae? quid est, quod ab ea absolvi et perfici debeat? " (de Fin IV. 13)
        "Omnis est natura diligens sui. Quae est enim, quae se unquam deserat aut partem aliquam sui, aut eius partis habitum aut vim, aut ullius earum rerum, quae secundum naturam sint, aut motum aut statum? Quae autem natura suae primae institutionis oblita est? Nulla profecto, quin suam vim retineat a primo ad extremum" (de Fin. IV. 13)

36


"Principio generi animantium omni est a natura tributum, ut se, vitam, corpus, tueatur, declinetque ea, quae nocitura videantur, omniaque, quae sint ad vivendum necessaria, anquirat et paret, ut partum, ut latibula, ut alia generis eiusdem" (de Offic. I. 4) "Omne animal igitur se ipsum diligit et, simul ac ortum est, id agit, se ut conservet, atque ita sit affectum, ut optime secundum naturam affectum esse possit. Hanc initio institutionem confusam habet et incertam, ut tantummodo se tueatur, qualecunque sit, nec quid sit nec quid possit, nec quid ipsius natura sit, intelligit. Cum autem processit paululum, et quatenus, quidquid se attingat, ad seque pertineat perspicere coepit, tum sensim incipit progredi seseque agnoscere et intelligere quam ob causam habeat eum, quem diximus, animi appetitum; coeptatque et ea, quae naturae sentit apta, appetere et propulsare contraria" (de Fin. V. 9 conf. ib IV. 11) "Quod quamquam dubitationem non habet, (est enim infixum in ipsa natura, comprehenditur suis cuiusque sensibus, sic ut, contra si quis dicere velit, non audiatur), tamen, ne quid praetermittamus, rationes quoque, cur hoc ita sit, afferendas puto. Etsi qui potest intellegi aut cogitari esse aliquod animal, quod se oderit? res enim concurrent contrariae. Nam cum appetitus ille animi aliquid ad se trahere coeperit consulto, quod sibi obsit, quia sit sibi inimicus, cum id sua causa faciet, et oderit se, et simul diliget, quod fieri non potest. Quare quotienscumque dicitur, male de se quis mereri, sibique esse inimicus atque hostis, vitam denique fugere, intelligatur aliquam subesse eius modi causam, ut ex eo ipso intellegi possit sibi quemque esse carum. Nec vero satis est id, neminem esse, qui ipse se oderit, sed illud quoque intellegendum est, neminem esse, qui, quomodo se habeat, nihil sua censeat interesse; tolletur enim appetitus animi, si, ut in iis rebus, inter quas nihil interest, neutram in partem propensiores sumus, item, in nobismet ipsis quemadmodum affecti simus nihil nostra arbitrabimur interesse" (ib. V. 10) "Atque etiam illud si quis dicere velit, perabsurdum sit, ita diligi a sese quemque, ut ea vis diligendi ad aliam rem quampiam referatur, non ad eum ipsum, qui sese diligat. Hoc cum in amicitiis, cum in officiis, cum in virtutibus dicitur, quomodocunque dicitur, intellegi tamen, quid dicatur, potest, in nobis autem ipsis ne intellegi quidem, ut propter aliam quampiam rem, v.g. propter voluptatem, nos amemus; propter nos enim illam, non propter eam nosmet ipsos diligimus. Quamquam quid est, quod magis perspicuum sit, non modo carum sibi quemque, verum etiam vehementer carum esse? Quis est enim aut quotusquisque, cui, mors cum appropinquet,

Non refugiat timido sangue[n], atque exalbescat metu?

Etsi hoc quidem est in vitio, dissolutionem naturae tam valde perhorrescere, quod

37


item est reprehendendum in dolore: sed quia fere sic afficiuntur omnes, satis argumenti est ab interitu naturam abhorrere. Idque quo magis quidam ita faciunt, ut iure etiam reprehendantur, hoc magis intelligendum est, haec ipsa nimia in quibusdam futura non fuisse, nisi quaedam essent modica naturae." (...) "Maxime autem in hoc quidem genere vis est perspicua naturae, cum et mendicitatem multi perpetiantur, ut vivant, et angantur appropinquatione mortis confecti homines senectute, et ea perferant, quae Philoctetem videmus in fabulis: qui cum cruciaretur non ferendis doloribus, propagabat tamen vitam aucupio sagittarum" (ib. c. 11)
        Atque hocce quidem studium conservandi sui, tuendique ea, quae secundum naturam sunt, tum universe referri possit ad omnes appetitus, quibus natura hominis continetur, ad benevolentiam erga alios, studium societatis, venerationem summae naturae, tum particulatim ad hominem ipsum, seorsim a ceteris spectatum, fontemque officiorum, quibus homini erga se est fungendum. Atque ea restrictiore significatione nos nunc accipimus, et exponemus, quid illam hominis naturam, cuius scilicet appetitus hominem ipsum respiciunt, Cicero intellexerit, quaeque adeo ex illo principio natura homini conservanda commendarit. Eo consilio in hominis partes inquiramus, quaeque singulis illis partibus tributae sunt a natura facultates tuendae, investigemus.
        "Atqui perspicuum est hominem e corpore animoque constare, cum primae sint animi partes, secundae corporis. Deinde id quoque videmus, et ita figuratum corpus, ut excellat aliis, animumque ita constitutum, ut et sensibus instructus sit et habeat praestantiam mentis, cui tota hominis natura pareat, in qua sit mirabilis quaedam vis rationis et cognitionis et scientiae virtutumque omnium. Nam quae corporis sunt, ea nec auctoritatem, cum animi partibus, comparandam, et cognitionem habent faciliorem. Itaque ab his ordiamur. Corporis igitur nostri partes totaque figura et forma et statura quam apta ad naturam sit, apparet. Neque est dubium, quin frons, oculi, aures et reliquae partes, quales propriae sint hominis, intelligatur. Sed certe opus est ea valere et vigere et naturales motus ususque habere, ut nec absit quid eorum, nec aegrum, debilitatumve sit. Est etiam actio quaedam corporis, quae motus et status naturae congruentes tenet; in quibus si peccetur distortione et depravatione quadam, aut motu statuve deformi, ut, si aut manibus ingrediatur quis, aut non ante, sed retro, fugere plane se ipse et hominem ex homine exuens, naturam odisse videatur. Quamobrem etiam sessiones quaedam, et flexi fractique motus, quales protervorum hominum aut mollium esse solent, contra naturam sunt; ut, etiamsi animi vitio id eveniat, tamen in corpore immutari hominis natura videatur. Itaque e contrario moderati aequabilesque habitus, affectiones, ususque corporis. apti esse

38


ad naturam videantur. Iam vero animus non esse solum, sed etiam cuiusdammodi debet esse, ut et omnis partes suas habeat incolumes et de virtutibus nulla desit." ([de Fin. V. 12])
        Praecidere Pisonis sermonem liceat, ut explicemus, quod antea iam (de Fin. IV. 10) habuimus, vocabulum cuiusdammodi. Stoicis et Peripateticis placuit, esse res, ut animum et corpus, quae essent cuiusdammodi, quae a Graecis dicuntur ποῖα τινα : his opponuntur τὰ ἃπλως ἒχοντα , id est, quae se uno modo habent, seu quae simpliciter constituta sunt, nec mutantur: at ποῖα sunt ea, quae bene aut male se habere possunt: vid. Aristot. in Categ. c.7, Plut. de virt. mor. p.433, Cic. Acad, I. 7, de Nat. D. II. 37, de Fin. IV. 10. Statuit vero hoc nostro loco Piso, cum animus non uno semper modo se habeat, illum eius debere esse qualitatis, ποιοτῆτος , ut omnes partes suas habeat incolumes, et de virtutibus nulla desit.
        "Atque" (ita pergit) "in sensibus est sua cuiusque virtus, ut nequid impediat quominus suo sensus quisque munere fungatur in iis rebus celeriter expediteque percipiendis, quae subiectae sunt sensibus." (ib. c.12). "In enumerandis autem corporis commodis si quis praetermissam a nobis voluptatem putabit, in aliud tempus ea quaestio differatur." (Tractatur et dijudicatur L. II. de Fin. passim et Off I. 30). "Utrum enim sit voluptas in iis rebus, quas primas secundum naturam esse diximus, necne sit ad id, quod agimus, nihil interest. Si enim (ut mihi quidem videtur), non explet bona naturae voluptas, iure praetermissa est; sin autem est in ea, quod quidam volunt, nihil impedit nostram hanc comprehensionem summi boni; quae enim constituta sunt, prima naturae, ad ea si voluptas accesserit, unum aliquod accesserit commodum corporis neque eam constitutionem summi boni, quae est proposta, mutaverit." (c.16) "Et adhuc quidem ita nobis progressa ratio est, ut ea duceretur omnis a prima commendatione naturae; nunc autem aliud iam argumentandi sequamur genus, ut non solum quia nos diligamus, sed quia cuiusque partis naturae et in corpore et in animo sua quaeque vis sit, idcirco in his rebus summa nostra sponte moveamur. Atque ut a corpore ordiar, videsne ut, si quae in membris prava aut debilitata aut imminuta sint, occultent homines? Ut etiam contendant et elaborent, si efficere possint, ut aut non appareat corporis vitium aut quam minimum appareat? Multosque etiam dolores curationis causa perferant, ut, si ipse usus membrorum non modo non maior, verum etiam minor futurus sit, eorum tamen species ad naturam revertatur? Etenim, cum omnes natura totos se expetendos putent, nec id ob aliam rem, sed propter ipsos, necesse est eius etiam partes propter se expeti, quod universum propter se expetatur. Quemadmodum quis ambulet, sedeat, qui ductus

39


oris, qui vultus in quoque sit: nihilne est in his rebus, quod dignum libero aut indignum esse ducamus? Nonne odio multos dignos putamus, qui quodam motu aut statu videntur naturae legem et modum contemsisse? Et quoniam haec deducuntur de corpore quid est cur non recte pulchritudo etiam ipsa propter se expetenda ducatur? Nam si pravitatem imminutionemque corporis propter se fugiendam putamus, cur non etiam, ac fortasse magis, propter se formae dignitatem sequamur? Et si turpitudinem fugimus in statu et motu corporis, quid est cur pulchritudinem non sequamur? Atque etiam valetudinem, vires, vacuitatem doloris non propter utilitatem solum, sed etiam ipsas propter se expetemus. Quoniam enim natura suis omnibus expleri partibus vult, hunc statum corporis per se ipsum expetit, qui est maxime e natura; quae tota perturbatur, si aut aegrum corpus est aut dolet aut caret viribus." (ib. c. 17) Eo igitur modo statum naturae tueri, seque in ea conditione servari, homo cupit, quam ex natura optimam esse sensit. Sed videamus de reliquis, quae homini, ratione hominis ipsius, officiorumque erga semetipsum, natura indiderit.
        "Videamus animi partes, quarum est conspectus illustrior; quae quo sunt excelsiores, eo dant clariora indicia naturae. Tantus est igitur innatus in nobis cognitionis amor et scientiae, ut nemo dubitare possit quin ad eas res hominum natura nullo emolumento invitata rapiatur. Videmusne ut pueri ne verberibus quidem a contemplandis rebus perquirendisque deterreantur? ut pulsi requirant et aliquid scire se gaudeant? ut aliis narrare gestiant? ut pompa, ludis atque eius modi spectaculis teneantur ob eamque rem vel famem et sitim perferant? quid vero? qui ingenuis studiis atque artibus delectantur, nonne videmus eos nec valetudinis nec rei familiaris habere rationem? omniaque perpeti ipsa cognitione et scientia captos? et cum maximis curis et laboribus compensare eam, quam ex discendo capiant, voluptatem? (...) Atque omnia quidem scire, cuiuscunque modi sint, cupere, curiosorum: duci vero maiorum rerum contemplatione ad cupiditatem scientiae summorum virorum est putandum. (ib.c. 18) "Quem enim ardorem studii censetis fuisse in Archimede, qui dum in pulvere quaedam describit attentius, ne patriam captam esse senserit? quantum Aristoxeni ingenium consumtum videmus in musicis? Quo studio Aristophanem putamus aetatem in literis duxisse? quid de Pythagora, quid de Platone aut de Democrito loquor? a quibus propter discendi cupiditatem videmus ultimas terras esse peragratas? Quae qui non vident, nihil unquam magna cognitione dignum amaverunt. Atque hoc loco, qui propter animi voluptates coli dicunt ea studia, quae dixi, non intelligunt idcirco ea esse propter se expetenda, quod nulla utilitate obiecta delectentur animi; atque ipsa scientia, etiamsi incommodatura sit, gaudeant. (...) Quocirca in-

40


telligi necesse est in ipsis rebus, quae discuntur et cognoscuntur, invitamenta inesse, quibus ad discendum cognoscendumque moveamur. Ac veteres quidem philosophi in beatorum insulis fingunt qualis natura sit vita sapientium, quos cura omni liberatos, nullum necessarium vitae cultum aut paratum requirentes, nihil aliud esse acturos putant, nisi ut omne tempus inquirendo ac discendo, in naturae cognitione consumant. Nos autem non solum beatae vitae istam esse oblectationem videmus, sed etiam levamentum miseriarum. Itaque multi, cum in potestate essent hostium aut tyrannorum, multi in custodia, multi in exillo dolorem suum doctrinae studiis levaverunt. (...) Somnum denique nobis, nisi requietem corporibus quandam laboris afferret, contra naturam putaremus datum; aufert enim sensus actionemque tollit omnem. Itaque si aut requietem natura non quaereret aut eam posset alia quadam ratione consequi, facile pateremur; qui etiam nunc agendi aliquid discendique causa prope contra naturam vigillas suscipere soleamus." (ib. c. 19) "Sunt autem etiam clariora vel plane perspicua nec dubitanda indicia naturae, maxime scilicet in homine sed in omni animali, ut appetat animus aliquid agere semper neque ulla condicione quietem sempiternam possit pati. Facile est hoc cernere in primis puerorum aetatulis. (...) Videmus igitur ut conquiescere ne infantes quidem possint, cum vero paulum processerint, lusionibus vel laboriosis delectantur, ut ne verberibus quidem deterreri possint, eaque cupiditas agendi aliquid adolescit una cum aetatibus. Itaque, ne si iucundissimis quidem nos somniis usuros putemus, Endymionis somnum nobis velimus dari, idque si accidat, mortis instar putemus. Quin etiam, inertissimos homines nescio qua singulari nequitia praeditos videmus tamen et animo et corpore moveri semper et, cum re nulla impediantur necessaria, aut alveolum poscere aut quaerere quempiam ludum aut sermonem aliquem requirere, cumque non habeant ingenuas ex [doctrina] oblectationes, circulos aliquos et sessiunculas consectari. Ne bestiae quidem, quas delectationis causa concludimus, cum copiosius alantur, quam si essent liberae, facile patiuntur sese contineri motusque solutos et vagos a natura sibi tributos requirunt. Itaque ut quisque optime natus institutusque est, esse omnino nolit in vita, si gerendis negotiis orbatus, possit paratissimis vesci voluptatibus. Nam aut privatim aliquid gerere malunt aut, qui altiore animo sunt, capessunt remp. honoribus imperiisque adipiscendis aut totos se ad studia doctrinae conferunt. Qua in vita tantum abest ut voluptates consectentur, etiam curas, sollicitudines, vigilias perferunt optimaque parte hominis, quae in nobis divina ducenda est, ingenii et mentis acie fruuntur, nec voluptatem requirentes, nec fugientes laborem. Nec vero intermittunt, aut admirationem earum rerum, quae sunt ab antiquis repertae, aut investigationem nova-

41


rum. Quo studio cum satiari non possint, omnium ceterarum rerum obliti nihil abiectum, nihil humile cogitant; tantaque est vis talibus in studiis, ut eos etiam, qui sibi alios proposuerunt fines bonorum, quos utilitate aut voluptate dirigunt, tamen in rebus quaerendis explicandisque naturis aetates conterere videamus." (ibid. c. 20)
        "Imprimis enim homini est propria veri inquisitio atque investigatio. Itaque cum simus necessariis negotiis curisque vacui, tum avemus aliquid videre, audire, addiscere cognitionemque rerum aut occultarum aut mirabilium ad beate vivendum necessariam ducimus. Ex quo intellegitur, quod verum, simplex sincerumque sit, id esse naturae hominis aptissimum. Huic veri videndi cupiditati adiuncta est appetitio quaedam principatus, ut nemini parere animus bene informatus a natura velit nisi praecipienti aut docenti, aut utilitatis causa iuste et legitime imperanti; ex quo animi magnitudo existit humanarumque rerum contemptio." (de Offic. I.4)
        "Ergo hoc quidem apparet, nos ad agendum esse natos. Actionum autem genera plura, ut obscurentur etiam minora maioribus. Maximae autem sunt, primum, ut mihi quidem videtur et iis, quorum nunc in oratione versamur, consideratio cognitioque rerum coelestium et earum, quas a natura occultas et latentes indagare ratio potest, deinde rerump. administratio, aut administrandi scientia, tum prudens, temperata, fortis et iusta ratio reliquaeque virtutes et actiones virtutibus congruentes, quae, uno verbo complexi omnia, honesta dicimus; ad quorum et cognitionem et usum iam corroborati natura ipsa praeeunte deducimur." (de Fin. V.21)
        Antequam ad harum sententiarum pondus et argumentandi rationem diiudicandum transeamus, observemus, quam egregie ex allatis e Cicerone locis firmetur, quam antea iam dedimus, rationis veterum, in natura humana cognoscenda, explicatio. Considerantur infantes, ut in primo quasi ortu iacentes, atque in comparationem adducuntur animalia; inducitur aetas puerilis, in qua magis iam, quid expetat natura, cernitur, eiusque studia et conatus a natura profecti accurate perpenduntur; comitatur denique observator progredienten aetatem, atque semina, in infantibus latentia, in pueris turgentia, exculta iam et perfecta ex viris elicit; eo modo, ut optimum quemque tamquam effigiem naturae atque exemplar inspiciat, in quo scilicet ipsa natura, quid efficere possit, experta esse videatur.
        Pondus iam et argumentandi rationem sententiarum, quas ex Cicerone adduximus, perpendentibus, omnia fere occurrunt Ciceronis argumentationi faventia. Eam etiam ob causam tam copiose ex eiusdem Operibus excerpsimus, ne quidquam deesset, quod illustrationi inserviret: neque, ubi ex ipso Cicerone verborum atque placitorum explicatio et demonstratio commode et satis accurate peti possent, ibi nostra insereremus, Ciceronianis

42


deteriora, certe neque ex illius mente profecta, neque eiusdem auctoritate innixa. Quis proinde Ciceronem melius explicet, quam ipse Cicero? atque invenimus, collectis hinc atque illinc locis, Philosophum Romanum non tantum singularum sententiarum vim atque rationem ita explicasse, ut nulla alia explicatione indigeat, sed earum pondus ita ad trutinam examinasse, vereque aestimasse, ut nobis, si fontem Principii officiorum et modum admittamus, quos non esse admittendos e recentioribus insignis celebritatis Philosophi censuerunt, et reliqua concedenda sint. Innitur enim Ciceronis argumentatio observationibus, ex nativa hominum natura, atque ita ex fonte primario et unico, derivatis. Quis in talibus repugnet, quoties sententiarum veritas ex ipsius naturae suae recessibus confirmetur, atque clara voce resonet?
        Breviter de singulis videamus.
        Primum itaque homo se esse sentiens, nihil magis expetit, quam ut pergat illud sentire; a nulla re magis abhorret, quam a morte seu naturae suae dissolutione. Se vero diligere totum, est curam omnium partium singularum gerere: quarum igitur omnium ratione cupit esse affectus, quam optime possit. Hoc vero, nisi insanus, quis demonstratione indigere arbitratur: praesertim postquam Cicero, provocatione ad naturae vocem nondum contentus, rationes etiam, cur ita sit, et aliter esse nequeat, ad persuasionem adducendas putavit: quas nos ex eodem excerptas antea iam dedimus. Ut vero sciamus, quid nobis secundum naturam tuendum sit, introspicienda est natura humana, quidque ei insit, investigandum.
        Neque longa opus disquisitione: statim offerunt sese duae partes diversae et secretae a se invicem: corpus et animus. Atque ita illud tuendi sui studium cum ad corpus pertinet, tum ad animum. Priore loco corpus spectatur, ad cuius conservationem et tutelam, quid natura praescribat, diligenter examinatur, atque ex indiciis non dubitandis colligitur; eo modo, quem Cicero iam antea, ut optimum et certissimum ducem commendaverat. Is locus, qui de corporis partium conservatione agit, ita a Cicerone est explicatus, inque omnium oculos ita incurrit, ut nihil addendum supersit, nihil argumentandum aut refellandum relinquatur: naturaque ipsa Ciceronis ore locuta esse videatur. Pertinet vero illa ad naturam accommodata custodia praecipue ad animum, utpote partem praecellentem, et longe illustrissimam. Ei igitur quaenam natura indidit, tuendaeque commendavit?
        Summum cognitionis discendique amorem, ingeniique facultates, quas sibi datas esse sentiunt omnes, perficiendi et excolendi studium. Necesse non est, ut fulciamus hanc sententiam, cuius vim atque veritatem praeclare adeo ex humana natura expressit et consignavit Cicero.

43


        Adest deinde coniuncta huic agendi semper aliquid maxima instigatio: ita ut et intertissimi homines sempiternam quietem fugiant: pueri quiescere numquam possint, optimi et praecellentes viri, quanto magis sunt praecellentes, tanto minus quieti trubuant, libentiusque labores suscipiant.
        Inest denique animo libertatis et quasi principatus cupido, ita ut, quid agat, libere agere, et sic vivere, ut velit, flagitet (de Offic. I. 20 conf. ib. I. 4), neminique, extra se libenter obtemperet, ipsumque semet aliis anteponendi vehementissimo studio ducatur.
        Argumentandi rationem facile unusquisque perspexerit in eo esse, ut initium ducatur ab humana natura: ei quae insunt, ut sunt, observentur et explicentur: eo tandem modo exemplis ex omni hominum aetate petitis illustrentur et probentur, ut nulla dubitatio relinquatur. Presse adeo naturam ducem sequitur, ut nullis nisi naturae vestigiis insistat: quidquid ei insit diligentissime colligat, nihil aliunde arripiat. Pondus vero atque efficacia earum, quas Cicero adduxit, rationum, maximum est: in eo fuit auctor, ut ostenderet, quaenam naturae hominis insint, ut inde, quid ei custodiendum natura commendarit, efficeret: elicuit, quae revera adsunt, atque ut primum inde officiorum Principium constituatur, nihil iam amplius requiritur, nisi ut aptetur illud praeceptum: "vive secumdum naturam", illis, quae naturam homini indidisse ex Cicerone probavimus. Quoniam igitur natura, secundum se ipsam ut vivat, hominem devincit: primo obligatus est homo ad ea, quae, ad se ipsum relata natura ei custodienda tradidit: ex natura igitur obligatus est ad amorem sui; omnes nempe partes suas, quaeque ad eas pertinent, servandi et tuendi, quam optime possit, salvas et integras. Obligatus igitur homo est ad omnia illa officia, quae ex hoc amore sui derivantur, sese ab omni parte custodiendi, iniurias repllendi, facultates et vires cum corporis tum animi excolendi et perficiendi, statum externum curandi, eumque laude, fortunis, fama, dignitate, aliis rebus innumeris, augendi et ornandi, universe ita felicitatem suam amplificandi, ut diligendi sui studium, quantum optime ex natura fieri potest, expleatur. Omnia igitur erga nosmet ipsos officia cognoscendi illud Principium fons est uberrimus, dux certissimus, lumen ubique conspicuum: cum Φιλαυτια, si non impediatur, nos sponte ad ea deductura sit, quae ad vitam humanam quam beatissime transigendam, conducant: officiaque, quibus eo consilio fungendum est, quasi digito indicet. Quamdiu igitur humana natura non ex homine tollitur, obligatus erit ad ea officia, quae ex Principio diligendi sui derivantur, observanda et implenda: idque erit primum Philosophiae moralis et officorum Principium.
        Unum officiorum fontem aperuimus: videamus de reliquis.

44


        Homo non tantum se esse sentit, sed et alios extra se esse percipit, communi et simili natura sibi aequales et coniunctos: "nihil est enim unum uni tam simile, tam par, quam omnes inter nosmet ipsos sumus. Quodsi depravatio consuetudinum, si opinionum vanitas, non imbecillitatem animorum torqueret et flecteret, quocunque [cu]pisset, sui nemo tam similis esset, quam omnes sunt omnium. Itaque quaecunque est hominis definitio, una in omnis valet. Quod argumenti satis est, nullam dissimilitudinem esse in genere: quae si esset, non una omnis definitio coerceret [contineret]. Etenim ratio, qua una praestamus belluis, per quam coniectura valemus, argumentamur, refellimus, disserimus, conficimus aliquid, concludimus, certe est communis; doctrina differens, discendi quidem facultas par, nam et sensibus eadem omnia comprehenduntur: et ea quae movent sensus, itidem movent omnium, quaeque animis imprimuntur, de quibus ante dixi, inchoatae intelligentiae, similiter in omnibus imprimuntur: interpresque est mentis oratio, verbis discrepans, sententiis congruens. Nec est quisquam gentis ullius, qui ducem naturam nactus ad virtutem pervenire non possit. Nec solum in rectis, sed etiam in pravitatibus, insignis est humani generis similitudo: nam et voluptate capiuntur omnes, quae etsi est illecebra turpitudinis, tamen habet quiddam simile naturalis boni; laevitate enim et suavitate delectans, sic ab errore mentis, tamquam salutare aliquid, adsciscitur: similique inscitia mors fugitur, quasi dissolutio naturae; vita expetitur, quia nos, in quo nati sumus, continet, dolor in maximis malis ducitur, cum sua asperitate, tum quod naturae interitus videtur sequi; propterque honestatis et gloriae similitudinem beati, qui honorati sunt, videntur; miseri autem, qui inglorii: molestiae, laetitiae, cupiditates, timores, similiter omnium mentes pervagantur: nec si opiniones aliae sunt apud alios, idcirco qui canem et felem ut deos colunt, non eadem superstitione, qua ceterae gentes conflictantur. Quae autem natio non comitatem, non benignitatem, non gratum animum et beneficii memorem diligit? quae superbos, quae maleficos, quae crudeles, quae ingratos, non aspernatur, non odit? Quibus ex rebus cum omne genus hominum sociatum inter se esse intelligatur, illud extremum est, quod recte vivendi ratio meliores efficit." (de Legg. I. 10. 11)
        Haec, quamquam non omnia et singula aeque facile probentur, atque ab omni obiectione vindicentur, universe tamen, si consilium spectes, recte ita argumentari Cicero videtur: nam etiamsi diversi fortasse sunt homines facultatibus nativis ratione quantitatis, ut loquuntur Dialectici, ratione tamen qualitatis universi et singuli simillimi sunt. In omnibus idem plane subest fundamentum; initiaque, tum corpori tum animo infixa, uni data, nec alteri negata fuere. Cumque ita tanta naturae similitudine coniun-

45


gantur homines, facile intelligunt, eorumque animis ultro quasi insitum et inculcatum fuit, quod nobis sit molestum, idem non gratum esse eiusdem naturae participibus: quod nobis iucundum, idem non ingratum ceteris hominibus. Inde fit, ut sensu felicitatis et infortunii aliorum imbuimur et moveamur; simulac vero fortunae et infortunii aliorum perceptione et sensu afficimur, continuo benevolentia abripimur; aliorum et voluptatem et dolorem non tantum percipimus, sed et iisdem delectamur et angimur: dolemus cum dolentibus, laetamur cum laetantibus: atque ita: "nihil est tam illustre, nec quod latius pateat, quam coniunctio inter homines hominum, et quasi quaedam societas et communicatio utilitatum, et ipsa caritas generis humani; quae nata a primo satu, quo a procreatoribus nati diliguntur, et tota domus coniugio et stirpe coniungitur, serpit sensim foras; cognationibus primum, tum affinitatibus, deinde [amicitiis], post vicinitatibus, tum civibus et iis, qui publice socii atque amici sunt, deinde totius complexu gentis humanae. Quae animi affectio suum cuique tribuens atque hanc, quam dico, societatem coniunctionis humanae munifice et aeque tuens, iustitia dicitur, cui sunt adiunctae pietas, bonitas, liberalitas, benignitas, comitas, quaeque sunt generis eiusdem." (de Fin. V. [23]) "Ille benevolentiae motus, animo inditus, hominem ex se ipso veluti in alios transfert, ut, quemadmodum hi affecti sint, ipse perinde quodammodo se affici sentiat." (Sunt verba Viri Cl. Cras, Diss. laud. p. 75)
        Homo scilicet ipse, sive in statu iucundo, seu in molesto versans, a natura incitatum se sentit, ut se omnesque partes suas tueatur, vitamque reddat quam beatissimam; aliorum vero commodi vel incommodi sensu affectus, impulsum se a natura experitur, ut eodem modo se sentiat et agat, ac id, quod re vera ad alios pertinet, suum ipsius esset commodum aut incommodum. Ita tum amori sui, quo utitur ad suum statum tuendum, alterum quasi pro se ipso substituit: quae ex illo amore ratione sui oriuntur officia, ea nunc in alterum convertit: atque obligatum se sentit ad illius, eadem, qua sui ipsius, cura atque propensione, felicitatem augendam atque promovendam.
        Haec in explicationem benevolentiae in alios praemisse licuit, quae attulimus, tum quod ipsa res illustratione egeat, tum quod eam a Cicerone observatam quidem et indicatam, minus vero ea copia atque ubertate, qua quidem reliqua, expositam exornatamque videbamus. Cicero nempe pluribus in locis benevolentiae sensum, et societatis appetitum, ita copulavit et miscuit, ut hi magis ad consociationis initia explicanda inserviant, saltem non distinctam plane et absolutam unius appetitus ab altero significationem habeant. Ut vero Cicero in aliis, quamquam paucioribus locis, utraque discernit; sic et nobis separare a se invicem convenientius et necessarium visum fuit; quia, etiamsi studium societatis multa mutuatur a benevolen-

46


tia, benevolentia rursus illustratur et amplificatur, addita consociationis appetitione, multa tamen officia ex uno principio hauriuntur et necessario, quibus alterum fontem non aperit. Cicero vero, utpote vir πολιτικὸς ad illam civilem et politicam rationem omnem inter homines coniunctionem libenter redigebat et exigebat; eo consilio ut, in quo mirifice ipse sibi placebat, ad reip. administrationes, resque publicas gerendas, perpetuo orationem dirigeret.
        Quibus, ut hoc obiter moneamus, denuo illud confirmatur, quod in Prolegomenis explicuimus, studium Philosophiae in Cicerone originem proprie duxisse ex Eloquentiae civilis studio, ad quam Philosophiam rursus, ubi poterat, referebat, cuiusque in ipsis Philosophicis quaestionibus occupatus, non facile obliviscebatur. Nihilominus tamen aperte satis unum ab altero secernit: quod quatenus faciat, iam ipsius verba evincant.
        "Fit a natura, ut communis hominum inter homines naturalis sit commendatio, ut oporteat hominem ab homine, ob id ipsum quod homo sit, non alienum videri" (de Fin. III. 19) "et ad participandum alium ab alio communicandumque inter omnes ius, nos natura esse factos." (de Legg. I. 12)
        "Impellimur autem natura, ut prodesse velimus quam plurimis, in primisque docendo, rationibusque prudentiae tradendis. Itaque non facile est invenire qui, quod sciat ipse, non tradat alteri. Ita non solum ad discendum propensi sumus, verum etiam ad docendum. Atque ut tauris natura datum est ut pro vitulis contra leones summa vi impetuque contendant, sic ii, qui valent opibus atque id facere possunt, ut de Hercule et de Libero accepimus, ad servandum genus hominum natura incitantur. Atque etiam Iovem cum O.M. dicimus, cumque eumdem Salutarem, Hospitalem, Statorem, hoc intellegi volumus, salutem hominum in eius esse tutela. Minime autem convenit, cum ipsi inter nos viles neglectique simus, postulare ut diis inmortalibus cari simus et ab iis diligamur." (de Fin. III. 20)
        "Natura", scilicet, "vi rationis hominem conciliat homini et ad orationis et ad vitae societatem: ingeneratque imprimis praecipuum quemdam amorem in eos, qui procreati sunt; impellitque, ut hominum coetus et celebrationes esse, et a se obiri, velit, ob easque causas studeat parare ea, quae suppeditent et ad cultum et ad victum, nec sibi soli, sed coniugi, liberis, ceterisque quos caros habeat tuerique debeat: quae cura exsuscitat etiam animos et maiores ad rem gerendam facit." (de Offic. I. 4) "Homines nempe hominum causa sunt generati, ut ipsi inter se aliis alii prodesse possint: in hoc naturam debemus ducem sequi, communes utilitates in medium afferre, mutatione officiorum, dando, accipiendo," (de Offic. I. 7) "cum ad tuendos conservandosque homines hominum natum esse videamus." (de Fin. III. 20) "Proxime et secundum deos homines hominibus maxime

47


utiles esse possunt;" sed non modo prosunt plurimum homines hominibus, sed et obsunt: quae cum ita sint, "primum hoc statuo, esse virtutis conciliare animos hominum et ad usus suos adiungere. (...) Etenim virtus omnis tribus in rebus fere vertitur, quarum una est in perspiciendo, quid in quaque re verum sincerumque sit. (...) Alterum cohibere motus animi turbatos, quos Graeci πάθη nominant, appetitionesque, quas illi ὃρμας , obedientes efficere rationi: tertium iis, quibuscum congregamur, uti moderate et scienter, quorum studiis ea, quae natura desiderat, expleta cumulataque habeamus, per eosdemque, si quid importetur nobis incommodi, propulsemus; ulciscamurque eos, qui nocere nobis conati sunt, tantaque poena afficiamus, quantam aequitas humanitasque patitur." (de Offic. II. 3. 4. 5)
        "Detrahere igitur alteri aliquid et hominem hominis incommodo suum augere commodum, magis est contra naturam, quam mors, quam paupertas, quam dolor, quam cetera, quae possunt aut corpori accidere aut rebus externis. Atque hoc efficit ipsa naturae ratio, quae est lex divina et humana; cui parere qui velit (omnes autem parebunt, qui secundum naturam volent vivere), numquam committet, ut alienum appetat, et id, quod alteri detraxerit, sibi adsumat. Etenim multo magis est secundum naturam excelsitas animi et magnitudo itemque comitas, iustitia, liberalitas quam voluptas, quam vita, quam divitiae; quae quidem contemnere et pro nihilo ducere comparantem cum utilitate communi, magni animi et excelsi est. Detrahere autem alteri sui commodi causa magis est contra naturam, quam mors, quam dolor, quam cetera generis eiusdem.
        Itemque magis est secundum naturam, pro omnibus gentibus, si fieri possit, conservandis aut iuvandis, maximos labores molestiasque suscipere, (imitantem Herculem illum, quem hominum fama beneficiorum memor in concilio coelestium conlocavit) quam vivere in solitudine, non modo sine ullis molestiis sed etiam in maximis voluptatibus, abundantem omnibus copiis; ut excellas etiam pulchritudine et viribus. Quocirca optimo quisque et splendidissimo ingenio longe illam vitam huic anteponit, ex quo efficitur, hominem naturae oboedientem homini nocere non posse.
        Deinde, qui alterum violat, ut ipse aliquid commodi consequatur, aut nihil se existimat contra naturam facere, aut magis fugiendam censet mortem, paupertatem, dolorem, amissionem etiam liberorum, propinquorum, amicorum, quam facere cuipiam iniuriam, si nihil existimat contra naturam fieri hominibus violandis, quid cum eo disseras, qui omnino hominem ex homine tollat? sin fugiendum id quidem censet, sed et multo illa peiora, mortem, paupertatem, dolorem, errat in eo, quod ullum aut corporis aut fortunae vitium animi vitiis gravius existimat. (...) Atque etiam si hoc natura praescribit, ut homo homini, quicunque sit, ob eam ipsam causam, quod is

48


homo sit, consultum velit, necesse est, secundum eandem naturam omnium utilitatem esse communem: quod si ita est, una continemur omnes [et eadem lege naturae; idque ipsum si ita est, certe violare alterum] eadem lege naturae prohibemur: verum autem primum, verum igitur et extremum." (de Offic. III. 5. 6)
        "Si quis voluerit, animi sui complicatam notionem evolvere, iam se ipse doceat, eum virum bonum esse, qui prosit quibus possit, noceat nemini, nisi lacessitus iniuria." (ib. c. 19) Ex illo igitur benevolentiae fonte, non tantum nemini nocendi officium emanat, set etiam, ut quam plurimis prosimus, atque etiam ignotis, ea officia praebeamus, "quae sunt generis eius, quod ab Ennio positum in una re, transferri in permultas potest:

               Homo, qui erranti comiter monstrat viam,
               Quasi lumen de suo lumine accendit, facit,
               Nihilominus ipsi lucet, cum illi accenderit.

Una ex re satis praecipit, ut quidquid sine detrimento possit commodari, id tribuatur vel ignoto. Ex quo sunt illa communia: non prohibere aquam profluentem, pati ab igne ignem capere, si quis velit: consilium fidele deliberanti dare, quae sunt iis utilia, qui accipiunt, danti non molesta. Quare et his utendum est et semper aliquid ad communem utilitatem afferendum."
(de Offic. I. 16) Cum itaque constet, "unam esse hominum inter ipsos vivendi parem, communemque rationem, deinde omnes inter se naturali quadam indulgentia et benevolentia, tum etiam societate iuris, contineri," (de Legg. I. 13) "ex eo perspicitur, cum hanc benevolentiam tam late longeque diffusam vir sapiens in aliquem pari virtute praeditum contulerit, tum illud effici, quod quibusdam incredibile videatur, sit autem necessarium, ut nihilo sese plus quam alterum diligat. Quid est enim, quod differat, cum sint cuncta paria? Quod si interesse quippiam tantulum modo potuerit, iam amicitiae nomen occiderit: cuius est ea vis ut simul atque sibi aliquid quam alteri maluerit, nulla sit." (ibid. c. 12)
        Quam profunde enim benevolentia et caritas aliorum homini insita sit, ex amicitia perspici potest: "quae nihil aliud est, nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate summa consensio." (de Amic. 6) quaeque certe non magnopere adeo vigere, adque tantum amoris et consensus [ad] fastigium evehi in homine possit, nisi coniunctionis et mutuae benevolentiae semina a natura iam sparsa essent. Itaque ex hac, quae in amicitia floret, caritate aucta et fere perfecta, intelligatur, quaenam eiusdem in homine adsint initia?
        "Quod si exemeris ex natura rerum benevolentiae coniunctionem, nec domus ulla nec urbs stare poterit, ne agri quidem cultus permanebit. Id si minus intelligitur, quanta vis amicitiae concordiaeque sit, ex dissensionibus atque discordiis percipi potest. Quae enim domus tam stabilis, quae tam firma civitas est, quae non odiis atque dissidiis funditus possit everti? Ex quo,

49


quantum boni sit in amicitia, iudicari potest: (...) atque hoc quidem omnes mortales intelligunt et re probant. Itaque si quando aliquod officium exstitit amici, in periculis aut adeundis, aut communicandis, quis est, qui id non maximis efferat laudibus? Qui clamores tota cavea, in Pacuvii fabula, cum ignorante rege, uter eorum esset Orestes, Pylades Orestem se esse diceret, ut pro illo necaretur, Orestes autem ita, ut erat, Orestem se esse perseveraret? Stantes plaudebant in re ficta; quid arbitramur in vera fuisse facturos? Facile indicabat ipsa natura vim suam, cum homines, quod facere ipsi non possint, id recte fieri in altero iudicarent." (de Amic. 7)
        "Quanta autem vis amicitiae sit, ex hoc intelligi maxime potest, quod ex infinita societate generis humani, quam conciliavit ipsa natura, ita contracta res est et adducta in angustum, ut omnis caritas aut inter duos, aut inter paucos iungeretur." (ib. c. 5) "Sic autem mihi perspicere videor, ita natos esse nos ut inter omnes esset societas quaedam, maior autem ut quisque proxime accederet." (ibid.)
        "Quapropter a natura mihi videtur potius quam ab indigentia, orta amicitia, applicatione magis animi cum quodam sensu amandi, quam cogitatione, quantum illa res utilitatis esset habitura. Quod quidem quale sit, etiam in bestiis quibusdam animadverti potest, quae ex se natos ita amant ad quoddam tempus et ab eis ita amantur, ut facile earum sensus appareat; quod in homine multo est evidentius. Primum ex ea caritate, quae est inter natos et parentes, quae dirimi nisi detestabili scelere non potest. Deinde cum similis sensus exstitit amoris, si aliquem nacti sumus, cuius cum moribus et natura congruamus, quod in eo quasi lumen aliquod probitatis et virtutis perspicere videamur. Nihil est enim amabilius virtute, nihil quod magis alliciat ad diligendum, quippe cum propter virtutem et probitatem eos etiam, quos numquam vidimus, quodam modo diligamus." (conf. Orat. pro Marcello c. 3) "Quis est, qui C. Fabricii, M' Curii non cum caritate aliqua et benevolentia memoriam usurpet, quos nunquam viderit? quis autem est, qui Tarquinium Superbum, qui Sp. Cassium, Sp. Maellum non oderit? Cum duobus ducibus de imperio in Italia decertatum est, Pyrrho et Hannibale; ab altero, propter probitatem eius, non nimis alienos animos habemus, alterum propter crudelitatem semper haec civitas oderit.
        Quod si tanta vis probitatis est, ut eam vel in eis quos nunquam vidimus, vel, quod maius est, in hoste etiam diligamus, quid mirum, si animi hominum moveantur, cum eorum, quibuscum usu coniuncti esse possunt, virtutem et bonitatem perspicere videantur? Quamquam confirmatur amor et beneficio accepto, et studio perspecto, et consuetudine adiuncta, quibus rebus ad illum primum motum animi et amoris adhibitis, admirabilis quaedam exardescit benevolentiae magnitudo."
(de Amic. 8. 9)

50



        "Ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam (neque enim beneficium foeneramur) sed natura propensi ad liberalitatem sumus, sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus." (ibid.)
        "Ipse enim se quisque diligit, non ut aliquam a se ipse mercedem exigat caritatis suae, sed quod per se sibi quisque carus est: quod nisi idem in amicitiam transferatur, verus amicus numquam reperietur; est enim is quidem tamquam alter idem. Quodsi hoc apparet in bestiis, volucribus, nantibus, agrestibus, cicuribus, feris, primum ut se ipsae diligant (id enim pariter cum omni animali nascitur): deinde ut requirant atque appetant ad quos se applicent eiusdem generis animantes, idque faciunt cum desiderio, et cum quadam similitudine amoris humani, quanto id magis in homine fit natura, qui et se ipse diligit et alterum anquirit, cuius animum ita cum suo misceat ut efficiat pene unum ex duobus." (ibid.) Quod inde maxime etiam apparet, "quod caritate benevolentiaque sublata, omnis est e vita sublata iucunditas." (ibid. 27)
        Quis denique illam benevolentiam et caritatem, homini erga alios innatam, non agnoscat in religiosa reverentia curaque mortuorum; quod "mortuis tam religiosa iura tribuunt; quod non facerent profecto, si nihil ad eos pertinere arbitrarentur." (de Amic. 4) Atque etiamsi sciant homines, illam curam ad mortuos, sensu carentes, nihil pertinere, tamen ad se pertinere existimant, caritatem, quam vivis debitam intellexerant, mortuis etiam reliquiis non denegare: de cuius tribuendae ratione et variis rebus agit Cic. Tusc. I. 43 sqq. et praecipue de Legg. II. 21 ad finem Libri.
        Quin ne morientes quidem in extremo spiritu relictos non curare possunt, quamvis antea etiam sibi forte neglectos: "quoniamque illa vox inhumana et scelerata ducitur eorum, qui negant se recusare, quominus, ipsis mortuis, terrarum omnium deflagratio consequatur, quod vulgari quodam versu Graeco pronuntiari solet; certe verum est, etiam iis, qui aliquando futuri sint, esse propter ipsos consulendum. Ex hac animorum affectione, testamenta, commendationesque morientium natae sunt." (de Fin. III. 19. 20) Sic Cicero, de testamento Epicuri, in quo Metrodori liberorum curam Hermacho iniunxerat, loquens (de Fin. II. 31) "ista commendatio puerorum", inquit, "memoria et caritas amicitiae, summorum officiorum in extremo spiritu conservatio, indicat innatam esse homini probitatem gratuitam, non invitatam voluptatibus, nec praemiorum mercedibus evocatam. Quod enim testimonium maius quaerimus, quae honesta et recta sint, ipsa esse optabilia per sese, cum videamus tanta officia morientis?" Atque Laelius (de Amic. c. 12) "mihi" testatur, "non minori curae est, qualis resp. post mortem meam futura sit, quam qualis hodie sit." (...)

51


        Ita eruimus ex Cicerone secundum Principium seu fontem officiorum erga alios. Amor ille naturae similitudine totum humanum genus mutua societate devinxit, ita ut natura facile declaret, amorem illum iisdem officiis ratione aliorum nos obligare, quibus ex Φιλαυτίᾳ ratione nostri devinciamur. Inde eadem vi a natura incitamur, iniuriam nobis illatam repulsare, atque ab eadem retinemur aliis inferre iniuriam. Inde obstrictos nos sentimus, ut eamdem caritate alios tueamur, eorum statum conservemus, felicitatem promoveamus, qua nos ipsos custodire omnibus modis conamur, adeo quidem, ut aliorum salutem nostrae praeferre non dubitemus, praesertim si eorum studium, ex collatis beneficiis et consuetudine adjuncta, perspexerimus: id certe si fit, ut unus pro altero se devoveat, ab omnibus laudatur et tantopere extollitur, ut facile, quid velit naturae vis atque propensio, conspicuum ipsa faciat. Atque insignis huius benevolentiae vis et magnitudo in amicitia viget: in quo potius alterum nobis, quam nos alteri praeferimus, mortemque pro amico ipsam oppetere non haesitamus: tum tanta coniunctione ligantur amici, ut quasi unus fiat ex pluribus. Sed ne erga mortuos quidem illam benevolentiam plane deponere possumus, quorum memoriam sepulcris, monumentis, statuis, honoramus et conservamus: dum ipsi morientes, ad quos post mortem certe nihil pertinent viventes, cura moventur relictorum, iisque magnopere favent. Haec omnia a Cicerone ita investigata atque confirmata sunt, ut, quid his addendum aut demendum, nesciamus. Ipsa naturae vox in Ciceronis verbis ubique resonat, neque quidquam aliunde arreptum aut derivatum immixtum est.
        Ex illis igitur initiis, ex natura iam evolutis, secundum Principium exsistit, natura nos esse devinctos ad alios etiam homines benevolentia persequendos, eorum corpora, fortunam externam, animos, tuendos: eorumque felicitatem, quoad fieri potest, quam maxime promovendam. Ex eo itaque universe omnia erga alios homines officia intelliguntur et cognoscuntur. Inde, secundum naturam virtutis, humanitas, liberalitas, gratus animus amicitiae, nemini iniurias inferendi et facile remittendi officium: hinc misericordia, aequitas, iustitia, fides, magnitudo animi, aliae, deducuntur et percipiuntur. Hinc contra naturam vitia, crudelitas, astutia, fallaciae, malitia, calliditas, doli, odia, invidia, calumniae, inimicitiae, obtrectationes, iniuriae, furta, perfidia, homicidia, quam sint foeda, vitanda et detestanda, unusquisque intelligit.

        Sed videmus de tertio Principio.
        "Natura solitarium nihil amat, semperque ad aliquod tamquam adminiculum annititur (...) quin etiam, si quis ea asperitate est, et immanitate naturae, congressus ut hominum fugerit atque oderit, qualem fuisse Athenis Timonem nescio quem accepimus, tamen is pati non possit, ut non anquirat aliquem, apud quem evomat virus

52


acerbitatis suae. Atque hoc maxime iudicaretur, si quid tale possit contingere, ut aliquis nos deus ex hac hominum frequentia tolleret et in solitudine uspiam collocaret, atque ibi suppeditans omnium rerum, quas natura desiderat, abundantiam et copiam, hominis omnino adspiciendi potestatem eriperet, quis tam esset ferreus, qui eam vitam ferre posset, cuique non auferret fructum voluptatum omnium solitudo? Verum ergo illud est quod a Tarentino Archyta, ut opinor, dici solitum, nostros senes commemorare audivi, ab aliis senibus auditum: si quis in coelum adscendisset naturamque mundi et pulchritudinem siderum perspexisset, insuavem illam admirationem ei fore, quae iucundissima fuisset, si aliquem, cui narraret, habuisset." (de Amic. c. 3)
        "Quodque nemo in summa solitudine vitam agere velit, ne cum infinita quidem voluptatum abundantia, facile intellegitur nos ad coniunctionem congregationemque hominum, et ad naturalem communitatem esse natos.(...) Quem ad modum igitur membris utimur prius, quam didicimus, cuius ea causa utilitatis habeamus, sic inter nos natura ad civilem communitatem coniuncti et consociati sumus. Quod ni ita se haberet, nec iustitiae ullus esset nec bonitati locus. Et cetera putant (Stoici) nata esse hominum causa,(...) eos autem communitatis et societatis suae. (...) Quoniamque ea natura esset hominis, ut ei cum genere humano quasi civile ius intercederet; qui id conservaret, eum iustum, qui migraret, iniustum fore. Sed quemadmodum, theatrum cum commune sit, recte tamen dici potest eius esse eum locum, quem quisque occuparit: sic in urbe mundove communi, non adversatur ius, quominus suum quidque cuiusque sit. Cum autem ad tuendos conservandosque homines hominem natum esse videamus, consentaneum est huic naturae, ut sapiens velit gerere et administrare remp. atque, ut e natura vivat, uxorem adiungere et velle ex ea liberos." (de Fin. III. 20)
        "Pertinere autem ad rem arbitrantur, intellegi, natura fieri, ut liberi a parentibus amentur; a quo initio profectam communem humani generis societatem persequuntur. Quod primum intellegi debet figura membrisque corporum, quae ipsa declarant procreandi a natura habitam esse rationem. Neque vero haec inter se congruere possent: ut natura et procreari vellet et diligi procreatos non curaret. Atque etiam in bestiis vis naturae inspici potest; quarum in foetu et in educatione laborem cum cernimus, naturae ipsius vocem videmur audire. (...) itemque formicae, apes, ciconiae aliorum etiam causa quaedam faciunt; multo magis haec coniunctio est hominis: itaque natura sumus apti ad coetus, concilia, civitates. Mundum autem censent regi numine Deorum, eumque esse quasi communem urbem et civitatem hominum et Deorum, et unumquemque nostrum eius mundi esse partem; ex quo illud natura consequi, ut communem utilitatem nostrae anteponamus. Ut enim leges omnium salutem

53


singulorum saluti anteponunt, sic vir bonus et sapiens et legibus parens, et civilis officii non ignarus, utilitati omnium plus quam unius alicuius aut suae, consulit. (...) Ex quo fit, ut laudandus sit is, qui mortem oppetat pro rep., quod deceat cariorem esse patriam nobis, quam nosmet ipsos." (de Fin. III. 19)
        "Sed quae natura principia sint communitatis et societatis humanae, repetendum altius videtur. Est enim primum, quod cernitur in universi generis humani societate; eius autem vinculum est ratio et oratio (conciliatrix humanae maxime societatis, de Legg. I. 9), quae docendo, discendo, communicando, disceptando, iudicando conciliat inter se homines, coniungitque naturali quadam societate. Neque ulla re longius absumus a natura ferarum, in quibus inesse fortitudinem saepe dicimus, ut in equis, in leonibus; iustitiam, aequitatem, bonitatem non dicimus; sunt enim rationis et orationis expertes. Ac latissime quidem patens hominibus inter ipsos, omnibus inter omnes, societas haec est: in qua omnium rerum, quas ad communem hominum usum natura genuit, est servanda communitas: quae discripta sunt legibus et iure civili, haec ita teneantur, ut sit constitutum, e quibus ipsis; cetera sic observentur, ut in Graecorum proverbio est, amicorum esse omnia communia. (...)
        Gradus autem plures sunt societatis hominum; ut enim ab infinita illa discedatur, proprior est eiusdem [gentis] generis, nationis, linguae, qua maxime homines coniunguntur. Interius etiam est eiusdem esse civitatis; multa enim sunt civibus inter se communia, forum, fana, porticus, viae, leges, iura, iudicia, suffragia, consuetudines praeterea et familiaritates multisque cum multis res rationesque contractae. Artior vero colligatio est societatis propinquorum; ab illa enim inmensa societate humani generis in exiguum angustumque concluditur.
        Nam cum sit hoc natura commune animantium, ut habeant luibidinem procreandi, prima societas in ipso coniugio est, proxima in liberis, deinde una domus, communia omnia. Id autem est principium urbis et quasi seminarium reip. Sequuntur fratrum coniunctiones, post consobrinorum, sobrinorumque, qui cum una domo iam capi non possint, in alias domos tamquam in colonias exeunt. Sequuntur conubia et affinitates; ex quibus etiam plures propinqui; quae propagatio et suboles origo est rerump. Sanguinis autem coniunctio et benevolentia devincit homines et caritate: magnum est enim eadem habere monumenta maiorum, eisdem uti sacris, sepulchra habere communia: sed omnium societatum nulla praestantior est, nulla firmior, quam cum viri boni, moribus similes, sunt familiaritate coniuncti; illud enim honestum, quod saepe dicimus, etiam si in alio cernimus, tamen nos movet, atque illi in quo id inesse videtur amicos facit. (...)
        Magna etiam illa communitas est, quae conficitur ex beneficiis ultro et citro datis, acceptisque: quae et mutua et grata dum sunt, inter quos ea

54


sunt, firma devinciuntur societate. Sed, cum omnia ratione animoque lustraris, omnium societatum nulla est gravior, nulla carior quam ea, quae cum rep. est unicuique nostrum: cari sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiares; sed omnes omnium caritates patria una complexa est: pro qua quis bonus dubitet mortem oppetere, si ei sit profuturus? Quo est detestabilior eorum immanitas, qui lacerarunt omni scelere patriam, et in ea funditus delenda occupati et sunt et fuerunt." (de Offic. I. 16, 17)
        Sed contra, "quo sis alacrior ad tutandam remp., sic habeto: omnibus, qui patriam conservarint, adiu[v]erint, auxerint, certum esse in coelo definitum locum, ubi beati aevo sempiterno fruantur; nihil est enim illi principi Deo, qui omnem hunc mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius, quam concilia coetusque hominum iure sociati, quae 'civitates' appellantur; harum rectores et conservatores hinc profecti, huc revertuntur." (Somn. Scip. c. 3)
        "Sed si contentio quaedam et comparatio fiat, quibus plurimum tribuendum sit officii, principes sint patria et parentes, quorum beneficiis maximis obligati sumus, proximi liberi totaque domus, quae spectat in nos solos neque aliud ullum potest habere perfugium; deinceps bene convenientes propinqui, quibuscum etiam communis plerumque fortuna est." (de Offic. I. 16, 17)
        "In omni igitur honesto, nihil est tam illustre nec quod latius pateat, quam coniunctio inter homines hominum et quasi quaedam societas et communicatio utilitatum et ipsa caritas generis humani, quae nata a primo satu, quo a procreatoribus nati diliguntur, et tota domus coniugio et stirpe coniungitur, serpit sensim foras, cognationibus primum, tum affinitatibus, deinde amicitiis, post vicinitatibus, tum civibus et iis, qui publice socii atque amici sunt, deinde toti[u]s complexu generis humanae. Quae animi affectio suum cuique tribuens atque hanc, quam dico, societatem coniunctionis humanae munifice et aeque tuens iustitia dicitur, cui sunt coniunctae pietas, bonitas, liberalitas, benignitas, comitas, quaeque sunt generis eiusdem: atque haec ita iustitiae propria sunt, ut sint virtutum reliquarum communia. Nam cum sic hominis natura generata sit, ut habeat quiddam ingenitum quasi civile atque populare, quod Graeci πολιτκὸν vocant, quidquid agat quaeque virtus, id ea communitate et ea, quam exposui, caritate atque societate humana non abhorrebit." [(de Fin. V. 23)]

        Apparuit ex disputatis quam variis et fermissimis nexibus, et vinculis, natura hominum inter se societatem devinxerit, ita ut nulla superesse dubitatio possit, quin necessarium plane sit homini, ut aliis, tamquam adminiculis, annitatur, eorumque coniunctione delectetur. Atque societatis illius appetitus initia, causas, atque progressus, incrementa, et constitutiones, civitatum et rerump. tam diligenter, tam egregie et vere, persecutus est Cicero, ut his facile simus contenti; neque plura, aut magis ornata, desideremus.

55


        Quodnam momentum aliud, quam illud naturale principium, universorum salutem suae anteponendi, atque ita societatem humanam etiam interitu suo conservandi et tuendi; quodnam, inquam, aliud, quam illud ipsum, impulit atque incitavit Codrum, Coclitem, Scaevolam, Decios? nonne hanc naturae praestantiam videmus in Leonida, Regulo, Bruto, aliis permultis humani generis ornamentis; quorum, quia universorum salutem suae antetulerunt, ad coelum ab omnibus evehitur virtus, et magnitudo animi, quorumque nomina et laudes immortali memoria in omnium ore versantur?
        Ex illo Principio omnia derivantur officia, quae ad tuendam inter homines societatem, cuius quisque pars est, valent, spectantque; atque obligatur homo naturali praecepto ad omnia ea observanda et praestanda, sine quibus illud societatis vinculum universorum saluti, quantum fieri potest, prodesse nequeat. Et iam, ni fallor, ex ipso Cicerone patuit differentia inter Principium officiorum erga alios, et officiorum socialium fundamentum. Ex priore enim universe emanant officia erga alios homines, tamquam eiusdem naturae participes, eorumque felicitatis, quoad fieri potest, promovendae; ex posteriore vero, coniunctionis appetitione fundato, illa deducuntur officia, quibus societas hominum, variis gradibus et generibus distincta, certis legibus et iure definita et attemperata, custodiri et servari possit.
        Aliud certe est, caritate aliorum duci, aliud societatis, certis regulis contractae et constitutae, desiderio incitari: et quamvis unum Principium multa ab altero mutueretur, cumque eo arctissime sit coniunctum, tamen diversa origine innituntur. Confirmantur certe officia socialia benevolentiae studio: multa tamen ex illo necessario derivantur, quibus frustra, vel difficillime, hoc tamquam fontem substituas.
        Possit adesse in natura humana benevolentiae erga alios Principium, sine illo societatis appetitu; cuius itaque diversa ab altero principia recte ex humana natura Cicero elicuit; officiorumque tertiam, a reliquis separatim et discretam, originem investigavit et ostendit.

        Investigemus denique, nonne et quarti officiorum Principii semina nobis natura indiderit, et quomodo illa Cicero exposuerit.

        "Esse praestantem aliquam aeternamque naturam, et eam suspiciendam admirandamque hominum generi, pulcritudo mundi, ordoque rerum coelestium cogit confiteri." (de Divin. II. 72) "Quae, quanto consilio gerantur, nullo consilio assequi possumus." (de Nat. D. II. 38) "An, cum machinatione quadam moveri aliquid videmus, ut sphaeram, ut horas, ut alia permulta, non dubitamus, quin illa opera sint rationis; cum autem impetum coeli, admirabili cum celeritate, moveri vertique videamus, constantissime conficientem vicissitudines anniversarias, cum summa salute

56


et conservatione rerum omnium: dubitamus, quin ea non solum ratione fiant, sed etiam excellenti quadam divinaque ratione?" (de Nat. D. ibid. conf. capp. sqq.) "Haec igitur et talia innumerabilia cum cernimus, possumusne dubitare quin his praesit aliquis vel effector (si haec nata sunt, ut Platoni videtur), vel (si semper fuerunt, ut Aristoteli placet), moderator tanti operis et muneris?" (Tusc. Q. I. 28) "Plerique (quod maxime verisimile est, et quo omnes duce natura vehimur) Deos esse dixerunt." (de Nat. D. I. 1) "Id enim est primum, quod inter omnes, nisi admodum impios, convenit, mihi quidem ex animo exuri non potest, esse Deos." (de Nat. D. III. 3) "Firmissimum hoc adferri videtur cur deos esse credamus, quod nulla gens tam fera, nemo omnium tam sit inmanis, cuius mentem non imbuerit Deorum opinio. Multi de Diis prava sentiunt; id enim vitioso more effici solet: omnes tamen esse vim et naturam divinam arbitrantur. Nec vero id conlocutio hominum aut consessus efficit: non institutis opinio est confirmata, non legibus. Omni autem in re consensio omnium gentium lex naturae putanda est." (Tusc. Q. D. I. 13)
        Sed et alio modo homo Deorum notitiam habet, cumque iis coninctus est.
        "Animi", scilicet, "hominum quadam ex parte extrinsecus sunt tracti et hausti, ex quo intelligitur, esse extra divinum animum, humanus unde ducatur, humani autem animi eam partem, quae sensum, quae motum, quae adpetitum habeat, non esse ab actione corporis seiugatam; quae autem pars animi rationis atque intellegentiae sit particeps, eam tum maxime vigere, cum plurimum absit a corpore" (de Divin. I. 81 conf. I. 49. med.) quoniam "ratio nihil aliud est, quam in corpus humanum pars divini spiritus mersa." (Seneca Epist. 66) "Est igitur animus coelestis ex altissimo domicilio depressus, et quasi demersus in terram, locum divinae naturae, aeternitatique contrarium. Sed credo Deos immortales sparsisse animos in corpora humana, ut essent, qui terras tuerentur, quique coelestium ordinem contemplantes imitarentur eum vitae modo atque constantia." (de Senect. c. 21)
        "Animal hoc providum, sagax, multiplex, acutum, memor, plenum rationis et consilii, quem vocamus hominem, praeclara quadam conditione generatum est a supremo Deo. Solum est enim ex tot animantium generibus atque naturis particeps rationis et cogitationis, cum cetera sint omnia expertia. Quid est autem, non dicam in homine, sed in omni coelo atque terra, ratione divinius? (...) Est igitur (quoniam nihil est ratione melius, eaque et in homine et in Deo) prima homini cum Deo rationis societas. Inter quos autem ratio, inter eosdem etiam recta ratio communis est: quae cum sit lex, lege quoque consociati

57


homines cum Diis putandi sumus. Inter quos porro est communio legis, inter eos communio iuris est. Quibus autem haec sunt inter eos communia, et civitatis eiusdem habendi sunt. Si vero iisdem imperiis et potestatibus parent, multo etiam magis parent huic coelesti descriptioni, mentique divinae et praepotenti Deo; ut iam universus hic mundus una civitas communis Deorum atque hominum existimanda; et quod in civitatibus ratione quadam (...) agnationibus familiarum distinguuntur status, id in rerum natura tanto est magnificentius tantoque praeclarius, ut homines Deorum agnatione et gente teneantur.
        Nam cum de natura omni quaeritur, disputari solet (et nimirum ita sunt, ut disputantur) perpetuis cursibus, conversionibus coelestibus, exstitisse quandam maturitatem serendi generis humani; quod sparsum in terras atque satum divino auctum sit animorum munere, cumque alia, quibus cohaererent homines, e mortali genere sumserint, quae fragilia essent et caduca, animum tamen esse ingeneratum a Deo; ex quo vere vel agnatio nobis cum coelestibus vel genus vel stirps appellari potest; itaque ex tot generibus nullum est animal, praeter hominem, quod habeat notitiam aliquam Dei; ipsisque in hominibus nulla gens est neque tam immansueta neque tam fera, quae non, etiamsi ignoret qualem haberi Deum deceat, tamen habendum sciat. Ex quo efficitur illud, ut is agnoscat Deum, qui, unde ortus sit, quasi recordetur ac noscat."
[(de Legg. I. 8)]
        Sed alia etiam ratione homines Diis devincti sumus.
        "Sit" nempe, "hoc a principio persuasum omnibus, dominos esse omnium rerum ac moderatores Deos, eaque, quae gerantur, eorum geri ditione ac numine; eosdemque optime de genere hominum mereri; et qualis quisque sit, quid agat, quid in se admittat, qua mente, qua pietate colat religiones, intueri, piorumque et impiorum habere rationem. His enim rebus imbutae mentes haud sane abhorrebunt ab utili ac vera sententia." (de Legg. II. 7) Itaque iuris principia a natura petiturus primo poscit Cicero ut sibi detur "Deorum immortalium (...) [nutu], ratione, potestate, mente, numine, naturam omnem regi." (de Legg. I. 7) "Zeno dixit (...) de maxima re (...) eodem modo: divina mente atque natura mundum universum, atque eius maximas partes administrari." (de Fin. IV. 5) "quam vim animum esse dicunt mundi, eamdemque esse mentem sapientiamque perfectam, quem Deum appellant, omniumque rerum quae sunt ei subiectae, quasi prudentiam quamdam, procurantem coelestia maxime, deinde in terris ea quae pertinent ad homines." (Acad. I. 8) "Sunt" autem "Philosophi et fuerunt, qui omnino nullam habere censerent humanarum rerum procurationem Deos. Quorum si vera sententia est, quae potest esse pietas? quae

58


sanctitas? quae religio? haec enim omnia pure ac caste tribuenda Deorum numini ita sunt, si animadvertuntur ab his et si est aliquid a Diis immortalibus hominum generi tributum. Sin autem Dii neque possunt nos iuvare, neque volunt, nec omnino curant, nec quid agamus, animadvertunt, nec est, quod ab his ad hominum vitam permanare possit: quid est, quod ullos Diis inmortalibus cultus, honores, preces adhibeamus? In specie autem fictae simulationis sicut reliquae virtutes item pietas inesse non potest; cum qua simul et sanctitatem et religionem tolli necesse est, quibus sublatis perturbatio vitae sequitur et magna confusio. Atque haud scio, an pietate adversus deos sublata, fides etiam et societas generis humani, et una excellentissima virtus, iustitia tollatur. Sunt autem alii Philosophi, et hi quidem magni atque nobiles, qui Deorum mente atque ratione omnem mundum administrari et regi censeant, neque vero id solum, sed etiam ab iisdem vitae hominum consuli et provideri; nam et fruges et reliqua, quae terra pariat, et tempestates ac temporum varietates coelique mutationes, quibus omnia, quae terra gignat, maturata pubescunt, a Diis immortalibus tribui generi humano, multaque (...) colligunt, quae talia sunt, ut ea ipsa Dii immortales ad usum hominum fabricati pene videantur:" (de Nat. D. I. 2) atque horum unum Ciceronem fuisse Philosophorum, ex antecedentibus ultro apparet.
        "Hominum caritas et amicitia gratuita est. Quanto igitur magis Deorum, qui nulla re egentes et inter se diligunt et hominibus consulunt. Quod ni ita sit, quid veneramur, quid precamur Deos, cur sacris pontifices, cur auspiciis augures praesunt? quid optamus a Diis inmortalibus? quid vovemus?" [(de Nat. D. I. 2)] "quas cerimonias religionesque non metu, sed ea coniunctione, quae est homini cum Deo conservandas puto." (de Legg. I. 15) "Quae enim potest esse sanctitas, si Dii humana non curant? quae autem animans natura nihil curans?" (de Nat. D. I. 40 conf. II. 66, III 36)
        Atque ita officia nobis non tantum sunt adimplenda (on-klassiek) erga nosmetipsos, erga alios, erga societatem, sed in primis etiam erga summum illud ac divinum numen, quod praeest mundo, quod curat homines, quaeque ad eorum usum pertinent, et res gubernat: cuius agnatione et quasi familia tenemeur, gratuita eius benevolentia creati.
        Obligati igitur sumus ad illud numen, quodcunque sit, "sive enim natura, sive aether, sive ratio, sive mens, sive fatalis necessitas, sive divina lex, sive quid aliud dixeris; idem est quod a nobis dicitur Deus." (Lactant. Instit. I. 5. 21) [ac] illud

59


igitur numen pie, sancte et religiose, colendum: ita ut illud nobis conciliemus, atque gratum ei animum semper maxime testemur.
        "Modestiam etiam quamdam cognitio rerum coelestium affert iis, qui videant quanta sit etiam apud deos moderatio, quantus ordo, et magnitudinem animi, Deorum opera et facta cernentibus: iustitiam etiam, cum cognitum habeas, quid sit summi rectoris ac domini numen, quod consilium, quae voluntas; cuius ad naturam apta ratio vera illa et summa lex a Philosophis dicitur." (de Fin. IV. 5)
        "Hanc igitur video sapientissimorum fuisse sententiam, legem neque hominum ingeniis excogitatam, nec scitum aliquod esse populorum, sed aeternum quiddam, quod universum mundum regeret, imperandi, prohibendique sapientia. Ita principem legem illam et ultimam mentem esse dicebant, omnia ratione aut cogentis aut vetantis Dei; ex qu[o] illa lex, quam Dii humano generi dederint, recte est laudata: est enim ratio mensque sapientis ad iubendum et ad deterrendum idonea. (...) A parvis (...) didicimus, 'si in ius vocat', atque eiusmodi alias, leges nominare. Sed vero intellegi sic oportet, et hoc et alia iussa ac vetita populorum vim [non] habere ad recte facta vocandi, et a peccatis avocandi, quae vis non modo senior est quam aetas populorum et civitatum, sed aequalis illius, coelum et terras tuentis et regentis, Dei. (...) Erat enim ratio profecta a rerum natura, et ad recte faciendum inpellens, et a delicto avocans, quae non tum denique incipit lex esse cum scripta est, sed tum cum orta est. Orta autem est simul cum mente divina; quam ob rem lex vera atque princeps, apta ad iubendum et ad vetandum, ratio est recta summi Iovis." (de Legg. II. 4)

        "Est quidem (illa) vera lex, recta ratio, naturae congruens, diffusa in omnes, constans, sempiterna, quae vocet ad officium iubendo, vetando a fraude deterreat: quae tamen neque probos frustra iubet, aut vetat, nec improbos iubendo aut vetando movet. Huic legi nec obrogari fas est, nec derogari ex hac aliquid licet, neque tota abrogari potest. Nec vero aut per Senatum, aut per populum, solvi hac lege possumus. Neque est quaerendus explanator aut interpres eius alius: neque erit alia lex Romae, alia Athenis, alia nunc, alia posthac, sed et omnes gentes, et omni tempore, una lex, et sempiterna et immortalis continebit: unusque erit communis quasi magister et imperator omnium Deus ille, legis huius inventor, disceptator, lator: cui qui non parebit, ipse se fugiet, ac naturam hominis aspernabitur, atque hoc ipso luet maximas poenas, etiamsi cetera supplicia, quae putantur, effugerit." (Fragm. ex Cic. L. III de Rep. servatum a Lact. VI. 8)

60


       Quid hisce gravius et sublimius excogitari potest? Diffusa est per omnes, omnes continens, adstringens et obligans, una lex moralis, ex mente divina orta et quasi deprompta, cuius non verbis hominum, sed naturae voce, contenta et expressa significatio ita omnium animis hominum inscripta et quasi insculpta est, ut qui illi se subtrahat, naturam suam continuo ex se ipso tollat. Secundum illam legem ipsa effigies naturae efficta et conformata est, ita ut effigies illa verba legis quasi in fronte gerat. Atque huius legis inveniendae et constituendae auctor fuit Deus; idem exercendae et persequendae iudex et ultor supremus, vindex acerrimus: eo modo, ut qui contra illam legem, atque ita humanam naturam peccet, eo ipso, quod se fugiat, maximas poenas daturus sit.
        Quantopere igitur illud numen colendum, venerandum, reverendum? quanto amore prosequendum et diligendum? a quo omnia ita sunt constituta, ut sunt; omniaque ita servantur, ut suis singula finibus optime satisfaciant: a quo generatus, atque ita ornatus est homo, ut patris et auctoris familiam non abnuat.
        Ex tali ergo affectione, non institutis orta aut legibus, sed natura ipsa hominis innixa, oriuntur omnia illa officia, quae homini erga Deum incumbunt, sive illam naturam supremam extra se, ex qua omnia pendere ultro agnoscit. - Neque est gens, quae necessitatem non sentiat, ad superiorem aliquam naturam, quam humanam, refugiendi, cui egens quisque et afflictatus preces adhibeat, auxilium sperans; cui prosperis rebus florens gratias, et bonorum quasi primitias, grati animi indicia, offerat: ad quam denique omni tempore, omnique in fortuna, se convertat, benevolam tutelam obsecrans atque praesidium. His igitur omnium fere hominum, omniumque gentium, communibus initiis fulcitur quartum doctrinae moralis Principium, ex quo obligamur ad illum, quam agnoscimus, Deum colendum, venerandum, nobisque conciliandum, omniaque illa officia implenda, quae ex hoc quarto Principio iusta conclusionum serie eliciuntur.
        Elicit autem Cicero ex hoc quarto Principio officium, quod non adeo ad divinum numen, quam ad hominem pertinet. Nempe ex amore sui derivari non potest obligatio, vitam tamdiu retinendi, quam nobis a supremo numine permittitur: ex quarto igitur Principio deducitur, illicitum et contra naturam esse, suas sibi manus inferre. Audiamus auctorem: "Vivendi est finis optimus, cum integra mente certisque sensibus, opus ipsa suum eadem, quae coagmentavit, natura dissolvit. Ut navem, ut aedificium idem destruit facillime, qui construxit, sic hominem eadem optime quae conglutinavit natura dissolvit. Iam omnis conglutinatio recens aegre, inveterata facile divellitur. Ita fit ut illud breve vitae reliquum nec avide adpetendum senibus nec sine

61


causa deserendum sit; vetatque Pythagoras iniussu imperatoris, id est dei, de praesidio et statione vitae decedere." (de Senect. c. 19) Et (Somn. Scip. c. 3) Paulus ita filium Scipionem Africanum Minorem alloquitur: "'Nisi enim deus is, cuius hoc templum est omne, quod conspicis, istis te corporis custodiis liberaverit, huc tibi aditus patere non potest. Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur illum globum, quem in hoc templo medium vides, quae terra dicitur, iisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus, quae sidera et stellas vocatis, quae globosae et rotundae, divinis animatae mentibus, circulos suos orbesque conficiunt celeritate mirabili. Quare et tibi, Publi, et piis omnibus retinendus animus est in custodia corporis nec iniussu eius, a quo ille est vobis datus, ex hominum vita migrandum est, ne munus humanum assignatum a deo defugisse videamini."
        Eadem utitur sententia (Tusc. Q. I. 30): "vetat dominans ille in nobis Deus iniussu hinc nos suo demigrare" (de quo Pythagorae et Platonicorum dogmate conf. Davis. ad ill. loc.) quod vero in isto loco addit, Deum ipsum Catonii causam moriundi dedisse, et (de Offic. I. 31) Stoicorum sententiam defendit, id recte putat Pearcius (ad loc. Offic. cit.) Catonis amici gratia potius, quam suo iudicio, fecisse, quippe cuius Catonis recens mors omnium tum ore celebrabatur. Certe sententia Ciceronis fuisse videatur, quae ex locis Somn. Scip. c. 3, de Senect. c. 19 patet: praesertim ex postremo loco, in quo oblitus, se ex Catonis Stoici persona loqui, suum iudicium, contrarium Stoicis, exponit. (conf. de Fin. III. 18)
        Denique iam apparere putamus ex disputatis, Ciceronem in hac quaestione quae est de divino numine, et Platonem et Stoicos fuisse secutum, quod accurate legentibus locos adductos liquebit, praesertim ex opere de Legibus et Tusc. Quaest. in quibus ex sua ipse persona loquitur: et fatetur ipse, (de N. D. III. fin.) Velleji, Balbi, Cottae, disputationibus de Diis peractis, sibi, ut Academico, "Balbi, (Stoici) disputationem, ad veritatis similitudinem, videri esse propensiorem." De qua re qui plura velit, altius indagata, adeat egregiam dissertationem Scholtenii, de Philos. Cic. loco, qui est de Divina Natura; in qua, quae diximus, suis singula argumentis fulcita inveniet.
        His igitur in quatuor genera dispersis naturae initiis, seminibus aut elementis, totum aedificium morale Cicero exstruit: ita ut nullum incumbere homini officium censeat, quod ad unum ex his quatuor fontibus non commode referatur, indeque derivetur. Atque revera nulla hominum conditio, status aut ordo excogitari potest, cui alia instent officia, quam quibus cognoscendis ex constitutis principiis detur locus.
        Ut vero illa ex Cicerone exposita principia universe diiudicemus, nobis, si Ciceroni assentiamur, de fonte et modo hauriendi principii Philosophiae moralis (de qua re nunc non quaerendum esse putavimus), atque cogitandi, argumentandi et disserendi legem eius et rationem spectantes et tenentes, de Ciceronis sententia ex Cicerone iudicium feramus,

62


videntur haec principia dicenda esse ita prima, ut contineant ultima naturae decreta: ita proxime a natura profecta, ut his ipsis quasi elementis et lineamentis naturae effigies delineetur: ita vera, ut natura, qua duce errari nullo pacto potest, ipsa innitantur, atque ex ea nonnisi depromta sint: ita perspicua atque evidentia, ut, ope justae et legitimae conclusionis, omnia exinde officia facillime efficiantur; quemadmodum id ex Cicerone abunde ostendimus; quique eas non percipiat, sibi ipsi repugnare censendus sit: ita certa, ut, quamdiu homo ex homine non tollatur, principiorum nostrorum immutata maneat atque firma ratio: ita universalia, ut omnes omnino homines, status, tempora, complectantur, nullisque sive erga nosmetipsos, sive extra nos, implendis officiis detur locus, quibus singulis in uno alterove eorum initiorum non adsit fons atque origo: adeo apta denique ad omnia officiorum genera cognoscenda, ut liquido ex iis effici possit, quid sit officium, quae actio, quinam eiusdem cum humana natura nexus, quid adeo faciendum, quid omittendum; omnesque omnino doctrinae moralis partes ita ex iis intelligantur, eorumque ordo, cohaerentia, consensus et discrepantia perspiciantur, suisque singulae fundamentis et argumentis sustineantur, ut disciplina inde oriatur, quae ex talibus principiis potest, certissima, sibique constans omnino et coniuncta: qua certe optime via sternitur ad naturae fines adispiscendos.

        Sed forte obiiciant nobis (cui Cicero quoque obiectioni occurrendum putavit), "nonne sibi saepius repugnent haec diversa principia, sive saltem pleraque ex diversis principiis derivata officia?" Itaque pauca quaedam de hac re, deque egregio nostrorum principiorum consensu, addamus.
        Cicero igitur, doctrinam moralem, his initiis exstructam, ab ea obiectione vindicans, quasi officiorum pugna esse possit: (de Offic. L. III. passim) has regulas statuit; detrahere aliquid alteri, et alterius incommodo suum augere commodum, esse contra naturam: pro multorum vero incolumitate et salute labores et molestias suscipere secundum naturam esse (ibid. III. 4. 5): magis esse secundum naturam, alterius salutem suae praeferre, quam contra; eoque magis, si incolumitas universorum, praesertim gentium aut societatis, agitur: ex quibus efficitur, hominem, naturae obedientem, homini nocere non posse (ibid. III. 5); et communis utilitatis derelictionem esse contra naturam. (ibid. c. 6)
        His itaque regulis, et quasi formulis, constitutis, Cicero (l.c. praesertim c. 6. 20. 24. 25) multas quaestiones excutit, in quibus repugnantia videntur officia, quas tamen omnes ad naturae legem, eademque principia, exigit, scrupulumque omnem de collisione principiorum et officiorum animo eximit: inter quae si contentio oriri videatur, res statim regulis, ex iisdem principiis effectis et constitutis, diiudicatur et conficitur.

63


       Verum principiorum Ciceronis non tantum nulla est repugnantia, sed potius admirabilis consensus, et intima coniunctio; atque angustissimis vinculis ita sibi sunt annexa atque affinia, ut ex diversis principiis saepe eadem officia oriantur, quae tamen ex diversa sua origine magis saepe firmantur et sanciuntur, sibique invicem addunt momenta alia aliis fortiora, magisque urgentia.
        Sic ex principio officiorum erga se ipsum homo iam impellitur ad magnas res gerendas et remp. administrandam, sed magis etiam principium societatis, pro salute civium remp. esse capessandam, docet.
        Quae natura in homine sparsit benevolentiae erga alios semina, ea stabilivit et confirmavit propinquitatis et agnationis gradibus condendis; vincula hominum inter homines contraxit angustiora, amore parentum erga natos, in bestiis etiam vigente: atque idem ille in procreatos amor, cognationibus et affinitatibus sensim foras magis magisque se extendens, considerari potest tamquam fundamentum societatis humanae. Certe haec caderet, nisi illo modo homini hominem natura adiunxisset. Confirmatur benevolentiae coniunctio, eiusque observandae momentum, ex divini numinis in humanum genus collata cura et providentia; quod eo amore, cuius ex ipso indicia plurima in homunculos descendunt, ut ipsi inter nos ratione saltem nostrum iungamur, summo iure ab humano genere exigere censeatur. (de Fin. III. 20) Quin et ex uno principio existentium officiorum observantia multo magis absoluta, et perfecta, naturaeque respondens finibus redditur, si ex altero fonte profecta officia accurate impleantur. Sic studio suae felicitatis augendae multo melius satisfit, aliorum benevolentia, propensione, amicitia nobis ita concilianda, ut nostro usui inserviant: multo magis etiam nobis prosumus, cum consociatione certa praesidia et auxilia vitae nobis paramus necessaria ac iucunda: occasionemque quaerimus, coniunctius et firmius nos aliis adiungendi. Divinum denique numen, ex cuius voluntate omnis humana constitutio naturalis pendet, nihil magis velit, quam ut illius constitutionis legibus obsequatur, ut sibi, aliis, societati, homo inserviat; et homini ipsi momenta natura indidit, ut voluntati divinae, tamquam supremae et praestanti naturae, ob id ipsum, quia summi numinis est voluntas, pie et sancte obtemperet.
        Atque ita rem nostram peractam arbitraremur, nisi una superesse videretur difficultas. Quaestio enim ab Ordine proposita non quatuor ut ex Cicerone exponerentur Philosophiae moralis principia, rogavit, sed, de uno tantum principio quaesivit (Conf. qui in eodem fere casu versabatur Vir Cl. Cras, Diss. superius laud. p. 107 sqq.) Verum nil nos haecce obiectio moretur. Initio huius capitis, quemadmodum et cap.

64


iam II., monuimus et probavimus, commune esse omnium veterum Philosophorum principium: "vive secundum naturam"; id ab omnibus fuisse concessum, tum recte vitam institui, cum vivatur secundum naturam: tum denique lites et contentiones ortas fuisse, cum quid esset illa natura, quidque vellet, indicaretur.
        Quoniam igitur illud principium, generalibus adeo et vagis verbis conceptum, Veteres diversissimis modis explicarent, ita ut iisdem verbis utentibus opposita et contraria saepe sententia esset, exponendum erat, quamnam huic formualae communi Cicero significationem annecteret: atque ea demum expressis verbis addita, poterat vero sensu principium Philosophiae moralis appelari.
        Si itaque quaeritur, ut unum m[e]rum principium ex Ciceronis scriptis exponatur, continuo paratum responsum: "Vive secundum naturam!" sed ut merito nomine principii moralis universe, et principii, cui Cicero favebat, particulatim, vocari possit, diligentius, quid naturam Cicero dixisset, inquirendum erat. Quod cum fecerimus, quatuor eam partibus, seu potius principiis subordinatis, constare ex sententia Ciceronis invenimus: si itaque velit quispiam principium Ciceronianum tradere omnibus illud Veteribus commune, "vive secundum naturam", nil nobis invitis fecerit; modo, si de eo exponendo et definiendo quaestio sit, isto modo explicet, quo a Cicerone esse acceptum, ex eius scriptis probare conati sumus.



T A N T U M




Quid aliis accidat, nescio. Me legentem sic afferre solet M.Tullius,
praesertim, ubi de bene vivendo disserit, ut dubitare non possim,
quin illud pectus, unde ista prodierunt, aliqua divinitas occuparit.

Erasm. Epist. ad Joh. Ulattenum      

65



Terug naar de Thorbecke Pagina