IOHANNIS RUDOLPHI THORBECKE,


ZWOLLA-BATAVI,


PHILOS. THEOR. ET LITER. HUMAN. CANDIDATI ET IN ACADEMIA LUGDUNO-BATAVA STUDIOSI,



COMMENTATIO

AD

QUAESTIONEM LITERARIAM:



A B        O R D I N E

PHILOSOPHIAE THEORETICAE et LITERARUM HUMANIORUM PROPOSITAM:


"Ex iis quae in libris Ciceronis de Oratore a Crasso, Antonio, Caesare, aliis, de Eloquentia disputantur, ipsius efficiatur Ciceronis de perfecto Oratore sententia"


QUAE SECUNDOS HONORES TULIT.


I N D E X




PRAEFANDA


CAPUT PRIMUM: De consilio, forma, personis, argumento, constitutione librorum Ciceronis de Oratore

I. De consilio conscribendorum Librorum de Oratore

II. De forma Operis

III. De dialogi Personis

IV. De argumento

V. De constitutione Librorum de Oratore



CAPUT SECUNDUM: De fontibus et rationibus efficiendae Ciceronis de summo Oratore sententiae


I. De rationibus desumtis a disputantium personis, argumentandi modo, sententiarum denique probatarum aut refutatarum pondere

II. De iis, quae ipse Cicero addiscenda sibi et comparanda putavit, ut summi Oratoris vim et nomen merito teneret



CAPUT TERTIUM:        Ciceronis de perfecto Oratore sententia









Qui verae eloquentiae dat operam, dat prudentiae.

C i c e r o.











P R A E F A N D A


DE QUAESTIONIS SENSU, LIMITIBUS, TRACTANDAE RATIONE


Vires meas periclitaturus in tractanda quaestione ab Ordine cl. Philosophiae Theoreticae et Literarum Humaniorum proposita, paucis praemissis, exponendum duxi, cum de sensu et limitibus, quibus quaestio contineri mihi videbatur, tum de instituendi responsi ratione, quam, qua sum virium tenuitate, spero probaturum me esse Iudicibus meis, Viris Cl.

Quaestio exigit, ut Ex iis, quae in libris Ciceronis de Oratore a Crasso, Antonio, Caesare, aliis, de eloquentia disputantur, ipsius efficiatur Ciceronis de perfecto Oratore sententia.

Igitur describendus est perfectus Orator ex mente Ciceronis; cuius descriptionis instruendae et hauriendae princeps fons sit dialogus de Oratore; in quo Auctor alias personas varia ratione, et in utramque partem de perfecto oratore disputantes induxit, se ipsum non induxit. Verum, cum de aliis partibus et locis in libris de Oratore nec disputetur, nec sententiarum varietas inferatur; de aliis vero disputantes in diversas abeant partes, contraria oratione se invicem refellentes; videtur mens propositae quaestionis spectare modo partem posteriorem. De quibus enim disputationis partibus inter omnes constat, de iis ambigi nullo modo potest, quaenam sit Ciceronis sententia: non opus est ut efficiatur, sed plana est, et patet omnibus.

At vero, de iis locis quae sententiarum discrepantia tentantur, ut constituatur et exponatur Ciceronis sententia, Ordinem voluisse putavi. Ita nulla controversia potest esse sententiae Ciceronianae, in praeceptis artis Rhetoricae, quibus instruitur dicendi facultas, quaeque omnium communia et contrita vocat Crassus (de Orat. I: 31): nam ubi de iis ab una aut altera persona in libris de Oratore exponitur, nullam non modo sententiarum videmus discrepantiam, sed rem ita comparatam esse intelligimus, ut haec artis praecepta, quaecumque sit ceterum de summo Oratore contentio, ab omnibus Oratori, quibuscumque terminis incluso, concedantur: quippe quae pertineant ad dicendi facultatem, quae, omnibus fatentibus, Oratoris unice est propria. Et universe hoc est tenendum, quando sermo erit de personarum in libris de Oratore diversis sententiis, veluti de sententia Antonii, tamquam opposita Iudicio Crassi, hoc intelligendum esse de iis harum sententiarum partibus, quibus dissentiunt disputantes: nam ceteroquin pluribus in locis, quae omnis fere sententiarum est varietatis ratio, habet v.g. Crassus assentientem sibi Antonium, sed eatenus non sunt duae sententiae, sed una. Ita si dicendum aliquando fuerit, Ciceronem non Antonii, sed Crassi partes secutum fuisse; non dicimus, Tullium ab omni se Antonii sententia seiunxisse, sed iis disputationis regionibus, quibus ambo discrepabant, ibi deditum fuisse sententiae Crassi.

Igitur hoc est huius institutae scriptionis, ut capitibus et momentis dissensionis disputantium de perfecto Oratore, indagatis, et accurate constitutis, de his, longe gravississima lite, efficiatur et explicetur Ciceronis sententia.

Itaque non tantum argumentum Librorum de Oratore explicandum erat, sed diligentius eruenda [huius] disputationis capita et fontes: quorum ratio cum arcte cohaereat, cum scriptionis de Oratore consilio, forma, personarum disputantium natura, indole, historia, de his omnibus quaedam erant praemittenda. In quibus tamen accuratius quodammodo versandum erat, ut ratio fontis, unde flueret omnis ad Quaestionem propositam responsio, rite cognosceretur, ac teneretur. Haec igitur Cap. I. continentur.

Inventa autem sententiarum varietate, inter quas circumspiciendum sit de sententia Ciceronis; huius eligendae et constituendae fontes ac rationes investigandi sunt. Horum autem classem unam digito quasi indicabat ipsa Quaestio; ex qua ductis argumentis idcirco primum locum assignavi.

Unde cum, si velis, satis iam constaret de Ciceronis sententia, non alienum tamen a Quaestionis sensu esse duxi, ut si qui alii essent fontes derivandae Tullii sententiae, ii deinceps adhiberentur: praesertim si horum fontium ea esset ratio, quae Oratorem Ciceronianum imprimis illustraret, atque eius informationem adiuvaret et perficeret. Itaque Cap. II. feci, de fontibus et rationibus efficiendae Ciceronis de summo Oratore sententiae.

Denique Cap. III. describendus erat Orator ex Ciceronis mente, plenus ille et perfectus, et summus: qui eo plenior et perfectior cogitatione informandus erit, quo minus digne, et pro ea imprimis rei amplitudine, eum, quae est iudicii mei nondum subacti exiguitas, depingere potuit. At cum in Cap. II. de multis partibus summi Oratoris iam exponendum fuisset, ea repetere nolui in Cap. III., quo proprie pertinebant: haec igitur arcessenda et revocanda sunt ad Caput ultimum, a quo divellere ea cogebar, ubicumque in eo brevior eram in iis explicandis, quorum iam antea mentio facienda erat.

Ultimo loco monendum mihi est, de ratione tractationis, me religioni mihi duxisse, ubi ipsis Ciceronis verbis aut rem explicandam, aut ipsius sententiam melius possem exprimere, ibi sententiis eius, in quibus perpetuo versabar, sua verba detrahere, easque ingenio meo committere vestiendas et explicandas. Itaque hoc a me Ciceroni tribuendum esse censebam, ut, ubicunque sententias eius laudarem, aut adhiberem, ibi eum quoque, optime eas pronuntiantem, inducerem. Et preaterea, ubi videbam, unum Ciceronis locum ex alio satis illustrari et exponi, ibi mea explicatione nihil opus esse intelligebam, sed Ciceronem malui exponere ex Cicerone. Qua in re eam viam ineundam esse opinatus sum, non ut singulis locis anxie collectis, et secum invicem comparatis, ex iis efficerem Ciceronis sententiam, quae non uno, alterove loco conclusa est, sed per omnem Tullianorum scriptorum varietatem regnat et dispersa est: verum id mihi faciendum, certe annitendum, ratus sum, ut totam Ciceronianae sententiae magnitudinem comprehensam, haurirem et instituerem ex illa universa mente, quae in omnibus eius scriptis spirat; unde, tamquam a capite et fonte, cetera dimanarunt omnia, et in varios rivulos diducta sunt.

Ad quam ipsam Ciceronis mentem assequendam, cum mirifice me adiuvari posse viderem, et instrui a Quinctiliano; memor iudicii Vallae, "neminem posse, neque Quinctilianum intelligere, nisi Ciceronem optime teneat, neque Ciceronem probe sequi, nisi Quinctiliano pareat", saepius Ciceronis sententiam ex Quinctiliano explanare tentavi.

Quibus monitis nihil addendum habeo, nisi illud, quod etiam atque etiam sibi persuasum velim habeant speciminis legendi initium facturi, se habere auctorem, quanto distet intervallo ab ingenii probabili quadam et doctrinae mediocritate, probe sibi conscium.




Caput Primum


DE CONSILIO, FORMA, PERSONIS, ARGUMENTO, CONSTITUTIONE LIBRORUM CICERONIS DE ORATORE.


§ I.


De consilio conscribendorum Librorum de Oratore.



Rogaverat Marcum Ciceronem frater, ut ad se aliquid conscriberet de omni ratione dicendi; praesertim cum in disputationibus Quintus a fratre soleret dissentire de eloquentiae forma, ratione, munere. Huic igitur fratris voluntati deesse nolens Marcus, ipse otium suum, quod Coss. Cn. Pompeio II. M.Crasso II. [1] ipsi relictum erat, ad scribendum libenter conferens [2], de proposita quaestione uberius exponit; et eam simul operi formam conciliat, ut quid viri omnium eloquentissimi clarissimique senserint de omni ratione dicendi, cognoscatur; et simul ex aliis personis fingere videatur disputationem se inter et fratrem: quod postremum deinde magis etiam constabit [3]. Conscripsit autem Cicero, ut diximus, libros de Oratore, Coss. Cn. Pompeio II. M. Crasso II, anno altero post revocationem suam ab exilio, cum a Clodio et Triumviris resp. ita misceretur, ut Tullius nec antiquam consiliorum suorum rationem sequi, nec aliam constanter satis, et cum reip. salute ingredi posset. Itaque omne tempus, quod aut resp., quam tuebatur tamen, quantum poterat, aut causae amicorum, quibus sedulo adfuit, aut sua dignitas, quam fraus inimicorum maxime labefacere conabatur, ipsi relinquebant, omne illud tempus libentissime in literato egit otio, quo a turbis rerum civilium se reficeret. Unde fatetur Lentulo [4], promittens, se illi missurum de Oratore libros, "ab orationibus deiungo me fere referoque ad mansuetiores Musas": quippe horum temporum otium nondum illud fuit, quo, rerum summa uni delata, Cicero, a rep. plane remotus, literas et philosophiam imprimis, pro reip. administratione sibi substitutam esse poterat arbitrari [5]; et totas quaestiones philosophicas scribendo explicare. Ab hoc mansuetissimo studiorum genere nimis adhoc abhorrebat hoc otium, cui libros de Oratore debemus, agitatum illud et interruptum turbis civilibus, aut causis forensibus; quod igitur aptius fuit perficiendo operi, coniuncto et cum reip. procuratione, quam tueri Cicero tuebatur, et cum eloquentia, qua quotidie fere utebatur, aut in senatu, aut in concione, aut apud iudicem.

Praeterea hoc tempore primum post aetatem iuvenilem, animum ad scribendum adiicere potuerat, atque id ipsum, dum in fluctibus rerum civilium continuo adhuc versabatur: quid itaque magis consentaneum, quam quod Cicero, qui a prima adolescentia omnia ad virum civilem et Oratorem converterat, primum opus suum ederet ex eo genere, quod ad eloquentiam, cui omnia se debere libenter agnoscebat, quam proxime pertineret: quo gratiam quasi ei, de se optime meritae, referret; atque eam instrueret et ornaret, a qua se plurimum esse instructum et adiutum , fatebatur? quid adeo ab Oratore Cicerone, cuius eloquentia fere unice in rep. regnabat, potius expectari poterat, quam ut eloquentiam celebraret? -- Igitur testatur [6], se ante, quam ad opera Philosophica animum appulisset, "orationes, aut aliquid id genus solitum fuisse scribere".

His causis, cur ad opus Oratorii potissimum argumenti conscribendum, hoc tempore se contulerit, accessit imprimis etiam consilium, quo libros de Oratore perfecit et edidit. Hoc consilium indicat [7], ad fratrem scribens: "vis (...), ut mihi saepe dixisti, quoniam quae pueris, aut adulescentulis nobis et commentariolis nostris inchoata ac rudia exciderunt, vix hac aetate digna, et hoc usu, quem ex causis (...) tot tantisque consecuti sumus; aliquid iisdem de rebus politius a nobis, perfectiusque proferri. Ediderat scilicet adolescens Cicero libros Rhetoricos IV. (ex quibus V.V.D.D. existimant duos adhuc superesse, illos qui de Inventione inscripti feruntur [8]); hos autem Quinctilianus [9] refert, Ciceronem dixisse adolescenti sibi esse elapsos, quos igitur [10] postea improbavit: "sunt enim [11] velut regestae in hos commentarios, quas adolescens deduxerat, scholae [12]": itaque [13] pulcherrimos illos de Oratore substituens, hos iam editae artis Rhetoricae libros, aliis postea scriptis quasi damnavit [14]. His Quinctiliani testimoniis satis illustrari videtur et locus laud. [15] et consilium Ciceronis operis de Oratore edendi. Voluit enim Rhetoricos antea editos, se iam non amplius dignos, obruere novae ex eodem genere scriptionis splendore et praestantia, quo gloriam eloquentiae suae, quam in rep., usu, apud omnes consecutus erat, etiam scriptis non minuisse videretur, sed aequasse, ac digne tuitus fuisse. Hoc igitur imprimis consilio statuit, primo, quod sibi contingeret, otii tempore, in hoc negotio elaborare, in quo famam suam magnopere agi existimabat: ut vel maxime patet ex epistola ad Leptam [16], in qua, Oratorem, inquit, "meum tantopere a te probari, vehementer gaudeo. Mihi quidem sic persuadeo, me, quicquid habuerim iudicii de dicendo, in illum librum contulisse. Qui, si est talis, qualem tibi videri scribis, ego quoque aliquid sum: sin aliter, non recuso, quin, quantum de illo libro, tantumdem de mei iudicii fama detrahatur." Quibus id effecit, ut hos de perfecto Oratore libros, quos iure ipse auctor sibi vehementer esse probatos, fatetur [17], et Atticus in coelum ferebat [18], posteri censuerint in praestantissimis scriptis Ciceronianis primum locum merito obtinere; de quibus adeo Tullius confitetur, factum esse a se diligenter: atque eos diu multumque in manibus fuisse [19].

His denique omnibus addendum est, quod Cicero tradit de Oratore II. 2. Cum nempe statueret, talem existere eloquentiam non posse, qualis fuerit in Crasso et Antonio, non cognitis rebus omnibus, quae ad tantam prudentiam pertinerent, tantamque dicendi copiam, quanta in illis fuerit [20]; vulgaris autem opinio esset, L. Crassum non plus attigisse doctrinae, quam quantum prima illa puerili institutione potuisset; M. vero Antonium omnino omnis erudtionis expertem atque ignarum fuisse [21]: "feci," inquit [22], "eo libentius, ut eum sermonem, quem illi quondam inter se de his rebus habuissent, mandarem literis; vel ut illa opinio, quae semper fuisset, tolleretur, alterum non doctissimum, alterum plane indoctum fuisse; vel ut ea, quae existimarem a summis Oratoribus de eloquentia divinitus esse dicta, custodirem literis, si ullo modo assequi, complectique potuissem; vel mehercule etiam, ut laudem eorum iam prope senescentem, quantum ego possem, ab oblivione hominum, atque a silentio vindicarem. Nam si ex scriptis cognosci ipsi suis potuissent, minus hoc fortasse mihi esse putassem laborandum; sed cum alter non multum (quod quidem exstaret) et id ipsum adolescens, alter nihil admodum scripti reliquisset, deberi hoc a me tantis hominum ingeniis putavi, ut cum etiam nunc vivam illorum memoriam teneremus, hanc immortalem redderem, si possem. Quod hoc etiam spe aggredior maiore ad probandum, quia non de Ser. Galbae aut C. Carbonis eloquentia scribo aliquid, in quo liceat mihi fingere, si quid velim, nullius memoria iam [me] refellente, sed edo haec iis cognoscenda, qui eos ipsos, de quibus loquor, saepe audierunt; ut duos summos viros iis, qui neutrum [illorum] viderint, eorum, quibus ambo illi Oratores cogniti sint, vivorum et praesentium memoria teste, commendemus".

Huic loco coniuncta est quaestio, an revera habita sit haec disputatio, quod affirmante A. Mannuccio [23], negante A. Talaeo [24], mihi sane verosimile videtur.

Primo hoc mihi iure efficere videor ex accurata temporis habiti dialogi notatione, et coniunctione cum ipsa horum temporum historia, et statu civitatis [25], quod in aliis non eadem ratione factum est. Dein saepius testatur Cicero, se consignasse, quod acceperit, in horum virorum disputatione esse versata [26]; eo modo, ut, cum ipse sermoni non interfuisset, sed cui C. Cotta tantummodo locos ac sententias huius disputationis tradidisset, quo in genere orationis utrumque, et Crassum et Antonium, oratorem Cicero cognovisset, id ipsum in eorum sermone adumbrare conatus fuerit [27]: comparat autem hunc dialogum cum libris Platonis, in quibus omnibus fere Socrates exprimitur [28]. -- Pugnare denique pro hac nostra sententia etiam videtur locus, quem modo adscripsimus [29], ubi se non scribere dicit de Ser. Galbae aut C. Carbonis eloquentia, in quo liceat ipsi fingere, si quid velit, nulla memoria refellente; sed se edere haec iis cognoscenda, qui eos ipsos, quos principes constituerit sermonis, saepe audierint.

Nec tamen hanc sententiam eo modo intellectam velim, quasi haec de Oratore disputatio, ita sit habita, ut conscripsit Cicero, non tantum non, quod attinet ad verba, aut singularum sententiarum in sermone rationem, (hoc enim iam refellitur loco cit. Cic. de Orat. III.4.) sed nec etiam quod ad reliquam constitutionem refert; est enim hic mos dialogorum, ut personae inter se loquentes inducantur, quae nunquam inter se locutae sunt, (quae est excusatio Ciceronis, cum ad Varronem Academica mitteret [30]): et in hac ipsa disputatione, Cicero [31] se defendit, quod die disputationis primo, Scaevolam iam removerit; quod certe non convenit dialogo, accurate ad veritatis speciem composito. Igitur hoc tantum tueri volumus, quod et per se minime abhorret a verisimilitudine, et laudata Ciceronis testimonia, coniunctioque dialogi, cum his ipsis, quibus habitus dicitur, reip. Romanae temporibus, nobis persuadere videntur, sermonem esse aliquando habitum quemdam de ratione dicendi, cuius principes fuerint L. Crassus et M. Antonius: quorum disputationes, ab illis locis ductas, quos ipsi tradiderat Cotta, ita ex ingenio Tullius suppleverit et finxerit, ut distinctam personarum expressionem servarent, a quibus fluxerant.



NOTAE   in   § I :



[1] Vid. Middleton, Leven van Cicero, vertaald door Zillesen, Deel II, p.97.  F.Fabricius Marcoduranus, Hist. Cic, per annos descripta ad a. U.C. 698.
[2] Vid. de Orat. I. 1.
[3] Vid. de Orat. I. 2.
[4] ad Fam. I. 9.
[5] Conf. de Divin. I. 2.
[6] ad Att. XIII. 12.
[7] de Orat. I. 2.
[8] Vid. Io. Alb. Fabricii Bibl. Lat. a Io. Aug. Ernesti auctius edita, T. I. Lib. I. c. 8. § 3. no. 1. et laud. ibi Vossius, de nat. Rhet. c. XIII. p. 340. edit. Amstel. 1697. Opp. Voss. T. III.
[9] I. O. III. 1. p. 150 ed. Gibson. Lond. 1716.
[10] Ibid. c. 5. P. 159.
[11] Ibid. c. 6. P. 170.
[12] I.e. disputationes.
[13] Quinct. l.c. p.171.
[14] Ibid.
[15] de Orat. I. 2.
[16] ad Fam. VI. 18.
[17] ad Att. XIII. 19. Conf. IV. 13.
[18] ad Att. IV. 15.
[19] ad Att. IV. 12.
[20] de Orat. II. 2.
[21] de Orat. II. 1.
[22] Ibidem c. 2.
[23] In Argumento libror. de Orat. in Cic. Opp. Rhet. Vol. II. init. Venet. 1583
[24] In praefat. explicationis suae de Orat. ibid. Vol. II. init.
[25] Vid. de Orat. I. 7. III. 1. 2.
[26] de Orat. I. 6. Conf. c. 2. II. 2. III. 1. 4.
[27] de Orat. III. 4. Cf. I. 7. 8. III. 5.
[28] de Orat. III. 4.
[29] de Orat. II. 2.
[30] ad Fam. IX. 8.
[31] ad Att. IV. 15.





§ II.


De Forma Operis.



Forma librorum de Oratore est sermonis per dialogum; ita ut sit disputatio inter personas inductas, "quae est consuetudo dialogorum" [1]. ἒστι δὲ διάλογος λόγος εξ ἐρωτήσεως καὶ ἀποκρίσεως συγκείμενος περί τινος τῶν φιλοσοφουμένων καὶ πολιτικῶν, μετὰ τῆς πρεπούσης ἠθοποιΐας των παραλαμβανομένων προσώπων, καὶ τῆς κατὰ τὴν λέξιν κατασκευῆς [2].

Horum dialogorum inventionem et originem [3] alii referunt ad Zenonem Eleatem [4]: Aristoteles [5] autem [6], ad Alexamenum Styreum seu Teium, cui consentiri dicit Phavorinum in Commentariis. Ceterum ex iudicii Diog. Laërt. [7], Plato enim id genus expolivit, antea adhuc rude, et perfecit; quo sensu forte etiam optime cum antecedentibus conciliari possit alius locus Phavorini, quem Diogenes [8] statuisse dixit in L. VIII. παντοδαπῆς ἱστορἱας, Platonem primum dialogos induxisse.

Ad dialogi autem formam eligendam, Ciceronem concilium ducere debebat, quo hos libros conscripsit. Voluit, ut in § I. diximus, cum fratri tradere, quae viri omnium eloquentissimi clarissimique sensissent de omni ratione dicendi [9]: tum etiam disputationem se inter et fratrem, eius rei, de qua dissentiebant, sed ad alias personas translatam, efformare [10]: denique Antonii et Crassi memoriam tueri: sententias et dicta custodire literis: laudem ab oblivione vindicare [11]. Quibus omnibus maxime consentanea erat forma dialogi: praecipue cum tradat Cicero [12], hanc, quam literis consignavit, de summo Oratore disputationem, revera quondam a Crasso et Antonio fuisse habitam; quam ex locis a Cotta sibi traditis, adumbraverit [13]. Qua ratione igitur revera disputatio habita esset, eam maxime sequi Cicero debebat in conscribendo.

Describit Tullius formam, cuius sequendae causas explicuimus, in epist. ad Lentulum [14]: "scripsi (...) Aristotelico more, quemadmodum quidem volui, tres libros in disputatione ac dialogo de Oratore, quos arbitror Lentulo tuo fore non inutiles;" et ad Atticum [15] mentione huius operis de Oratore facta: "quae (...) his temporibus, inquit, scripsi, ἀριστοτέλειον morem habent: in quo sermo ita inducitur ceterorum, ut penes ipsum sit principatus" [16]. Ita non tantum Cicero Aristotelium morem servavit in dialogis: sed etiam testatur [17], se in singulis libris uti proöemiis [18] "ut Aristoteles in iis, quos ἐξωτερικοὺς vocat". Igitur cum ex Aristotelicorum scriptorum ratione esset diiudicandum, quomodo eam Cicero servarit, tulit fati iniquitas, ut contra, mos Aristotelicus ex imitatione Ciceroniana cognoscendus sit. Nam dialogos Aristotelicos [19] superstites habemus nullos, quod eo magis dolendum, quia διαλόγικα haec scripta perdita, ipsa eadem esse videntur quae ἐξωτέρικα vocat, ut apparet ex l.c. [20] tum imprimis ex Ammonio Hermea [21], qui diserte pronuntiat, Aristotelis libros exotericos forma fuisse διαλογικοὺς , exotericos vero seu acroamaticos , sive ex sua ipsius persona disputationes. Unde igitur efficiendum esset, nobis ex operibus Aristotelis omnes libros esotericos, nullos exotericos esse reliquos: cum contraria fors Platonis scriptis contigisset [22]. Nam etiamsi nobis deficiant opera Aristotelica eius formae, quam Cicero sibi proposuerat, in eam tamen incidunt scripta Platonis, quorum exemplo Cicero se defendit [23], cum Atticus ipsi obiecisset, in dialogo de Oratore Scaevolam post primam dialogis diem, non recte esse dimotum.

Ceterum necesse non arbitror ipsam hanc dialogicae disputationis rationem describere: nota est omnibus, per se intelligitur, et optime ex ipsis disputationibus perspicitur.



NOTAE   in   § II :



[1] Iudice Cicerone in Brut. c. 60.
[2] describente Diog. Laërt. L. III. p.215. ed. Stephan. 1593.
[3] auctore Diog. Laërt. l.c.
[4] Conf. W. Tr. Krug Gesch. der Phil. alt. Zeit. § 43. not. b. p.118 et quos ille citat Auct.
[5] loco, qui exstat apud Athenaueum L. XI, cuius verba laudat Casaubon. ad Diog. l.c.
[6] Ut idem Diog. tradit l.c.
[7] l.c. et vid. imprimis D. Wyttenb. v. ce. in Epist. ad v. ce. Ph. G. van Heusde, praemissa huius Specimini Critico in Platonem p. XL. sqq.
[8] L. III. p. 201. conf. Krug, l.c. § 75. not. b. pag. 204.
[9] de Orat. I. 2.
[10] de Orat. ibid.
[11] de Orat. II. 2.
[12] de Orat. I. 2. 6. III. 4.
[13] de Orat. III. 4.
[14] ad Fam. I. 9.
[15] XIII. 9.
[16] vid. tamen Wyttenb. v. ce. in Epist. laud. p. L. sqq.
[17] ad Att. IV. 15.
[18] De quibus conf. Middlet. leven van Cic. vertaald door Zillesen, D. III. p.68, 69. not. 1.
[19] quos tamen eum scripsisse, intelligitur cum ex ll. citt. tum ex iis, quos laudat W. Tr. Krug Gesch. der Phil. alt. Zeit. § 83. not. b. p. 237.
[20] ad Att. IV. 15.
[21] ad Aristot. Categ. fol. 2. postrem.
[22] Vid. omnino Krug, l.c. et Auct. ibi laud. quibus addatur Sam. Rachelius Introd. in Philosoph. Mor. Aristot. praefixa eius editioni Ethic. Aristot. ad Nicomachum, Helmaestad. 1670. c. X. p. 94 seqq. et Wyttenb. v. ce. in Epist. laud. p. XLVII. XLVIII. et in Praecept. Phil. Log. p. III. c. I. § 9.
[23] ad Att. IV. 15.





§ III.


De dialogi personis.



Pauca quaedam mihi visa sunt esse praemittenda, ex quibus personarum, inter quas dialogus de Oratore habetur, historica aliqua notitia comparetur. Nam qua ratione singulae cum disputationis capite coniunctae sint, id commodius infra dicetur.

Uti eloquentiae aevo suo, ita et huius disputationis princeps est L. Licinius Crassus [1]: natus a. U.C. 614, cum 34 annos Ciceroni aetate praestaret [2], qui natus est a. U.C. 647. A puero summo studio, summis doctoribus, omnem doctrinam, et dicendi rationem didicit [3]. Affinis fuit C.Marii [4]. Nono decimo aetatis anno [5] insecutus est C. Carbonem, qua occasione praeclarum dedit iustitiae exemplum, quod ab oblivione vindicavit Valerius Maximus [6]: et vigesimo septimo defendit Liciniam virginem Vestalem, qua in causa eloquentissimus fuit [7]. Aedilitate cum collega Scaevola mignificentissima functus est [8]. Consul fuit a. U.C. 658 cum Q. Mucio Scaevola [9]. Auctores fuerunt hi Coss., quos Cicero [10] vocat, omnium, quos viderit, sapientissimos, legis Liciniae Muciae; cum Crassi soli sit tribuenda lex Licinia, eodem anno lata [11]. Ex consulato Crasso obtigit citerior Gallia; qua in administratione [12], "spiculis prope scrutatus est Alpes, ut, ubi hostes non erat, ibi triumphi causam aliquam quaereret". Ibi igitur lacrones quosdam confecit [13], sed triumphi, quem postulavit, impediente collega, repulsam tulit [14]. Ceterum vero eam provinciam quam integerrime rexit: nam C. Carbonem, (cuius patrem actione sua in exilium pepulerat) qui eum ad acta ipsius speculanda eo secutus erat, in tribunal recepit, cumque eo de omnibus rebus communicavit: nec potuit Carbo ullam criminandi Crassi causam reperire [15]. Censor [16], quos munus gessit a. U.C. 660 cum Cn. Domitio Ahenobarbo, sustulit edicto latinos dicendi magistros [17]. Iurgia inter Crassum et collegam in censura, memorant Plinius [18], Valerius Maximus [19], Macrobius [20], imo orationem contra collegam censorem habitam Antonius [21]. Homo enim fuit L. Crassus lauto et opiparo vitae cultu [22]: et universe elegantissimus, hilaris, "praesens ingenio semper, et faceto lepore solers" [23]. Lateris dolore periit a. U.C. 662, postuqm aliquot dies ante, auctoritetem Senuatus fortissime et vehementissime contra impugnantem Cos. Philippum vindicasset; quod Cicero magnifice et Oratorio plane modo describit [24]. Hominem clarissimum atque eloquentissimum eum appellat Cicero [25], sapientissimum Romanae civitatis [26]; Oratorem imprimis nominis Romanae Plinius [27]; summae dignitatis et eloquentiae virum Valerius Maximus [28], quem dicit [29] iudicum suffragia robustissimis et felicissimis eloquentiae stipendiis rexisse, forique fuisse principem, ut Aem. Scaurus curiae [30]; et quae aliae laudes continentur ll. citt. [31] Crassi variae memorantur causae et orationes [32]. Notatur a Cicerone [33] Crassi inconstantia, ex habita temporum ratione perfecta, cum in oratione legis Serviliae summis ornasset senatum laudibus [34]; at eius rursus auctoritati, quantum posset, detraxisset, L.Plancium, quem accusabat M.Brutus, defendens [35].

Secundum in libris de Oratore locum occupat M. Antonius, natus a. U.C. 610. siquidem triennio integro, sive quadriennio minus pleno [36], maior fuit Crasso, cuius annum natalem diximus esse 614. U.C. Avus fuit triumviri [37], cuius pater Cretici nomen adeptus est [38]. Quaestor in Africam proficiscens, incesti postulatus, sed absolutus est;qua in re sigularem fidem et constantiam servi sui est expertus [39]. Consul fuit a. U.C. 654. cum A. Postumio Albino [40]: et Censor a. U.C. 656. cum L. Valerio Flacco [41], in quo munere ambitus reus factus est [42]. Proconsul autem Ciliciam administravit [43]. Interfectus est, cum Marius a Cinna Romam revocatus, totam urbem caede et sanguine repleret [44] a. U.C. 666, sive iussu Marii [45], sive Cinnae [46], sive utriusque [47]. "Missi autem [48] a saevissimis ducibus milites ad M. Antonium obtruncandum, sermone eius obstupefacti, destrictos iam et vibrantes gladios cruore vacuos, vaginis reddiderunt. Quibus digressis, P. Annius (is enim solus in ambitu expers Antonianae vocis steterat) crudele imperium truculento ministerio peregit. Quam disertum igitur eum fuisse putemus, quem ne hostium quidem quisquam sustinere sustinuit, qui modo vocem eius ad aures suas voluit admittere!", ita ut facile fidem habeamus Plutarcho [49], qui in eo commendat λόγων Σειρήνα καὶ χάριν . Ceterum cum Valerii narratione consentiunt Velleius [50] et Plutarchus [51]. Illo autem gaudio C. Marius caesum Antonium accepit, ut caput eius abscissum laetis manibus inter epulas per summam animi ac verborum insolentiam aliquamdiu teneret: "clarissimi et civis et Oratoris sanguine contaminari mensae sacra passus. Atque etiam P. Annium, qui id attulerat, in sinum suum, recentis caedis vestigiis aspersum, recepit" [52]; quibus convenit Florus [53], scribens, Antonii consularis caput in Marii mensis expositum esse [54]. Cicero [55] "M.Antonii", inquit, "in his ipsis rostris, in quibus ille remp. constantissime Consul defenderat, quaeque Censor imperatoribus manubiis ornarat, positum caput illud fuit, a quo erant multorum civium capita servata." Mala vero Reip. impendentia Antonium praevidisse, auctor est idem Cicero [56], et significat Lucanus [57].

Unum modo libellum conscripsit de ratione dicendi [58]: orationem vero nullam unquam scripsit, ut si quid aliquando, quod non opus esset, ab se esset dictum, posset se negare dixisse [59]: sed refellit Cicero [60] falsam opinionem, quasi Antonius tabulas nunquam confecisset. Iudicium de eius eloquentia Tullius variis locis [61] exponit, eum dicens [62] omnium, quos audierit, eloquentissimum, quem vocat Velleius [63] principem civitatis atque eloquentiae. Optime ceterum Antonium exprimit ipsa eius in libris de Oratore oratio [64]. Adolescens iam accusationem suscepit [65]: et causas praeter suam, de qua diximus, defendit M'Aquilii, repetundarum postulati [66]; et Norbani [67]: denique pro se etiam omni contentione dixit lege Varia [68].

Sequitur Q. Mucius Scaevola, collega Crassi in omnibus honoribus, praeterquam in tribunatu et censura [69]; filius P. Mucii Scaevolae [70], Ciceronem in iuris civilis disciplinam recepit, mortuo Q. Mucio Scaevola Augure [71]. Pontifex M. fuit [72] et Proconsul Asiam rexit, per novem modo menses [73], innocentissimie [74], ita ut dies festus, Mucia dictus, in eius honorem institutus sit [75]: et senatus deinceps in eam provinciam ituris magistratibus, exemplum atque formam officii Scaevolam decreto suo proponeret [76]. Hominem omnium moderatissimum [77]; et temperantiae, prudentiaeque specimen [78], eum Cicero dixit: divini, humanique iuris auctorem celeberrimum, Velleius [79]. Vir fuit summae gravitatis, quem et Crassus, cuius socer fuit [80], omni veneratione prosequebatur [81]. Fuit non tantum, heredetaria familiae suae laude, iuris peritissimus [82]; sed etiam eloquentissimus [83]: qua ratione in disputationem de summo Oratore recte inducitur. Orationes etiam reliquit, ex quibus dicendi eius elegantiam satis perspici iudicat Brutus [84]. Trucidatus fuit in Mariano tumultu ante simulacrum Vestae a. U.C. 671 [85].

Post Scaevolam memorandus est Q. Lutatius Catulus pater, de cuius sermone iudicium fert Cic. in Brut. c. 35. cum aliis locis filii mentio fiat [86]; eiusdem qui inducitur in Libr. II. Academicarum Quaestionum, Patrem C. Marius IV. Cos. collegam habuit a. U.C. 651 [87]: et cum eo Cimbricae victoriae gloriam communicavit [88], de cuius manubiis Q. Catulus porticum in area Flacci fecit [89]. Revocatus Marius exul coëgit Catulum, ut vita se privaret [90]. Q. Catulum Cicero [91] ita similem dicit Laelio, ut pene alter fuerit Laelius: praecipue laudatur in eo sermonis Latini puritas et integritas [92]: "Multae literae, summa non vitae solum, atque naturae, sed orationis etiam comitas"; magna erudtio [93]. Laudat vero Cicero [94] cum eius orationes, tum illum librum, quem de consulatu, et de rebus gestis suis, conscriptum molli et Xenophonteo genere, miserat ad A. Furium Poëtam. Minus aptus erat ad causas [95]; sed in rep. magnus et summae dignitatis; vir, iudice Cicerone [96], omni laude praestans.

Q. Catulum excipiat frater [97] C. Iulius Caesar [98], qui item fratrem habuit L. Iulium [99], consulem a. U.C. 663, cum P. Rutilio Lupo [100]. Rogantibus Sardis, Marcium Albucium accusavit [101]. Reliquit aliquot orationes [102], ex quarum una pro Sardis habita, multa ad verbum transtulit C. Iulius Caesar dictator in divinationem suam [103]. Reliquit etiam quasdam tragoedias [104], ex quibus Adrastum laudat Festus in Prophetae, Tecmessam M. Victorinus. Iudice Cicerone [105], cum ex orationibus, tum ex tragoediis, lenitas eius sine nervis perspici potest. Aedilis Curulis fuit a. U.C. 665 [106], a. ante Marii tumultum, in quo periit: petenti autem hoc anno Consulatum, omissa praetura, contra leges, petitione extraordinaria [107], restitit P. Sulpicius Tribunus pl. [108]. Igitur C. Caesarem quotidie fere accuratas conciones habentem Cicero audivit [109]; et P. Sulpicii, in Tribunatu eadem ratione quotidie concionantis, totum genus dicendi penitus cognovit [110]. Denique interfectus est a. U.C. 666, in illa communi senatus caede, hospitis Etrusci, nomine Sextilii, quem gravissimi criminis reum defenderat [111], scelere proditus [112]. "Festivitate et facetiis C. Iulius L. F. superioribus et aequalibus suis omnibus praestitit; Oratorque fuit, minime ille quidem vehemens, sed nemo unquam urbanitate, nemo lepore, nemo suavitate conditior [113] : in quo mihi videtur fuisse specimen humanitatis, salis, suavitatis, leporis" [114].

Praeter has quinque personas, quibus disputatio de Oratore concluditur, audiendi et discendi causa adsunt P. Sulpicius, et C. Cotta. P. Sulpicius Rufus, 10 annos maior Hortensio [115], qui natus est a. U.C. 639 [116]; Tribunus pl. fuit a. U.C. 665 [117]: in historia turbarum reip. Romanae notissimus. Qui "disertus, acer, opibus, gratia, amicitiis, vigore ingenii atque animi, celeberrimus; cum antea rectissima voluntate apud Populum maximam quaesisset dignitatem" [118]: postea eo prolapsus est, ut Plutarchus [119] vere eum vocet ἄνθρωπον οὐδένος δεύτερον ἐν ταῖς ἄκραις κακίαις . Sed postquam omnia seditionibus, et turbis agitasset, et miscuisset [120], tandem huius temeritatis poena, interfecto Sulpicio, non sine magno reip. malo [121], a Sylla constituta est [122]: a. U.C. 665. Multum utebatur Pomponio Attico, cui affinis erat [123]. Eloquentiam eius illustravit accusatio, cum, aliquot annos ante tribunatum [124], seditiosum et inutilem civem, C. Norbanum, in iudicium vocaret [125], quem defendit M. Antonius [126]. Universe eloquentia valuit plurimum [127]; et cum Crassum vellet imitari [128] "eius tanta in dicendo gravitas, tanta iucunditas, tanta brevitas fuit, ut posset, vel ut prudentes errarent, vel ut boni minus bene sentirent, perficere dicendo" [129]. Orationem nunquam scripsit, neque potuit [130].

C. Aurelius Cotta [131], aequalis Sulpicii [132], petebat tribunatum [133] eo anno, quo mortuus est Crassus [134]: sed eo, paucis diebus post, per invidiam est depulsus [135]: quod ita intellexit Io. Aug. Ernesti, quasi [136] C. Cotta eo tempore fuisset Tribunus pl; sed ipsa temporis ratio docet, Ciceronem [137] potius significare, Cottam de petitione tribunatus depulsum fuisse. Quo facto non multo post eiectus est e civitate [138]; a. U.C. 662 [139], reus lege Varia factus [140]. Rediit tamen, victo Carbone, cum Sylla, a. U.C. 671, quo Q. Scaevola P.M. est occisus [141]. Consul fuit a. 678. collega L. Octavio, cum Cicero quaestura fungebatur [142]. Tulit eo anno leges Aurelias [143]: de quibus tamen rursus abrogandis ipse ad senatum retulit [144]. Proconsul in Galliam profectus [145], triumphi cupiditate, nullo certo hoste, flagravit, quem tamen ei honorem mors ademit [146]. Familiaris fuit Ciceronis, qui eum vocat [147] hominem summa prudentia clarum [148]; et idem est, cui Academiam secuto, hae disputationis partes deferuntur in Libris de Natura Deorum [149]: quemque cupiebat Atticus, ut Cicero in Academicis cum Varrone, veteris Academiae defensore, disputantem fecisset; sed maluit Cicero suam ipisus personam Varroni opponere [150]. Longe aliud atque Sulpicius, dicendi genus secutus est [151]: sed cum vellet imitari Antonium, a cuius vi longe aberat [152], id effecit, ut iudices "idem facerent a se commoti, quod a Sulpicio concitati" [153]: et cum Hortensio primas in foro partes tenebat, cum Cicero ex Asia rediisset [154]: a. U.C. 676. Causas egit pro M. Canuleio, et Cn. Dolabella consulari [155], quem repetundarum postulaverat C. Caesar, ille qui postea Dictator factus est [156], 21o aetatis anno [157]: sed causam optimam sibi exortam esse C. Cottae patrocinio, fateri debuit [158].

Apparet igitur, quasnam personas in Dialogum de Oratore Cicero induxerit: quas ipse dixit [159] eloquentissimos, et omni dignitate principes, quibus summa dicendi laus a civibus concessa erat; auctoritate in rep. iam praestantes, aut deinceps praestituros.

Ex iis, quae diximus, facile efficitur, in quaenam tempora Cicero hanc de Oratore disputationem reiecerit. Habita enim est a. U.C. 662. Coss. L. Marcio Philippo, Sext. Iulio Caesare [160], cum Cicero se adhuc puerum fuisse testatur [161], ludorum Romanorum diebus apud L. Crassum in Tusculano [162]: qui vix decem diebus post finitum illum sermonem morte extinctus est [163]. Si accuratius etiam velis, colligitur ultimus disputationis dies fuisse d. 5. Id. Septemb. quia ipsis Idibus in Senatu Crassus eum morbum contraxit [164], quo septimo die est consumtus [165].



NOTAE   in   § III :



[1] Non Marcus, ut male nominatur apud Auct. Dial. de Orat. c. 35. Conf Gell. XV. 11. nec confundendus cum P. Licinio Crasso Muciano, quod aliquoties factum est vid. Bachius, Hist. Iurispr. Rom. L. II. c. II. Sect. IV. § 34.
[2] in Brut. c. 43.
[3] de Orat. II. 89.
[4] Vid. de Orat. I. 15. pro L. Corn. Balbo c. 21. Stemma gentis Liciniae, vid. apud Ruperti, Tab. geneal. Gent. Rom. Götting. 1794. p. 110 seqq. et nostrum Oratorem p. 113.
[5] referente Auct. Dial. de Orat. c. 34. conf. Cic. in Brut. c. 43. L. III. Act. in Verrem c. 1. de Offic. II. 13. 14. ad Fam. IX. 21. Val. Max. III. 7. ex. 10. conf. de Orat. I. 10. 34.
[6] VI. 5. ex. 6.
[7] Cic. in Brut. c. 43.
[8] de Off. II. 16.
[9] in Brut. ibid. Val. Max. VIII. 15. ex. 6. conf. F. Fabric. Hist. Cic. ad a. U.C. 658
[10] Fragm. Orat. pro Cornel. I. de Off. III.
[11] Vid. Bachius, Hist. Iurispr. Rom. L. III. c. II. Sect. 1. § 67. edit. VI. et qui ibi laudd. Auct.
[12] Ut Cic. ait in Pison. c. 26.
[13] Cic. de Invent. II. 37.
[14] in Pison. c. 26.
[15] Vid. Val. Max. III. 7. ex. 10. sed conf. L. III. Act. in Verr. c. 1.
[16] de Orat. II. 89.
[17] ut ipse refert de Orat. III. 24. conf. Suet. de cl. Rhet. c. 1. Gell XV. 11. Auct. Dial. de Orat. c. 35.
[18] H. N. XVII. 1.
[19] IX. 12. ex. 4.
[20] Saturn. II. 11.
[21] de Orat. II. 11. conf. in Brut. c. 44.
[22] Conf. Plin. H. N. IX. 52. XXXI. 2. XXXIII. 11. XXXIV. 3. XXXVI. 3.
[23] Plin. XVII. 1. conf. in Brut. c. 40. 38. de Off. I. 30. 37. de Orat. II. 54 sqq.
[24] de Orat. III. 1.2.3.4. conf. I. 7. Quinct. I. O. XI. 1. p. 615. Val. Max. VI. 2 ex. 2. F. Fabric. Hist. Cic. ad a. U.C. 662
[25] L. III. Act. in Verr. c. 1.
[26] in Pison. c.26. conf. pro Cluent. c. 51.
[27] H. N. XVII. 1. conf. Vellei. Pat. II. 9. § 1.
[28] VI. 2. ex. 2.
[29] Idem VIII. 5. ex. 3.
[30] Conf. Cic. pro L. Corn. Balbo, c. I. 21.
[31] Conf. etiam in Brut. c. 36 seqq. c. 87 de Orat. II. 1.2. I. 52. et passim. Quinct. I. O. XI. 3. p. 637. 353. Quodnam dicendi genus secutus fuerit, diiudicat Quinct. XII. 10. p. 703.
[32] de Orat. I. 56. II. 6. 32. 40. 54. 55. 56. 67. de Off. II. 18. III. 16. pro Domo c. 19. in Brut. ll.citt. Val. Max. IX. 1. ex. 1. Testimonium vehementissimum adv. Marcellum Val. Max. VIII. 5. ex. 3. Cic. pro Fontei. c. 7. 8.
[33] pro Cluent. c. 51.
[34] in Brut. c. 43. 44.
[35] de Orat. II. 55.
[36] Qua ratione diversam computationem locorum in Brut. c. 43. et de Orat. II. 87. recte conciliavit Corradus ad l. Brut. cit.
[37] Plutarch. in Antonio init.
[38] Plutarch. ibid. vid. porro Florus III. 7. et quos ibi laudant V.V.D.D. Hunc etiam memoravit Cicero L. II. Act. in Verr. c. 3. et L. III. c. 91. conf Vell. II. 3. § 3. 4. et quae ibi notarunt V.V.D.D. - Stemma gentis Antoniae dedit G.A. Rupert. in lib. cit. p. 25.
[39] Vid. Val. Max. L. III. c. 7. ex. 9. L. VI. c. 8. ex. 1.
[40] Cic. post red. ad Quir. c. 5. conf. F. Fabric. Hist. Cic. ad a. U.C. 654
[41] de Orat. II. 89. III. 3. Val. Max. II. 9. ex. 5.
[42] de Orat. II. 68.
[43] de Orat. I. 18. II. 1. Brut. c. 45. quamvis aliter locum primum interpretatur F. Fabric. Hist. Cic. ad a. U.C. 651.
[44] Vid. Livius Epit. LXXX.
[45] Ut asseverat Plutarch. in Mario, p. 431. ad. Francof. l. D. in Antonio init.
[46] quae est sententia Ciceronis Tusc. Q. V. 29.
[47] quod tradit Vellei. Pat. II. 22. § 3.
[48] verba sunt Valerii Max. VIII. 9. § 2.
[49] in Mario, p. 431. l. E.
[50] II. 22. § 3.
[51] in Mario, p. 431. l. E.
[52] auctore Valerio Max. IX. 2. § 2.
[53] III. 21. § 14.
[54] Conf. Lucan. Phars. L. II. vs. 121 sqq. Plutarch. l.c. D. E. F. Fabric. Hist. Cic. ad a. U.C. 666.
[55] de Orat. III. 3.
[56] ad Fam. VI. 2.
[57] Lucan. Phars. L. II. vs. 121.
[58] Vid in Brut. c. 51. de Orat. I. 21. Orat. c. 5. Quinct. I. O. III. 1. p. 149.
[59] Cic. pro Cluent. c. 50.
[60] Act. in Verr. L. I. 23.
[61] Vid in Brut. c. 36. 37. 38. 39. 44. Orat. c. 5. Tusc. Q. V. 19.
[62] Tusc. Q. l.c.
[63] II. 22. § 3. conf. ibid. c. 9. § 1.
[64] Vid. imprimis de Orat. II. 1. 2. III. 9. et conf. Quinct. I. O. II. 15. p. 124. c. 17. princip. XI. 3. p. 637. 667. XII. 11. init.
[65] Vid. Cic. de Off. II. 14.
[66] de Orat. II. 47. Epit Liv. LXX.
[67] de Orat. l.c.
[68] Tusc. Q. II. 24.
[69] Vid. Cic. in Brut. c. 43.
[70] Stemma gentis Muciae exhibuit Ruperti in lib. laud. p. 145 sqq. de Q. Mucio Scaevola P. M. vid. p. 146. 147.
[71] Cic. de Amic. c. 1. in Brut. c. 89.
[72] Cic. de Amic. ibid.
[73] ad Att. V. 17.
[74] Act. in Verrem L. II. 10. conf. in Caecil. c. 17.
[75] Act. in Verrem L. II. 21.
[76] Val. Max. VIII. 15. ex. 6.
[77] de Off. II. 16.
[78] de Nat. D. III. 32. conf. Val. Max. IV. 1. ex. 11.
[79] II. 26. § 3.
[80] de Orat. I. 7. 9. II. 6.
[81] Vid. de Orat. I. 24. et conf. Val. Max. IV. 5. ex. 4. de Orat. I. 36. ad Att. IV. 15.
[82] Vid. de Off. I. 32. Vellei. Pat. II. 9. § 2. conf. Bachius, Hist. Iurisp. Rom. L. II. c. II. Sect. IV. § 39.
[83] Vid. in Brut. c. 39. seqq.
[84] in Brut. c. 44.
[85] Cic. de Nat. D. III. 32. de Orat. III. 3. Epit. Liv. LXXXVI. Lucan. Pharsal. II. vs. 126. seqq. Vell. Pat. II. 26. § 3. Florus III. 21. § 21. conf. F. Fabricius, Hist. Cic. ad a. U.C. 671.
[86] de Off. I. 30. in Brut. c. 35. 62. et aliis, quos laudat Io. Aug. Ernesti, in Cl. Cic. parte Hist. Stemma gentis Lutatiae vid. apud Ruperti l.c. p. 126.
[87] Cic. Tusc. Q. V. 19. pro Archia, c. 3. Plutarch. in Mario p. 431. l. E. et p.413. in Sylla p. 453. I. A. conf. F. Fabric. Hist. Cic. ad d. a.
[88] Cic. Tusc. Q. l.c. Plutarch. in Mario p. 431. Vellei. Pat. II. 12. § 5 c. 22. § 4. Val. Max. IX. 12. ex. 4.
[89] Cic. pro domo c. 38. Val. Max. VI. 3. ex. 1.
[90] Vid. Cic. de Orat. III. 3. Tusc. Q. l.c. de Nat. D. III. 32. Plutarch. in Mario l.c. l. E. Velllei. II. 22. § 4. Florus III. 21. § 16. Val. Max. IX. 12. ex. 4. Lucan. Pharsal. II. 173. sq. conf. F. Fabric. Hist. Cic. ad a. U.C. 666.
[91] Tusc. Q. V. 19.
[92] Vid. in Brut. c. 35. de Orat. III. 8.
[93] in Brut. ibid. conf. de Off. I. 30. et praecipue c. 37.
[94] in Brut. ibid.
[95] in Brut. c. 35.
[96] de Orat. III. 3.
[97] de Orat. II. 3. de Off. I. 37. ad Att. XIII. 19.
[98] C. Caesar Strabo vocatus a Vellei. II. 9. § 2. Caesar Strabo a Suet. Caes. c. 55.
[99] de Orat. III. 3.
[100] Vid. F. Fabric. Hist. Cic. ad d. a. - Stemma gentis Iuliae, vid. a Ruperti confectum in lib. seapius laud. p. 95 sqq. de C. Iulio Caesare Strabone p. 96.
[101] Cic. in Caecil. c. 19. de Off. II. 14. Suet. in Caes. c. 55.
[102] in Brut. c. 48.
[103] Suet. in Caes. l.c.
[104] in Brut. l.c.
[105] in Brut. ibid.
[106] in Brut. c. 89.
[107] in Brut. c. 63.
[108] ad Harusp. resp. c. 20.
[109] in Brut. c. 89.
[110] in Brut. ibid. ac laudat Priscian. l. V. orationem C. Iulii, qua Sulpicio respondit. conf. Diod. Sic. Exc. ex L. XXXVII. et F. Fabric. Hist. Cic. ad a. U.C. 665.
[111] Val. Max. V. 3. ex. 3.
[112] Cic. de Orat. III. 3. Tusc. Q. V. 19. in Brut. c. 89. Florus III. 21. § 14. et ibi Freinshem. Epit. Liv. LXXX. conf. F. Fabric. l.c. ad a. 666.
[113] in Brut. c. 48.
[114] Tusc. Q. V. 9. conf. de Orat. II. 54. 56. 57. III. 8. de Off. I. 30. 37. exempla vid. ap. Cic. in Brut. c. 60. Quinct. I. O. VI. 3. p. 358.
[115] Vid. Brut. c. 88.
[116] Vid. L. C. Luzac Dissert. de Hortensio Sect. I. § I.
[117] Cic. in Brut. c. 89. de Amic. c. 1. conf. de Orat. I. 7. Nepos in Attico c. 2. Vellei. II. 18. § 5. conf. F. Fabric. Hist. Cic. ad d. a.
[118] Vellei. II. 18. § 5. vid. et § 6.
[119] in Sylla.
[120] quarum historia legitur l.l. citt. quibus add. Florus III. 21. § 6.
[121] iudice Cicerone de Orat. III. 3.
[122] Vellei. l.c. et 19. § 1. Florus III. 21. § 7. Cic de Orat. III. 3. de Harusp. resp. c. 20 in Catilin. III. 10 in Brut. c. 63 89. Val. Max. Vi. 5. ex. 7. Epit. Liv. LXXVII. conf. F. Fabric. Hist. Cic. ad a. 665. et Ruperti, in lib. laud. p. 223. et Auct. ibi citat.
[123] de Amic. c. 1. Nepos in Attico c. 2.
[124] Vid. de Orat. I. 7. II. 47. seqq.
[125] de Off. II. 14. de Orat. II. 47. seqq. conf. Quinct. I. O. XII. 7.
[126] de Orat. ibid.
[127] Vid. iudicium Ciceronis in Brut. c. 55.
[128] in Brut. l.c.
[129] de Harusp. resp. c. 19. conf. Vellei. II. 9. § 2. c. 36. § 2. de Orat. I. 8. 29. III. 8.
[130] Cic. in Brut. c. 56.
[131] non confondendus cum L. Cotta Tribuno pl. a. U.C. 659. de quo Cic. de Orat. II. 47. Val. Max. VI. 5. ex. 4. - Stemma gentis Aureliae dedit Ruperti, lib. cit. p. 32. sqq.
[132] in Brut. c. 49. 88.
[133] Vid. de Orat. I. 7.
[134] de Orat. III. 1.
[135] de Orat. ibid. c. 3.
[136] in Cl. Cic. parte Hist.
[137] de Orat. l.c.
[138] de Orat. III. 3. in Brut. c. 88. 89.
[139] Conf. Fabric. l.c. ad d. a.
[140] in Brut. c. 89. qua occasione habuit pro se orationem, lege Varia inscriptam, quam scripsit eius rogatu L. Aelius, vid. in Brut. c. 56.
[141] Vid. in Brut. c. 90. conf. Fabric. l.c. ad d. a.
[142] Cic Act. in Verrem L. III. c. 7. conf. in Brut. c. 92. et Fabricius l.c. ad d. a.
[143] de quibus vid. Bachius, Hist. Iurisp. Rom. L. II. c. II. Sect. I. § 76.
[144] Cic. in fragm. Orat. pro. Corn. I.
[145] in Brut. c. 92.
[146] Cic. in Pison. c. 26.
[147] in fragm. Orat. pro. Corn. I.
[148] Conf. in Pison. c. 26.
[149] Vid. de Nat. D. I. 6.
[150] Vid. ad Att. XIII. 19.
[151] de quo vid. Cic. in Brut. c. 55.
[152] in Brut. l.c.
[153] in Brut. ibid. conf. et c. 56. 59. 92. de Orat. III. 8.
[154] in Brut. c. 92.
[155] in Brut. ibid.
[156] Suet. in Caes. c. 4. 55.
[157] Auct. Dial. de Orat. c. 34. sed conf. Casaub. ad Suet. Caes. c. 4.
[158] Val. Max. VIII. 9. ex. 3. Alia eius causa memoratur in Bruto c. 60.
[159] de Orat. I. 6.
[160] de Orat. I. 7.
[161] ad Att. XIII. 19.
[162] de Orat. l.c.
[163] de Orat. III. 1, conf. F. Fabric. l.c. ad a. 662..
[164] de Orat. l.c. et c. 2.
[165} ibid. c. 2.





§ IV.


De argumento.


Ingentis illius imaginis, quam Cicero uno Oratoris nomine comprehendit, cum plures sint, variaeque partes, earum alias aliis operibus Rhetoricis singulas Tullius tractavit. Sic e.g. praecepta artis Rhetoricae complexus est Libris II de Inventione: in Bruto historiam Criticam quasi eloquentiae et Oratorum dedit, agens de claris Oratoribus Graecis et Romanis ad sua usque tempora: formam externam summi Oratoris, sive perfectae eloquentiae, vel rationem qua Oratori dicendum sit, persequitur in Oratore, libro singulari [1]: deinde cum in inventione Rhetorica vel maximum sit cognoscere locos seu sedes, unde argumenta petantur, haec doctrina eiusque accomodatio ad quaestiones traditur in Topicis: quod genus dicendi summi Oratoris sit, paucis exponit in scriptione de optimo genere Oratorum: denique in Partitionibus Oratoriis, in filii institutionem, omnem dicendi artem quaestionibus et responsis ita descripsit, ut, quae aliis locis uberius dixerat, hic contracta, disponantur ordine.

At omnes omnino has partes, et plures etiam, continet opus de Oratore; quod cum caetera fere scripta eloquentiam, angustiori sensu dictam, sive dicendi disciplinam complectantur, coniungit etiam intelligendi scientiam, sive sapientiam universam, et civilem imprimis, quae eloquentiae subiecta esse debet. Itaque tribus his de Oratore libris tota Oratoris imago absolvitur: et fatetur ipse Auctor [2], nihil quidem sibi videri "in Crassi et Antonii sermone esse praeteritum, quod quisquam summis ingeniis, acerrimis studiis, optima doctrina, maximo usu, cognosci, ac percipi potuisse arbitraretur." QUod autem dici possit librum inscriptum Brutum, seu de claris Oratoribus, in eo argumento versari, quod a tribus de Oratore libris plane sit alienum, nec adeo in iis tractetur; animadvertendum est, historiam eloquentiae ad Oratorem perficiendum proprie quidem non facere; itaque Ciceronem eam dedita opera in libris de Oratore non explicuisse; quamquam praecipua eius capita passim inseruit [3]: sed voluit Tullius, ut libris de Oratore, sibi vehementer probatis [4], nihil deesset ex eo genere, quod de eloquentia dici aut expromi posset, hanc disciplinae historiam, tamquam Librum IV, reliquis de Oratore libris adiungere [5].

Quandoquidem igitur, ut diximus, omnes Oratoris partes hoc uno de Oratore opere complexus est, hi libri in duplici imprimis argumento versantur: uno, de doctrina et scientia rerum, quibus Orator debet esse instructus: alterom de dicendi instrumento, seu arte ipsa ornatius explicanda.

At vero hoc tamen quodammodo est circumscribendum: cum enim, iudice [6] Cicerone, "vis Oratoris, professioque ipsa bene dicendi hoc suscipere ac polliceri videatur, ut omni de re, quaecumque sit proposita, ab eo ornate, copioseque dicatur": cumque adeo sint variae partes dicendi, sive in re civili, sive in historia conscribenda, sive in disserendo de philosophia, seu in aliis quibusvis rebus verseris; Graeci, auctore Tullio [7], partitionem quamdam artium fecerunt, neque in universo genere singuli elaboraverunt, sed seposuerunt a caeteris dictionibus eam partem dicendi, quae in forensibus disputationibus iudiciorum, aut deliberationum versaretur, et id unum genus Oratori reliquerunt [8]. Igitur, "non complectar", inquit [9], "in his libris amplius, quam quod huic generi, re quaesita, et multum disputata, summorum hominum prope consensu est tributum: praesertim quia non dubitabat, quin si omnia complecti voluisset, hoc plerisque immensum, infinitumque videretur [10]. Itaque in his libris Oratorem imprimis considerat virum civilem: cuius et doctrinae apparatum et instrumentum dicendi, presequatur. Eadem ratione Oratoris descriptionem, pro arctiori tractationis consilio, arctioribus limitibus includit in Oratore c. 21. [11].

Cicero ipse ad Lentulum [12], horum librorum argumentum his verbis tradit: "abhorrent (...) a communibus praeceptis [13]: ac omnem antiquorum, et Aristotelicam, et Isocrateam rationem oratoriam complectuntur.

Aristoteles vero in libris exotericis, qui dicebantur, ea prodidit, "quae [14] ad rhetoricas meditationes, facultatem argutiarum, civiliumque rerum notitiam conducebant."

Nam Aristoteles arti dicendi "plurima adiumenta atque ornamenta subministravit" [15]: "et veteres scriptores (...) artis dicendi unum in locum conduxit, et nominatim cuiusque praecepta, magna conquisita cura, perspicue conscripsit, atque enodata diligenter exposuit; at tantum inventoribus ipsis suavitate et brevitate dicendi praestitit, ut nemo illorum praecepta ex ipsorum libris cognoscat; sed omnes, qui, quod illi praecipiant, velint intellegere, ad hunc, quasi ad quemdam commodiorem explicatorem, revertantur" [16]. Sed praeterea etiam prudentiam et sapientiam civilem , rerump. rectiones, status, mutationes, ita tractavit, ut nihil ab eo, perfecto Oratori, non suppeditatum esse possit existimari [17].

Isocratis autem, cuius item rationem oratoriam se complexum esse libris de Oratore profitetur [18], "domus [19] cunctae Graeciae quasi ludus quidam patuit, atque officina dicendi, magnus Orator, et prefectus magister", qui "et ipse scripsit multa praeclare, et docuit alios": pater eloquentiae [20]: "cuius e ludo tamquam ex equo Troiano meri principes extiterunt" [21].

Talia igitur tantaque cum Aristoteles et Isocrates subministrarint eloquentiae, ea omni complexum se esse libris de Oratore declaravit Cicero [22]. Ex quibus profecto argumenti gravitatem et amplitudinem intelligimus; quippe quod onia, quae cum perfecto Oratore coniuncta sunt, contineat.

Hoc denique argumentum ita distinxit, ut in L. I. magis tractaret eam scientiam, quae dicendi facultati subesse debet, ut Orator existat: in reliquis potius ipsam artem exponeret; it ut "primi libris sermo [23] non alienus a Scaevolae studiis" sit: "reliqui τεχνολογίαν habeant".



NOTAE   in   § IV :



[1] Conf. Quinctil. I. O. XII. proöem.
[2] de Orat. II. 3.
[3] ad quod genus pertinent l.l. de Oratore I. 4. 6. 13. 36. 37. II. 2. 3. 12. 13. 14. 22. 23. 37. 84. III. 7. 8. 9. 11. 12. 15. 16. 19. 28. 32. 33. 34. 35.
[4] ad Att. XIII. 19.
[5] Vid. A. Manuccius in Argument. Brut. p. 170. Cic. Opp. Rhet. Vol. II. Venet. 1583. et Middlet. leven van Cic. D. II. p. 364.
[6] de Orat. I. 6.
[7] de Orat. l.c.
[8] Conf. omnino de Orat. III. 6.
[9] de Orat. I. 6.
[10] l.cit.
[11] quem l. respexit Quinctil. I. O. XII. Proöem. et in animo habuit de Orat. III. 36. conf. etiam Orat. c. 29.
[12] ad Fam. I. 9.
[13] non enim repetii "ab incunabulis nostrae veteris puerilisque doctrinae quemdam ordinem praeceptorum". de Orat. I. 6.
[14] verba sunt A. Gellii XX. 5.
[15] Cic. de Invent. I. 5.
[16] de Invent. II. 2. Conf. de Orat. II. 10. 36. 38. III. 35. 47. 49. Orat. c. 14. 32. 36. 51. 64. de Invent. I. 35. II. 2. 3. Top. c. 1. Quinct. I. O. I. 4. p. 30. II. 15. p. 103. c. 17. p. 134. c. 21. p. 145. III. p. 148. 149. X. 1. p. 574. Dionys. Hal. de Colloc. verb. § 89.
[17] Conf. Cic.de Fin. V. 4.
[18] ad Fam. I. 9.
[19] verba sunt Ciceronis in Brut. c. 8.
[20] de Orat. II. 3.
[21] de Orat. II. 22. conf. III. 29. et omnino Orat c. 13. de opt. gen. Orat. c. 6. conf. etiam Quinctil. I. O. III. 1. p. 148. Dionysii Hal. iudicium de Isocrate § 2. 7.
[22] ad Fam. I. 9.
[23] quemadmodum ad Att. scribit IV. 15.





§ V.


De constitutione Librorum de Oratore


Postquam in § antecedenti vidimus, quid Cicero in libris de Oratore sibi tractandum proposuerit iam hoc § videtur explicanda ratio huius argumenti tractandi, et constituenda capita et momenta totius disputationis, ut inde, quotuplex sit sententiarum varietas, cognitum habeamus.

Eloquentiae alia quodammodo ratio est, atque artium ceterarum: in his enim, si quaeritur, quid singulis sit proprium, ut inde, quid sit, intelligatur, non alio modo responderi potest, quam definienda materia, quae huic arti sive scientiae subiecta est: sic e.g. philosophi est descriptio, ut is, qui studeat omnium rerum, divinarum atque humanarum, vim, naturam, causasque nosse, et omnem bene vivendi rationem tenere et persequi, nomine hoc appelletur [1]: iurisconsulti proprium est, legum et consuetudinis eius, qua privati in civitate utuntur, et ad scribendum, et ad respondendum, et ad cavendum, peritum esse [2]: si quaereretur, quis sit imperator, definiremus cum Antonio [3], administratorem quemdam belli gerendi: atque ita in aliis: ex quibus videmus, in ceteris artibus atque doctrinis, ipsius artis, aut eius, quod huic arti proprium sit, definitionem unice versari in descriptione materiae, quae huic arti est subiecta; nec in his, si materies non indicetur, intelligi potest, quid sit; secerni enim materia non potest ab artis definitione: nec ultra eiusmodi definitionem amplius quidqam potest quaeri. At Eloquentiae, si quaeritur, quid sit proprium, seu quid sit Eloquentia: nemo ibit inficias, quin respondeatur, eloquentiae proprium est, apte et ornate, et ad persuadendum accomodate dicere. Qua descriptione unusquisque videt, non contineri materiem eloquentiae: nam quaeri amplius potest: de quibus igitur rebus eloquentiae est, apte et ornate, et ad persuasionem accomodate posse dicere?

Itaque de eloquentia duplex oritur quaestio: una quid sit, altera quamnam materiem, et quasi ditionem ei subiici oporteat?

Quod ad prius, omnes facile concedunt, unius eloquentiae esse eloquendi facultatem, i.e. apte, et ornate, et ad persuasionem apposite posse dicere; et si qui aliarum artium hoc faciant, id non consequi artis suae beneficio, sed eloquentiae.

Ad alteram autem quaestionem si accedatur, in diversas statim docti abeunt partes: deque ea est inter eos gravissima lis, atuqe omnis dissensio. "Neque enim Oratoris vis et facultas, sicut ceterarum rerum angustis et brevibus terminis cluditur" [4]; et praeclare observat Aristoteles [5], alias quidem artes et scientias docendi et persuadendi vim habere in eo tantum genere, in quo versentur singulae: sic e.g. Medicinam tantummodo in eo, quod ad sanitatem aut morbos attinet; Geometriam in iis, quae magnitudinibus contingunt, Arithmeticam in numeris; atque similiter ceterae omnes: Eloquentiam autem unam, auctoritatem possidere persuadendi in omni re quacunque. Quoniam igitur non certi, sed infiniti pene et immensi ponuntur eloquentiae termini, de his copiossissima est ad disputandum materies.

In libris vero de Oratore tres imprimis de materia, cui quasi regno, praeficitur Orator, sententiae diversae explicantur, et suis singulae rationibus probantur; prout amplissimis, angustioribus, et angustissimis terminis Eloquentiae ditio circumscribitur. Unde de tota etiam Eloquentia trifariam iudicatur, sive tres eius formae variae effinguntur.

Eloquentiae, quam latissimo et amplissimo sensu intelligimus, quaeque igitur de omni quacunque re apte, ornate, et ad persuasionem accommodate possit dicere, ex iis quae diximus, in duas imprimis partes potest distingui: alteram, scientiam rerum omnium, de quibus aliquando dicendum sit; alteram, ipsam dicendi facultatem. Hanc speciem Oratoris in animo habuit, et expressit Cicero de Oratore I. 6. Crassus ibidem c. 8. conf. c. 9. et c. 16. vid. et c. 49. Quinctil. I. O. II. 21. [6].

Potest autem haec rerum omnium doctrina accommodari Viri civili: atque ita Eloquentiae civilis, angustioribus quodammodo, quam illa omnia complectens, sed latis tamen etiam finibus conscriptae, rursus eodem modo duae fiunt partes; quarum una est scientia illa civilis, quae dicitur Plutarcho [7] ἡ πολιτικὴ δύναμις ; altera artificiosa Eloquentia, quae vocatur Rhetorica, quam partem rationis civilis facit Cicero [8]. Quam divisionem si teneamus, scientia civilis complectitur omnem materiam Oratori sive Eloquentiae subiectam; Rhetorica magis formam hanc scientiam efferendi, explicandi, cum aliis communicandi; quippe cuius finis sit persuadere dictione [9]; quam partem proinde recte instrumentum Oratoris vocat Sulpicius [10]. "Instrumentum autem voco, sine quo conformari materia, et in id quod velimus effici opus, non possit" [11]

Distingui autem inter formam Oratoris priorem, latissime patentem illam omniaque complexam, et virum civilem, efficitur imprimis, ex loco de Oratore I. 11. ubi Crassus "nam si quis", inquit, "hunc statuit esse Oratorem, qui tantummodo in iure aut in iudiciis possit, aut apud populum, aut in senatu, copiose loqui, tamen huic ipsi multa tribuat et concedat necesse est." Igitur Crassus describens, ut apparebit postea, virum civilem, illum, quanquam et huic multa sint tribuenda, diversum tamen esse significat ab imagine, quam ipse informaverat, cuique plura etiam conveniunt. Idem magis etiam colligitur ex l.l. de Oratore I. 6. 15. dignis, quae omnino conferantur [12]. Ad hanc illustrissimam formam est etiam referendus ille, quem a se nondum visum Antonius vocabat eloquemtem: "ego", inquit [13], "scripsi etiam illud quodam in libello, disertos me cognosse nonnullos, eloquentem adhuc neminem: quod eum statuebam disertum, qui posset satis acute, atque dilucide apud mediocres homines, ex communi quadam opninione, dicere; eloquentem vero, qui mirabilius, et magnificentius augere posset, atque ornare quae vellet, omnesque omnium rerum, quae ad dicendum pertinerent, fontes animo ac memoria contineret. Id si est difficile nobis, qui ante quam ad dicendum ingressi sumus, obruimur ambitione et foro; sit tamen in re positum, atque natura."

Tertio vero tota eloquentia potest arctioribus etiam includi terminis: ita ut Orator intelligatur is, qui forensibus causis sufficiat: tum prior pars lata et ampla civilis rationis fere tollitur omnis: et relinquitur modo pars altera, quae comprehendit dicendi facultatem causis accommodatam: eam vero quam Crasso [14] recte quis dixerit: "instrumentum forense, litigiosum, acre, tractum ex vulgi opinionibus, exiguum sane atque mendicum: quo quod tradunt isti, qui profitentur se dicendi magistros, non multum est maius".

Atque hac triplici imprimis ratione in libris de Oratore eloquentia et Orator considerantur. Prima et altera ratione praesertim Crassus variis l.l. Libri I. et III. Oratorem informat et explicat, ita tamen ut plerumque ad virum civilem sermo convertatur et applicetur, eique eloquentia illa omnia complexa accommodetur. Nimirum hoc cohaeret cum argumenti, quod in § praecedenti explicuimus, limitibus, quos sibi Cicero proposuerat. Vidimus enim auctorem his libris praecipue tractare voluisse eam partem dicendi, quae viro civili, summorum hominum prope consensu, tributa est [15]. Cui consilio consentaneum est, si Crassus ad hanc eloquentiam semper fere revertitur, Oratorem autem universe, tamquam omnibus in artibus et scientiis orationis ministrum, complectitur in disputatione sua adversus Scaevolam, de Orat. I. 11-17 [16] et III. 6. Hoc sensu Orator est "primus eius artis antistes, cuius cum ipsa natura magnam homini facultatem daret, tamen esse Deus putabatur, ut et ipsum, quod erat hominis proprium, non partum per nos, sed divinitus ad nos delatum videretur" [17]. At rursus Oratorem virum civilem considerat I. 25. 26. 31. et seqq. et praecipue c. 34. 36-47. Conferatur etiam c. 62. et in toto libro III. oratio instituta est de viro civili [18]

Hanc igitur personam viri civilis Crassus tuetur, variasque eius partes et munera explicat Libro I. ad cap. 47: Libro autem III. hunc Oratorem instruit et ornat, cum quod ad scientiam et subiectam attinet, rerum copia et doctrina, tum quod ad illius viri instrumentum, orationem, sententiarum et verborum luminibus atque ornamentis; elocutionis deinde et pronuntiationis, quas reliquerat Antonius [19], tractatione: ea autem ratione, ut ex ornamentis, quali, quantaeque formae inserviant, facile perspiciatur.

Antonius e contra, longissime a Crassi sententia recedens Libr. I. c. 47. ad fin. libri, angustissimis, de quibus diximus, Oratorem describit limitibus. Eloquentiam a ceteris scientiis et artibus omnibus sevocatam, in artificio dicendi considere iubet, atque operarium quasi Oratorem facit, et ad forenses causas et orationes, orationis auxilio non aucto, non exornato vix sufficientem.

Sed paulo illustriorem speciem eiusdem Oratoris fingit Antonius Libro II. et propius accedit ad Crassi de viro civili sententiam. De scientia attamen et doctrinae copia Oratoris pauca affert; quippe qui ipse doctrina ornatus sit, multo minore quam Crassus: de dicendi ratione unice ferme praeceptis exponit. Tractat adeo ex quinque Rhetorices partibus tres priores; inventionem, dispositionem, memoriam; et ni postrema, elocutionem, et pronuntiationem reliquisset Crasso [20], totam Rhetoricam absolvisset. De quibus tamen ipsi relictis, longe magnificentius, quam Antonius de prioribus, Crassus disserit libro III. Ita ut etiam inde appareat, illum multo illustriorem et ampliorem Oratoris imaginem animo complexum fuisse. Cum autem, quae dici ab Oratore oporteret, sibi sumsisset Antonius, et Crasso, quemadmodum illa ornari deberent permisisset [21], censet Cicero [22], quandoquidem, "tria videnda sunt Oratori, quid dicat, et quo quidque loco, et quomodo": prima duo non tam insignia esse ad maximam laudem, quam necessaria, atque esse in his partibus minus artis, quam laboris: at "illud longe maximum, videre, quonam modo [23]. Quomodo autem dicatur, est in duobus, in agendo et in eloquendo" [24].

Haec sufficiant universe, ex quibus summa et capita disputationis de Oratore intelligantur: quae de una aut altera parte inter disputantes saepius oriuntur lites, aut argumenta, quibus singulae sententiae firmantur, de iis omnibus deinceps accuratius exponetur, cum locus etiam erit, ipsas sententiarum varietates diligentius et copiosius explicandi.



NOTAE   in   § V :



[1] Auctore Antonio de Orat. I. 49.
[2] ibid. c. 48.
[3] l.c.
[4] Auct. Dial. de Orat. c. 30.
[5] Rhet. L. I. c. II. § 1-5. quem locum postea etiam adscribemus.
[6] Ab hac ratione non longe discessit G.I. Vossius, de Nat. Rhet. c. IV. p. 323. T. III. Opp. Voss. edit. Amst. 1697, qui distinguendum esse docet inter duas officii Oratorii partes, pro quibus subiecti, quod vocat, ratio diversa sit. Priorem partem ponit θεωρητικὴν, qua secum cogitat Orator, quae argumenta ac disponendi ratio, cuiusmodi ornatus, aut actio, maxime videatur conducere ad animos impellendos: alteram autem πρακτικὴν, quatenus orationis instrumento studeat hominibus persuadere. Θεωρίας autem cum Aristotele statuit Vossius obiectum, quod dicitur, quamlibet rem: πράξιος obiectum, animum eorum, apud quos causa dicitur. Nos autem eam rationem teneamus, quae Ciceronianae maxime videatur consentanea.
[7] in vit. Cicer. c. 4.
[8] de Invent. I. 5.
[9] de Invent. ibidem.
[10] de Orat. II. 90. Ad Ciceronis autem locum, quem laudavimus (de Invent. I. 5.), respexit Quinctil. I. O. II. 15. "Rhetoricen Cicero", inquit, "scientiae civilis partem vocat, civilis autem scientia idem quod sapientia est". De quibus Vossius (de Nat. Rhet. c. VII. ad fin.) adsentitur Robortellio (Praefat. ad Cic. libros Rhet.) Quinctilianum Ciceronis mentem non assecutum fuisse; cum Cicero non universe sapientiam, sed sapientiam πολιτικὴν intellexerit: quamquam eidem Vossio non displiceat, et Quinctilianum sapientiam dixisse haud aliud, atque prudentiam civilem. Videtur autem Quinctilianus vocem sapientiam usurpare eo sensu, quo veteres Graecos eam adhibuisse exponit Crassus de Orat. III. 15, et de quo uberius dicetur postea. Obscuriorem quodammodo, quam Cicero rationem init Aristoteles Rhet. L. I. c. II. § 14. seqq. ἐπεὶ δ' αἱ πίσεις διά τούτων εἰσι, φανέρον ὃτι ταῦτα τρία ἒστι λαβεῖν, τοῦ συλλογίσασθαι δυναμένου, καὶ τοῦ θεωρῆσαι περὶ τὰ ἢθη, καὶ τὰς ἀρετὰς, καὶ τρίτον τοῦ περὶ τὰ πάθη, τί τε ἓκαστον ἒστι τῶν παθῶν, καὶ ποῖον τι, καὶ ἐκ τίνων ἐγγίνεται, καὶ πῶς ὣστε συμβαίνει τὴν ῥητορικὴν, οἷον παραφυές τι τῆς διαλεκτικῆς εἶναι, καὶ τῆς περὶ τὰ ἢθη πραγματείας, ἡν δίκαιον ἒστι προσαγορεύειν πολιτικὴν. Διὸ καὶ ὑποδύεται ὑπὸ τὸ σχῆμα τὸ τῆς πολιτικῆς, ἡ ῥητορική. Cuius loci talis sensus mihi videatur constituendus: eius est persuadere, qui et dialecticae usum in argumentationibus perceperit; et moralem doctrinam acquisiverit; et animos et affectus tractandi et permovendi rationes tenuerit: quod postremum eximie Oratoris est proprium. Igitur cum Rhetorica, latiori sensu intellecta, perspicere debeat omnia, quae ad persuasionem faciant, (ex definitione, quam dedit init. huius cap. § 1.): pars ipis assumenda est ex Dialectica, pars ex Philosophia morali, sive potius politica, cum animorum incitandorum ratio ad Rhetoricam pertineat omnis: quibus tribus rebus scientia persuadendi continetur. Quoniam autem parte quadam sua, Rhetorica incurrit in Philosophiam politicam, ideo huius scientiae civilis formam induit totam, καὶ (ibid. § 16) οἱ ἀντιποιοὑμενοι ταύτης, τὰ μεν δι' ἀπαιδευσίαν, τὰ δὲ δι' ἀλαζονείαν, τὰ δὲ καὶ ἄλλας ἀιτίας ἀνθρωπικάς. Ridiculum enim est, cum ex magna et ampla doctrina civili, pars modo quaedam contineatur Rhetorica, magistros artis Rhetorices sibi ab hac particula totius scientiae nomen et gloriam arrogare. Fortasse respicit Aritoteles eos, qui inter dicendi magistros et sophistas πολιτικοὶ vocabantur, de quibus videbimus infra. Sequentia vero (§ 17) ἒστι γὰρ μόριον τι τῆς διαληκτικῆς, καὶ ὁμοίωμα, καθάπερ καὶ ἀρχομένοι εἴπομεν; eodem modo, quo antecendentia videntur intelligenda esse; Dialecticam aliquam partem cum Rhetorica habere communem; sive partem Rhetorices quamdam, esse partem etiam Dialectices (conf. Vossius de Nat. Rhet. c. XVIII.), in quo consistit igitur etiam illa similitudo; ex quibus satis explicatur locus (Rhet. L. I. § 1), quam laudat, ἡ ῥητορική ἐστιν ἁντίστροφος τῇ διαλεκτικῇ cuius rei ratio deditur in sequentibus ea, quia quamdam materiem habeant communem (conf. explicatio Ciceronis in Orat. c. 32. Acad. Q. I. 9. Sext. Emp. adv. Math. VII. § 6. et omnino Fabric. in not. K.) Recte Vossius (de Nat. Rhet. c. VII. ad fin.) comparat locum Ciceronis de Orat. I. 28. ubi Antonius in Oratore requirit "acumen Dialecticorum, sententias Philosophorum". Denique conferatur de explicandis l.l. Aristotelis laudd. G.J. Vossius de Nat. Rhet. c. IV. p. 323. c. VII. p. 329 et 330. Locum Aristotelis Rhet. Lib. I. c. II. § 14 et seqq. laudatum vid. a Quinctiliano I. O. II. 17. p. 134.
[11] Quinctil. I. O. II. 21. extr. - Praeclare autem hoc discrimen observatum videmus a Plutarcho (in vit. Cicer. c. 4.), ubi de Cicerone loquens ὢσπερ ὂργανον, inquit, ἐξήρτυε τὸν ῥητορικὸν λόγον, καὶ ἀνεκινεῖ τὴν πολιτικὴν δύναμιν, αὐτον τε ταῖς μελέταις διαπονῶν, καὶ τούς ἐπαινουμένους μετιὼν ῥητόρας. Conf. omnino ibidem c. 32. ubi eadem ratione φιλοσοφίαν tamquam ἒργον, et ῥητορικὴν velut ὂργανον, sibi invicem opponit.
[12] Refert etiam Quinct. I. O. II. 15. p. 125. quosdam cicrca res omnes, quosdam circa res modo civiles versari Rhetoricen putavisse: atque hoc sententiarum discrimen cap. laud. et passim alias apud eum observatur.
[13] de Orat. I. 21.
[14] de Orat. III. 21.
[15] cuius angustioris circumscriptionis rationes erunt reddendae in cap. III.
[16] ad hanc enim rationem ineundam cogebat eum Scaevolae sermo.
[17] de Orat. I. 46.
[18] Quod vero ipse Cicero facit in Orat. c. 19. et 30. sevocans genus dicendi viri civilis a ceteris dictionibus et dicendi generibus omnibus, id minime est comparandum cum ratione Crassi, sed coniunctum est cum peculiari consilio Oratoris Libri singularis, quo explicare maxime Cicero voluit illud genus dicendi, quod Oratori tamquam viro civili convenit, separatum ac discretum a ceteris omnibus. Crassus autem, ut accuratius explicandum erit in cap. III, ditionem eloquentiae non ita coarctat, quam omnem ad virum civilem convertit.
[19] Vid. de Orat. II. 85. 90. III. 5. 6.
[20] Vid. de Orat. II. 28. 29.
[21] de Orat. III. 5.
[22] Orat. c. 14.
[23] Orat. c. 16.
[24] ibid. c. 17.




Caput Secundum


DE FONTIBUS ET RATIONIBUS EFFICIENDAE CICERONIS DE SUMMO ORATORE SENTENTIAE.



Triplex fons indicari posse videtur, ex quo fluant rationes, efficiendae Ciceronis de summo Oratore sententiae.

Ius   Et is quam proxime cum verbis propositae Questionis coniunctus, ducitur ex rationibus desumtis a disputantium personis, argumentandi modo, sententiarum denique probatarum aut refutatarum pondere.

IIus  Ex iis, quae ipse Cicero sibi addiscenda et comparanda putavit, ut Oratoris summi vim et nomen merito teneret. Quibus enim copiis instructus Cicero, Oratorem demum se professus est, ii certe optime suam de Oratore sententiam expressit, atque exemplo suo et imagine confirmavit.

IIIus  Ex locorum et sententiarum, a Cicerone, ex sua ipsius persona, pronuntiatorum, convenientia, cum huius aut alterius personae in libris de Oratore sermone.

Ex duobus prioribus fontibus liceat haurire, quantum quidem nostrae sinent vires, hoc capite: rationes ex tertio petitas, quibus ultima confirmatio continetur, commodius adiiciemus capite tertio.






§ I.


De rationibus desumtis a disputantium personis, argumentandi modo, sententiarum denique probatarum aut refutatarum pondere.



Disputationi, quae libro I. continetur, adfuerunt L. Crassus, socer eius, Q. Mucius Scaevola, M. Antonius, C. Cotta, et P. Sulpicius [1]. Memorantur Libro II. praeter Scaevolam qui profectus erat [2], iidem, accedente insuper Q. Catulo, cum C. Iulio fratre [3], Libro denique tertio Crasso adsunt iidem, qui secundo libro [4].

Ut vero facillime diiudicemus, quamnam, ex horum varia multiplicique disputatione, sententiam Cicero fuerit amplexus, quaestio antea redigenda est ad formam, quam fieri potest, simplicissimam. Segregandae igitur ante omnia personae illae, quarum sententiae in censum venire non possunt, ex quibus Cieronis sententia constituatur.

Ad hanc classem referendi sunt primo loco C. Cotta, et P. Sulpicius, adolescentes, in quos magnam spem maiores natu ponebant [5]; magnam dicendi laudem iam adeptos [6]: sed qui adsunt tantum discendi causa [7]. Audiunt igitur, et interrogant, si quid ipsis videatur, disputantes, ipsi vero nec refellunt positam ab alio sententiam, nec novam aut suam proferunt [8].

Maioris quodammodo momenti personam sustinet Q. Mucius Scaevola, cum tamen adsit, ut diximus, non nisi primi libri disputationibus. Contra Crassum enim disserit [9], concedendum illi non esse arbitratus, unum, quod ab Oratoribus civitates et initio constitutas, et saepe conservatas esse dixisset [10]; alterum, quod omnem omnino doctrinam Oratori esse comprehendendam statuisset [11].

Posterior autem pars, cum refellitur a Crasso [12], tum uberius multo postea ab Antonio tractatur, et gravioribus argumentis confirmatur [13], quam ob causam illa magis ad Antonii, quam ad Scaevolae sermonem pertinet, praesertim cum ipse Mucius post Crassi refutationem, se cum illo non amplius luctaturum significet [14]; victoriam ei quasi concedens, ut accipit Antonius [15]. Ad priorem autem obiectionis partem, qua prudentia potius, quam eloquentia, constitutas esse civitates, ipsam adeo eloquentiam reip. saepius nocuisse, disputavit Mucius, ita Crassus respondit, animadvertendo, eloquentiam a rerum cognitione et prudentia non esse seiungendum: ut de illa obiectione non amplius cogitare videatur Scaevola: praecipue autem deinceps [16], explicanda tota ratione et disciplina summi Oratoris, iis ipsis, quae de summo Oratore praedicat, Crassus satis superque Scaevolam refellit: qui igitur [17] laudans Crassi orationem, eum omnes aperuisse censet fontes bene dicendi; et [18] formam Oratoris, cum opinione maiorem, melioremque Crassus instruxisset, et ornasset, eam vehementer se probare fatetur. Inferius, cum magis ad sententiarum ipsarum pondus, quam ad personas attendemus, plura addendi locus erit.

Nec igitur ea, quae una vice paucis disputat Scaevola, nec urget, aut confirmat, sed statim cedendo [19] amittit, adhiberi possunt, unde Ciceronis de summo Oratore sententia constituatur. Videtur namque Scaevola hoc loco inductus esse a Cicerone, non ita ut sententiam quamdam suam, a ceteris diversam, exponat et tueatur, sed magis ut in contrarium disputando, tamquam auctor sermonis et moderator, commoveat et excitet ingenium Crassi: quo huic occasio detur latius et copiosius de universa Oratoris facultate explicandi et disserendi; cuius rei ansam satis aptam nondum praebebat Crassi exordium [20]; continens de praestantia studii dicendi quaedam monita ad Cottam et Sulpicium. Dimovendus citius Scaevolae personis rationes reddit Cicero, ad Atticum IV. 15. conf. de Orat. I. 36.

Vacuum Scaevolae locum Lib. II. occupant Q. Catulus, et C. Iulius Caesar [21]: de quorum altero, qua ratione cum disputatione de summo Oratore coniunctus sit, prius videamus.

Q. Catuli persona expressa et oratio confirmat iudicium Ciceronis, quod supra attulimus [22]. Instructum et ornatum se ostendit literis, etiam Graecis [23]. Variat autem nonnumquam, et interrumpit orationis cursum disputantium, eam exemplis aut assensu suo comprobans, interdum quaerendo et negando uberiorem explicationem expetens [24].

Caeterum suam sententiam, aut exponendo, aut defendendo, in medium affert nullam, sed alius semper sententiae tandem assentitur: qua assensione imprimis illud saepius confirmat, "neminem sapientiae laudem et eloquentiae sine summo studio et labore et doctrina consequi posse" [25]. Igitur neque in partibus, quae Catulo assignatae sunt, ullus potest esse fons, efficiendae sententiae Ciceronis. Iam de C. Iulio Caesare videndum, quemnam in duobus postremis de Oratore libris obtineat locum.

Caesar antea quidem multo minus quam Catulus, Antonii et Crassi sermoni se immiscuerat; sed quod, ut constitit antea, festivitate et facetiis omnibus praestabat, ideo ipsi deferuntur partes, de toto iocandi genere, de lepore, de sale Orationis, quatenus haec omnia ad Oratorem pertineant, disputandi; quas adeo peragit de Orator. II. 54-56. 58-72. Postea rursus ceterorum sermonem non interpellat, nisi perraro quaerendi gratia [26]. Patet igitur in reliquis quidem C. Iulium cum capite disputationis non cohaerere; sed quod attinet ad unum illum locum de iocorum et facetiarum usu in Oratione, animadvertatur, eius tractandi rationem a ceteris neque improbari, neque refelli, sed omnium assensu confirmari: itaque quae ex persona Caesaris disputat Cicero, ea ex sua sententia disseruisse existimandus est: praesertim cum haec pars eam potissimum ob causam Iulio tractanda imponitur, quia ut vidimus, ille hoc in genere unus omnium maxime excellebat. Quod autem praestantem in suo genere et ceteros facile superantem de eodem hoc genere potissimum disputasse finxit, illud certe ipse Cicero secutus est [27].

Hoc loco mentio etiam facienda videtur loci Ciceronis [28], qui repugnat quodammodo rationi, quae [hodie] [laudem] in libro II. de Oratore obtinet. Scilicet ita scribit [29] Cicero ad Volumnium: "ais (...) ut ego discesserim, omnia omnium dicta, in his etiam Sextiana, in me conferri? quid? tu id pateris? non defendis? non resistis? Equidem sperabam, ita notata me reliquisse genera dictorum meorum, ut cognosci sua sponte possent, sed quando tanta faex sit in urbe, ut nihil tam sit ἀκύθηρον , quod non alicui venustum esse videatur: pugna, si me amas, nisi acuta ἀμφιβολία , nisi elegans ὑπερβολὴ , nisi παράγραμμα bellum, nisi ridiculum παρὰ προσδοκίαν , nisi cetera quae sunt a me in secundo libro de Oratore per Antonii personam disputata de ridiculis, ἒντεχνα et arguta apparebunt, ut sacramento contendas, mea non esse". At in libro II. de Oratore nihil de iocis et ridiculis disputat Antonius; sed simulac ad eum locum pervenit, transfert has partes in Caesarem [30]: et sermone Caesaris ad finem perducto, ipse pergit de aliis partibus muneris Oratorii exponere [31].

Duplici ratione nobis haec difficultas tolli posse videtur. Scilicet statuendo, Cieronem errore μνημονικῷ putasse se de iocorum genere et facetiarum disputationem etiam assignasse Antonio, ut reliqua, quae Libro II. continentur, fere omnia: quo fit, ut facilius errare Cicero potuerit, cum Antonius totum fere librum II. occupet.

Ex altera vero ratione dicendum esset, constitutionem Libri II. de Oratore, antea quidem eam fuisse, ut et ille de facetiis locus ad partes pertineret Antonii, quam deinceps ita Cicero immutarit, ut nunc habemus. Loquitur itaque [32] de priore partium distributione. Nec talis posterior immutatio exemplis confirmari non possit, vid. Cic. ad Att. XIII. 12. 19. 16. conf. Epist. 22. 13. 14. Ex quibus patet, iam antea edita fuisse Academica ut videtur, Libris II, quae deinde in IV. distribuit: quam duplicem Academicorum editionem Interpretes iam ab A. Talaeo [33] inde, animadverterunt, quamvis de ratione immutatonis in diversas abierint sententias [34]. Sed quod ad rem nostram attinet, illud ex locis allatis constat, Ciceronem saepius operum iam absolutorum aut editorum aliam personarum et partium divisionem fecisse, aut aliam quamdam iis mutationem induxisse; ut e.g. cum forte animadvertisset, se librum quemdam suum de gloria eodem proöemio instruxisse, quo iam antea librum Acad. III, statim novum proöemium exaravit, quod ut, altero desecato, libro agglutinet, ab Attico petit [35]. Igitur, quid impedit, ut statuamus, Ciceronem in dialogo de Oratore, denuo forte edito, mutavisse aliquid in partium distributione? Praesertim cum in eodem genere alius Ciceronis error notandus sit. Scripsit enim ad Atticum [36]; "sunt de Oratore nostri tres, mihi vehementer probati: in iis quoque personae sunt, ut mihi tacendum fuerit: Crassus enim loquitur, Antonius, Catulus senex, C. Iulius frater Catuli, Cotta, Sulpicius". In qua enumeratione statim videmus praetermissum esse Scaevolam, qui ratione coniunctionis cum disputationis capite, certe aeque minus praetermittendus erat, quam Catulus, Cotta, aut Sulpicius.

Personae igitur, quas recensuimus, non coniunctae sunt, ut vidimus, cum quaestione, quamnam de summo Oratore sententiam Cicero habuerit: reliquae sunt Antonius et Crassus, quos Cicero tamquam capita et fontes totius disputationis constituit, cum censeat [37]; nihil sibi quidem videri "in Crassi et Antonii sermone esse praetermissum, quod quisquam summis ingeniis, acerrimis studiis, optima doctrina, maximo usu, cognosci ac percipi potuisse arbitraretur". Itaque inter eos sub iudice lis erit. Videamus priore loco de Antonio.

Ut illum vero, quem statuimus, ordinem servemus, consideremus primum, quid ex persona Antonii ad sententiam Ciceronis possit effici.

Antonius, quamquam egregius Orator, tamen, iudice Cicerone, inferior erat Crasso. Quod cum ex ceteris testimoniis in cap. I. laudd. constat, tum imprimis ex Bruti cap. 37. seqq.: ibi enim, etiamsi Antonio multa tribuat, tamen Crasso statuit nihil fieri potuisse perfectius [38], et universe facile perspicias, maiores ibi laudes Crasso quam Antonio deferri: Antonium inter alia tradit, diligenter loquendi laude caruisse [39], quae Crasso fuit propria maxime [40]. Reprehendens in Curione, quod nullam poëtam noverat, nullum Oratorem legerat, nullam memoriam Antiquitatis collegerat; non publicum ius, non privatum, et civile cognoverat [41], illud tamen ei commune fuisse dicit [42] cum Antonio, qui parum his artibus fuisset instructus: sed hunc tamen unum illud habuisse dicendi opus elaboratum: contra summum studium et summa doctrina erat in Crasso: quod imprimis manifestum est ex loco de Oratore II. 2. ubi ea ratione Crassum comparat cum Antonio, ut dicat, tollendam esse opinionem hominum, alterum non doctissimum, alterum plane indoctum fuisse [43]. Crassum vero vocat Scaevola [44], hominem omnium sapientissimum et eloquentissimum, qui non in libellis, sed in maximis causis, et in hoc domicilio imperii et gloriae sit consilio, linguaque princeps, quem in dicendo semper putaverit Deum, cui, ex sententia Antonii [45], par nemo unquam fuit: clarissimo viro, et amplissimo principi civitatis [46]. Universe Crassus ubique primum Oratoriae laudis occupat locum [47]. Igitur summi et fere perfecti Oratoris de eloquentia sententiae, ipse de summo et perfecto Oratore quaerens, quomodo non assentiret Cicero? Hoc certe minime verosimile videbitur, Tullium praetulisse minoris Oratoris de perfecto Oratore iudicium ad eiusdem mediocritatem comparatum, maximi Oratoris auctoritati, qui maiorem sententiae suae praestantiam, sui ipsius exempli splendore probaret et commendaret.

Dein, quod iam attigimus [48], consignavit Cicero in Libris de Oratore disputationem quasi se inter et fratrem: scribit scilicet Marcus ad Quintum [49]: "soles nonnumquam hac de re a me in disputationibus vostris dissentire, quod ego prudentissimorum hominum artibus eloquentiam contineri statuam: tu autem illam ab elegantia doctrinae segregandam putes, et in quodam ingenii, atque exercitationis genere ponendam": quibus verbis momenta et capita controversiae de summo Oratore, ut apparuit antea, comprehenduntur. Igitur Cicero Crassi et Antonii personis utitur, quibus representetur disputatio se inter et fratrem: praesertim, quoniam Antonius exemplo suo egregie tuebatur sententiam Quinti, eique velut inserviebat; quippe qui parum doctrina instructus, sed dicendi opus habens elaboratum [50], incredibili quadam valebat vi ingenii [51], omniaque in exercitatione ponenda esse censebat [52].

Hae rationes petitae ab Antonii persona nobis evincere iam videntur, Ciceronem non Antonii, sed quae una superest, sententiam Crassi amplexum fuisse. Videamus porro, quid efficiatur ex Antonii argumentandi modo, et sententiarum eius defensarum aut refutatarum pondere.

Igitur primum universe duplicem Antonii sententiam exponamus, ut de locis et momentis disputationis melius possit iudicium ferri.

Antonius contra Crassum disputans L. I. c. 48-62, tertiam Oratoris formam arctissimis illam inclusam terminis et sane exiguam depingit: "Oratorem", inquit [53], "equidem non facio eumdem, quem Crassus, qui mihi visus est, omnem omnium rerum atque artium scientiam comprehendere uno Oratoris officio ac nomine: atque eum puto esse, qui verbis ad audiendum iucundis, et sententiis ad probandum accomodatis uti possit in causis forensibus atque communibus. Hunc ego appello Oratorem, eumque esse praeterea instructum voce, et actione, et lepore quodam volo". Seiunctum eum putat a civitatum rectoribus, et consilii publici auctoribus; a philosophia, a iuris civilis scientia, historia, prudentia iuris publici, antiquitatis itinere, exemplorum copia: quae, si quando opus est, mutuari, et quasi ut aliena libare Orator possit. Omnia igitur, quae Orator praeter dicendi facultatem sibi assumet, Antonius existimat quasi in alienum solum excursus, qui ad Oratorem, tamquam Oratorem, non pertineant; omnem eius vim et ditionem nuda dicendi facultate contineri censet, eloquentiae materiem et rerum copiam, dicendi facultati fere substernit nullam; Oratoremque facit caussidicum et operarium quemdam: quem ad altiora quaeque et ampliora vetat accedere. "Ergo" (ipsius verba audiamus) "sit Orator nobis is, qui (...) accomodate ad persuadendum possit dicere. Is autem concludatur in ea, quae sunt in usu civitatum vulgari ac forensi, remotisque ceteris studiis, quamvis ea sint ampla atque praeclara, in hoc uno opere, ut ita dicam, noctes et dies urgeatur" [54]: quae congruunt plane cum definitione diserti, quam antea dederat [55]: "eum statuebam disertum, qui posset satis acute, atque dilucide apud mediocres homines ex communi quadam opinione dicere". Hinc, quoniam tam exiguis finibus totum Oratoris munus circumdederat, ut illud in linguae volubilitate, et orationis usu, eloquentiae velut instrumento, fere unice considere iuberet, Crassus partes officia artis et praecepta Rhetorica explicandi, illi potissimum mandat, quippe haec facilius exposituro, quibus omne Oratoris regnum concluderat [56]; praesertim cum Antonius, iudice Cicerone [57], parum quidem artibus esset instructus; sed tamen unum illud haberet, dicendi opus elaboratum.

Ab illustrioribus et splendidioribus initiis exorsus, L. II. c. 8. seqq., iam non refellendi studio ductus, sed suam sententiam dicens [58], latius patenti muneri Oratorem praeficit. At ne vel sic tamen Crassiani Oratoris magnitudinem assequitur. Nam etiamsi eodem, quo Crassus [59], utatur principio, nimirum quodcumque bene, et graviter, et ornate dicendum sit, id esse unius Oratoris proprium, et si qui aliarum artium bene loquantur, hos adsumto aliunde uti bono, non proprio, nec suo [60]; tamen hoc principium muneri Oratoris non ita accommodat, ut omnia quae ornate debeant dici, cum sine rerum scientia verborum volubilitas inanis et irridenda sit, Oratori tradat; sed quamvis longe lateque pateat ipsa ars bene dicendi, tamen negotium Oratoris multo arctioribus terminis describit.

Etsi enim Historia, nulla alia nisi Oratoris voce, immortalitati possit commendari [61], tamen, quod saepissime dicitur, Oratoris esse, de infiniti generis quaestione dicere, id modicis includendum est regionibus [62]; at "omnia", inquit [63] quae pertinent ad usum civium, morem hominum; quae versantur in consuetudine vitae, in ratione reip., in hac societate civili, in sensu hominum communi, in natura, in moribus, comprehendenda esse Oratori puto; si minus, ut separatim de his rebus philosophorum more respondeat, at certe ut in causa prudenter possit intexere: hisce autem ipsis de rebus, ut ita loquatur, ut ii, qui iura, qui leges, qui civitates constituerunt, locuti sunt, simpliciter et splendide, sine ulla serie disputationum, et sine ieiuna concertatione verborum": et universe censet, praeter hominum lites, omnium ceterarum rerum orationem ludum esse homini non hebeti, neque inexercitato, neque communium literarum, et politioris humanitatis experti: "in causarum", inquit, "contentionibus, magnum est quoddam opus, atque haud sciam, an de humanis operibus longe maximum" [64]. Igitur Antonius, non egrediens suam ipse in doctrina mediocritatem, ita instituit Oratorem, ut sit tinctus literis; audierit aliquid, legerit, praecepta rhetorica acceperit: cetera omnia magis ingenii cuidam, et exercitationis generi committenda esse iudicat [65]: quam sententiam suam complectitur his tribus Oratori tribuendis [66]:"sit (...) doctrina liberaliter institutus, et imbutus usu, et satis acri ingenio".

Antonii igitur Orator, non eo tantum nomine differt a Crassiano, ut maxima illa rerum omnium ditio ei non subiiciatur; sed ne tamquam virum civilem quidem eum tam magnifice ornat, atque tot tantisque copiis instruit Antonius, quot et quantis Crassus; sed eum metitiur ex usu communi civium et Reip.; cum Crassus primum universe, quod "vis Oratoris professioque ipsa bene dicendi (...) suscipere ac polliceri videtur" [67], quodcunque in quavis disciplina aut arte ornate possit dici, aut debeat, id ab hac arte detrahat, et cum ipsa disciplina aut arte Oratori tradat; de quo eum melius iubeat dicere, quam ipse disciplinae doctor: et deinde civilem ille Oratorem ita fingat, ut hanc omnium rerum scientiam ad usum civilem, qui imprimis conspicitur in civitatibus fundandis, stabiliendis, regendis, omnem convertat. Ceterum usque ad finem Libri II. Antonius Oratorem, tanquam qui in causis versetur, in deliberationibus [68], et laudationibus [69], praeceptis instituit de ratione dicendi ex suo plerumque usu derivatis. Attamen ex quinque partibus, quibus ars dicendi constat, sumit sibi tractandas tantum tres priores, inventionem, dispositionem, denique memoriam [70]; ornatum vero orationis, id est elocutionem et actionem, Crasso relinquit, de quibus hic exponat Lib. III.

Singula quaedam paulo accuratius invisemus. Ceterarum doctrinarum et artium apparatum ab Oratore seiungens, fatetur tamen Antonius, Oratorem "callidum quemdam (...) et nulla in re tirenem ac rudem, nec peregrinum atque hospitem in agendo esse debere" [71]. Deinde ad singula, quae ad Oratorem Crassus dixerat pertinere, transit. Igitur primum Philosophiam necessariam non esse, quia ab ea demum Orator minime discat iudicem inflammare, sed nec utilem, quia philosophi alienissima saepe doceant ab Oratoris ratione et diciplina [72]. Altero loco [73] tollere conatur necessitatem scientiae iuris civilis, unde ducta argumenta, eius iudicio, minus proficiant, quam vis dicendi, ornamentis Oratoriis, et venustati coniuncta. De quibus autem causis nullum est dubium, eae in i[u]dicium non vocantur: maximam igitur partem iuris civilis Oratori ignorare licet [74]. De illa vero iuris parte, de qua ambigitur, si quae incidat quaestio, non est difficile Oratori, aut auctorem consulere, aut cum viro docto communicare [75]. Quibus ipsis dicendis, cum iam sentiat Antonius eo esse perventum, ut utilitatem iuris civilis magis probaret, quam refelleret, concedere cogitur, se negare non posse, prodesse ullam scientiam, "ei praesertim, cuius eloquentia copia rerum debeat esse ornata;" sed obstare dicit, "multa et magna et difficilia esse ea, quae sunt Oratori necessaria, ut eius industriam in plura studia distrahere nolit" [76]. Et reliqua, quae adiuvare non negat, historiam, et prudentiam iuris publici, et antiquitatis iter, et exemplorum copiam, si quando opus sit, mutuari se posse dicit a viro, istis rebus instructo [77]. Concludit [78]" sit Orator nobis is, qui ut Crassus descripsit, accommodate ad persuadendum possit dicre. Is autem concludatur in ea, quae sunt in usu civitatum vulgari ac forensi: remotisque ceteris studiis, quamvis ea sunt ampla atque praeclara, in hoc uno opere, ut ita dicam, noctes et dies urgeatur".

Crassus vero causa sua fisus, nec quae ipse antea dixisset, Antonii argumentis ullo modo esse debilitata conscius, satis habet respondisse [79]; "operarium nobis quemdam, Antoni, Oratorem facis, atque haud scio an aliter sentias et utare tua illa mirifica ad refellendum consuetudine, qua tibi nemo unquam praestitit. (...) Verum ego non solum arbitrabar, his praesertim audientibus, a me informari oportere, qualis esse posset is, qui habitaret in subselliis neque quidquam amplius adferret, quam quod causarum necessitas postularet; sed maius quidquam videbam, cum censebam, Oratorem, praesertim in nostra rep., nullius ornamenti expertem esse oportere".

Nam quae in medium Antonius argumenta attulit, ea cadunt ex iis, quae Crassus iam antea disputaverat, aut aliis locis ab ipso Cicerone refelluntur et exploduntur. Nec aliter fere ac Plato, qui in Oratoribus irridendis, ipse summus Orator esse videbatur [80], Antonius probando, ius civile, philosophiam, historiam, literas, ad Oratorem non pertinere, omnium earum rerum se non mediocriter esse peritum ostendit [81]: cum omnia, quae cum Oratore sunt coniuncta, minus nesciret, quam nescire vellet videri. Memorat enim Cicero [82], illum vel Athenis, vel Rhodi, se doctissimorum hominum sermonibus dedisse [83]: neque sibi adolescenti, multa ex eo saepe querenti, nullius rei, quae quidem esset in his artibus, de quibus ipse Tullius tum temporis aliquid existimare posset, rudem aut ignarum esse visum [84]: "sed probabiliorem hoc populo orationem fore censebat suam, si omnino didicisse nunquam putaretur [85].

Praeterea autem tota fere Antonii contra Crassum disputatio refutatur eo, quod ei in memoriam vocat Crassus [86], se significare noluisse, qualis esse posset Orator, qui tantum causis sufficeret; sed Oratorem se informasse, perfectum illum, et plenum, detractis omnibus vitiis, atque omne laude cumulandum [87]. Quod non semper tenet Antonius. Verum prius Crassum probare sibi, quae dicit, testatur, "nec dubito", inquit [88], "quin multo locupletior in dicendo futurus sit, si quis omnium rerum atque artium rationem, naturamque comprehenderet"; et distinguit inter disertum et eloquentem: disertum statuens eum, "qui posset satis acute atque dilucide apud mediocres homines ex communi quadam hominum opinione dicere [89]: eloquentem vero, qui mirabilius et magnificentius augere posset, atque ornare quae vellet, omnesque omnium rerum, quae ad dicendum pertinerent, fontes animo ac memoria contineret. Id si est difficile" (ita pergit) "nobis, qui ante, quam ad dicendum ingressi sumus, obruimur ambitione et foro, sit tamen in re positum, atque natura" [90]. "Ego enim, quantum auguror coniectura, quantaque ingenia in nostr[i]s hominibus esse video, non despero fore aliquem aliquando, qui et studio acriore, quam nos sumus, atque fuimus, et otio ac facultate discendi maiore, ac maturiore, et labore atque industria superiore, cum se ad audiendum, legendum, scribendumque dediderit, exsistat talis Orator, qualem quaerimus, qui iure non solum disertus, sed etiam eloquens dici possit" [91].

At vero deinceps, quasi non quaereretur Orator ille summus et eloquens, sed quibus, quam minimis quis copiis instructus, tamquam mediocris Orator, et disertus, causis posset sufficere; queritur primum tot tantaque complecti, difficile esse factu, "praesertim", inquit, "in hac nostra vita, nostrisque occupationibus; deinde illud etiam verendum est, ne abstrahamur ab hac exercitatione et consuetudine dicendi populari et forensi" [92]. Atque cum hoc esset consecutus Roscius, ut in quo quisque artificio excelleret, is in suo genere Roscius diceretur [93]. Antonius illud esse horribile dicit, Crassum voluisse Oratorem quasi in suo genere esse quemdam Roscium [94]; dum Crassus summum Oratorem quaerens, insuper modeste adiecerat [95]; "hanc ego absolutionem, perfectionemque in Oratore desiderans, a qua ipse longe absum, facio impudenter: mihi enim volo ignosci; ceteris ipse non ignocsco".

In iis vero, quae dicit Antonius [96], de philosophia, aut perverse philosophiae usum ostendit, aut utitur placitis Stoicorum, Platonis, aliorum, ab Oratore abhorrentibus: et eodem tempore ab Oratore exigit, quae non nisi a Philosopha petat [97]: de Academica philosophandi ratione, Oratori imprimis adaptata, mentionem non facit.

In iuris civilis scientia eo fere redit omnis disputatio, ut, quo ab ineunte aetate illud studium evitet Orator, in tempore, si quando opus sit, auxilium aut ab auctoribus, aut a viris peritis mutuetur [98]. Neque alia ratione ex historia, antiquitate, prudentia iuris publici, literis, expedire se potest [99]; ita ut appareat ex ipsa Antonii argumentatione, Oratorem, qui vel minime causis sufficiat, non plane his artibus posse carere; et fatetur [100], "callidum quemdam hunc et nulla in re tironem ac rudem, nec peregrinum, atque hospitem in agendo esse debere": sed [101] "aliud est (...) esse artificem cuiusdam generis atque artis, aliud in communi vita et vulgari hominum consuetudine nec hebetem nec rudem". Orator igitur ille vulgaris, non perfectus et plenus, qualem desiderabat Crassus, sed talis, qualis ipsi sibi videbatur Antonius (qui universe Oratorem ex se, non ex summi illius imagine expressit [102],) omnium rerum non omnino debet esse rudis; unde sequitur, si perfectiorem quemdam informes, illum magis iam in scientiarum et artium copia debere versari: denique perfectissimum, cui nihil potest deesse, ea ratione his rebus omnibus esse auctum et ornatum, qua voluit Crassus. Atque ita Antonius, si ab iisdem, quibus Crassus, initiis et consilio profectus fuisset, ed eumdem exitum et finem pervenisset; iam vero tenuiorem quamdam, et exiliorem formam sectatus, de se, non de summo Oratore exemplum capiens [103], eius imago Oratoris multo minus aucta, et ornata prodire debebat; cui adeo multa facile poterant deesse, quae in eloquente suo ipse desiderasset et requisivisset.

Et antea quidem, quam ipse in disputationem vocetur, assentitur Crasso, non tantum in eo, quod hic de quaestione utrum ars sit eloquentia, statuerat [104], sed multo magnificentius etiam, quam postea de Oratore sentit: in quo "acumen", inquit [105], "dialecticorum, sententiae philosophorum, verba prope poëtarum, memoria iurisconsultorum, vox tragoedorum, gestus pene summorum actorum est requirendus. Quamobrem nihil in hominum genere rarius perfecto Oratore inveniri potest; quae enim singularum rerum artifices singula si mediocriter adepti sunt, probantur, ea, nisi omnia summa sunt, in Oratore probari non possunt". Itaque Crassus postquam Antonius, ab hac sententia deinde longissime discedens, exiguis sane finibus Oratorem circumscripserat; "operarium," ait [106], "nobis quemdam, Antoni, Oratorem facis, atque haud scio an aliter sentias et utare tua illa mirifica ad refellendum consuetudine, qua tibi nemo unquam praestitit". Quod egregie Antonius confirmat: scilicet, postquam initio Lib. II. copiosius multo, et amplius, et illustrius de Oratore praedicaverat, "Crassus [107], nox te, inquit, nobis, Antoni, expolivit, hominemque reddidit. Nemo hesterno sermone, unius cuiusdam operis, ut ait Caecilius, remigem aliquem aut baiulum, nobis Oratorem descripseras, inopem quendam humanitatis, atque inurbanum. Tum Antonius, heri enim, inquit, hoc mihi proposueram, ut si te refellissem, hos a te discipulos abducerem: nunc, Catulo audiente et Caesare, videor debere non tam pugnare tecum, quam quid ipse sentiam, dicere".

Ultimo loco res nobis erit cum Crasso, cuius de summo Oratore sententia iam una superest, quam Ciceronis eese dicamus; postquam probare sumus conati, reliquarum personarum iudicium in Ciceronem cadere non potuisse. Quae igitur de Crasso afferemus, potissimum inservient maiori confirmationi eorum, quae antea dicta sunt: quamvis inde per se etiam intelligetur, quae ex Crassi persona Tullius de Oratore disseruit, ea ex sua mente disseruisse. Si quis vero post ea, quae iam diximus, maiorem etiam probationem requirat, nec alteram illam Antonii sententiam, quam proposuit Libr. II., Ciceroni convenire, (cum tamen pleraeque rationes, ex quibus priorem a Ciceronis iudicio dimovimus, etiam in illam posteriorem valeant) iam nullam difficultatem reliquam esse confitebitur, quando eitam hanc, quam aggredimur, probationis partem absolverimus.

Itaque iis, quae praecedentibus intexuimus, primum addamus illa, quae ex persona Crassi efficiantur, ut eius sententia constituatur, esse Tullii: dein ex argumentandi ratione et sententiarum pondere colligamus, cuius victrix sit sermo, et suo se robore facile tueatur adversus omnes impugnationes, ab eius partibus stare ipsum auctorem.

Uti diximus, Crassus erat talis Orator, quo perfectius Cicero fere nihil desiderabat: sed praeterea ipse Tullius institutus fuit et formatus, Crasso auctore et moderatore; quod certe maxime valet ad demonstrandum, Ciceronem Crassi potissimum personam elegisse, sub qua lateat ipsius de perfecto Oratore sententia.

Tradit autem Cicero [108], se et fratrem Quintum ea didicisse, quae Crasso placerent, et ab his doctoribus, quibus ille uteretur, eruditos fuisse: at constat, et inferius de hac re plura dicentur, Tullium institutione usum fuisse doctissima, et ea, quam postea ipse maxime laudavit, quaque optime via sternebatur ad illum Oratorem, quem Crassus depingit, a nulla arte aut scientia alienum. Igitur Crassus, questus [109], se ante ad agendum, quam ad cognoscendum venisse, sibique, si minus ingenium, certe doctrinam et otium et studium illud discendi acerrimum, defuisse, experiri in Cicerone discipulo potuit, "si ad alicuius ingenium vel maius, illa, quae ipse non attigisset, accessissent, qualis ille et quantus Orator futurus esset" [110]. Itaque auctori illius disciplinae, cui debebat, quod doctus in forum venisset [111], ex qua [112] repetebat, quicquid in se esset, aut ingenii, aut facultatis, illi igitur non assentiret de summo Oratore, a quo illud sibi tributum esse intelligebat, ut suum nomen dein non hominis, sed ipsius eloquentiae esse videretur?

Igitur L. Crassus Ciceroni princeps extitit, et ad suscipiendam et ad ingrediendam horum studiorum rationem, cuius auctoritati et consilio forte etiam recte tribuas, quod Cicero ad M. Titinnium retulit [113]; "equidem memoria teneo, pueris nobis primum latine docere coepisse L. Plotium quemdam: ad quem cum fieret concursus, quod studiosissimus quisque apud eum exerceretur, dolebam idem mihi non licere. Continebar autem doctissimorum hominum auctoritate; qui existimabant, Graecis exercitationibus ali melius ingenia posse": quod egregie convenit cum effatis Crassi [114], qui censor latinos Rhetoras sustulerat: et contra, Archiam, cui Tullius tanta debuit, quanta pro illo orationem habens, declaravit, praeceptorem Ciceroni esse commendatum et adiunctum, imprimis auctore L. Crasso, a quo Archias colebatur [115], vere suspicemur.

Porro non tantum Crassi in legem Caepionis orationem, sibi a pueritua quasi magistram fuisse, Cicero fatetur [116], sed eum etiam [117] per Crassi personam descripsisse exercitia sua Oratoria, non immerito colligere videntur, F. Fabricius [118], et Middletonus [119]. Certe eo modo de iis disseritur, ut Cicero aliter sentire, eaque non sequi, vix potuerit, neque abhorrent ab iis exercitationibus, quibus se usum fuisse ex sua persona asseverat [120], quamquam non necessarium duxerit, eadem, quae iam aliquando [121] dixerat, alio rursus loco repetere. Imprimis constat, Tullium ad Crassi exemplum praecepta [122] et se composuisse, instituta exercitatione vertendi et explicandi Graeca Latine: de qua Quinctilianus [123] "vertere graeca in latinum veteres nostri Oratores optimum iudicabant. Id se L. Crassus in illis Ciceronis de Oratore libris dicit factitasse. Id Cicero sua ipse persona frequentissime praecipit: quin etiam libros Platonis atque Xenophontis edidit hoc genere translatos" [124]. Rationem adeo, quam Crassus commendat, ipse secutus [125], huius exercitationis, explicandi scilicet magis ad sensum, et stili imitationem, quam vertendi; eamdem sibi praescripsit Cicero [126].

Cum deinde similitudinem Ciceroni esse cum Crasso iudicat Brutus [127], eam revera inter hos viros magnam intercessisse, reperimus. Doctus et omnibus ingenuis artibus instructus, Crassus ad dicendum accessit: in quo Cicero eum secutus, longe superavit: ut postea apparebit. Magnopere Crassus versatus erat in iuris civilis scientia [128], et publici, ipse vir civilis praestantissimae dignitatis; quae laudes, ut videbimus, Ciceroni quam maxime tribuendae sunt. Ornatus erat Crassus magna Graecarum copia litterarum [129], quas Cicero, cum exhausisset, effecit, ut ab iis postea Romanis hominibus non multum petendum esset. Historiae et exemplorum cognitione bene munitus erat Crassus [130]: abundabat Tullius. Nihil sane ipsis philosophis Crassus in disputatione concedebat [131]: Cicero in ipsis philosophiae penetralibus habitabat. Catulus [132] satis mirari non potest, quomodo Crassus "occupatissima in civitate, vel privatorum negotiis pene omnibus, vel orbis terrae procuratione, ac summi imperii gubernatione districtus, tantam vim rerum, cognitionemque comprehenderit, eamque omnem cum eius, qui consilio et oratione in civitate valeat, scientia atque exercitatione sociarit": quid autem dicendum censuisset idem Catulus, si non tam Crassi quam M. Tullii Ciceronis aequalis fuisset?

Patet adeo, in omnis doctrinae possessione et Crassum versatum fuisse, et simili ratione Ciceronem: Crassum autem pro suis temporibus excelluisse, et praestitisse omnibus: at Ciceronem a philosophia, a iure civili, ab historia, ab omnibus bonis magnisque rebus instructiorem, ea addidisse, que unice fere addi adhuc poterant [133].

Ex his, quae aliis pluribus possent augeri, similitudinis notis, inter Crassum et Ciceronem, rursus alia ducitur ratio, utriusque sententiae confirmandi consensus. Scilicet sine dubio Tullius stetit ab eius partibus, cuius, in se Oratore perficiendo, ipse vestigia legit, quamvis maioribus auctus copiis et auxiliis longius porgressus sit.

Ita persona L. Crassi facit, ut cum Quinctiliano [134] dicamus: Ciceronem sententiae suae personam L. Crassi, in disputationibus, quae sunt de Oratore adsignando, iudicium suum cum illius auctoritate coniunxisse.

Quod attinet ad argumentandi vim et sententiarum pondus, animadversum est antea, contra obiectiones Antonii, Crassi sententiam facile tutam esse, tum sua ipius firmitudine et auctoritate, tum ex debili et vacillante Antonii refellendi ratione. Quae ibi diximus, satis sufficere arbitramur, ut hoc loco nihil addendum sit.

Nec necesse videtur, hoc loco exponere de sententia Crassi, ut fecimus de Antonii iudicio; cum ea uberius et copiosius cognscenda sit ex Cap. III.

At hoc loco minime neglegendae sunt Q. Mucii Scaevolae, qui tamquam auctor disputationis initium facit, contra Crassi sententiam, obiectiones: hae enim ipsum caput controversiae de summo Oratore tangunt. Nam quae antea de hac re diximus, ea magis pertinebant ad personame Scaevolae, quam sententiarum eius et oratonis indolem, et vim ad refutandum Crassum.

Crassus [135], sermonem quemdam de studio dicendi inferens, formam illam Oratoris comprehendit insignem, longe lateque patentem et conspicuam. Oratorem omnis sapientiae, omnis consilii in Rep. quasi fontem, civitatum adeo condendarum, conservandarumque et regendarum auctorem; et praeterea remoto foro, concione, iudiciis, senatu, in omni genere sermonis et humanitatis perfectum. Huic de Oratore sententiae adversatur Scaevola, duplici ratione; et sapientia, et doctrina a dicendi facultate segreganda. Igitur [136] civitates arbitratur non constitutas disertorum oratione, sed prudentum consiliis; resp. a viris sapientibus, eloquentiae expertibus, conservatas, ab hominibus eloquentissimis plerumque dissipatas et perditas. Hinc [137] ad ipsos huius et antiqui temporis Oratores provocans, illos omnes significat ignaros legum, morum maiorum, auspiciorum, religionum, iuris civilis, suo exemplo probare, illos omnia haec eruditionis genera ad Oratorem non pertinere existimare. Porro transit ad alteram rationem Crassi oppugnandam; statuens [138], Oratoris non esse in omnis sermonis disputatione copiosissime versari, sed singula doctrinae genera ad singulos suos possessores et doctores referenda esse; qui singuli iure sibi vindicent, quodcunque Orator temere in suam dictionem transferre conetur. Igitur nec omnis doctrina quod asseveraverat Crassus, Oratoris propria est.

Ad haec Crassus refutanda [139], uno utitur argumento, sed eo gravi, et copisoe et fuse exposito. A Graecis dici illa, quae Scaevola attulerat, monens, haerere illos homines contendit in verbi controversia [140]: tribuentes Oratori tamquam viro civili, ut in iudiciis, aut apud populum, aut in senatu, copiose loquatur, at quae cum hac ipsa eloquentia, quam ei concedunt, sint coniuncta, non videntes: "neque enim sine multa pertractatione omnium rerum publicarum, neque sine legum, morum, iuris scientia, neque natura hominum incognita, ac moribus, in his ipsis rebus satis callide versari, et perite potest. Qui autem haec cognoverit, sine quibus ne illa quidem minima in causis quisquam recte tueri potest, quid huic abesse poterit de maximarum rerum scientia?" [141] "et dicendi (...) virtus, nisi ei, qui dicit, ea de quibus dicit, percepta sint, exstare non potest" [142]. Igitur Orator, auctore Crasso, non repugnabit, quasdam doctrinas et artes proprias esse eorum, qui in his cognoscendis atque tractandis studium suum omnem posuerunt, sed tractationem orationis gravis et ornatae sibi sumet [143], quam Oratoris esse omnes concedunt. Nec si aliarum scientiarum periti, de suis artibus diserte disserunt, hoc vi et artificio suarum artium consequuntur, sed eloquentiae. Contra cum eloquentia sine rerum ipsarum scientia nulla sit, omnium rerum cognitio fere Oratoris propria est, quippe sine qua Orator perfectus esse non possit. Huc itaque tendit sermo Crassi, ut minus sententiam suam dicat, quam ostendat, etiamsi concedatur Scaevolae, tamen ex hac ipsa sententia necessario sequi, rerum cognitionem Oratori esse tradendam. Quam argumentandi vim perspiciens Scaevola [144]; "non luctabor", inquit, "tecum, Crasse, amplius, id enim ipsum, quod contra me locutus es, artificio quodam es consecutus; ut et mihi, quae ego vellem, non esse Oratoris, concederes: et ea ipsa, nescio quomodo, rursus detorqueres, atque oratori propria traderes. Tua enim oratio fuit eiusmodi, non ut ullam artem, doctrinamve contemneres, sed omnes comites ac ministras Oratoris esse diceres". Ita quasi suspiciendo et amplectendo Scaevolae sententiam, suam Crassus confirmat. Quod illustrent verba eius sequentia [145]: "si quis universam et propriam oratoris vim definire complectique vult, is orator erit, mea sententia, hoc tam gravi dignus nomine, qui, quaecunque res inciderit, quae sit dictione explicanda, prudenter et composite et ornate et memoriter dicat cum quadam etiam actionis dignitate. Sin cuipiam nimis infinitum videtur, quod ita posui "quacunque de re," licet hinc, quantum cuique videbitur, circumcidat atque amputet: tamen illud tenebo, si, quae ceteris in artibus aut studiis sita sunt, Orator ignoret, tantumque ea teneat, quae sint in disceptationibus atque usu forensi, tamen his de rebus ipsis si sit ei dicendum, cum cognoverit ab iis, qui tenent, quae sint in quaque re, multo Oratorem melius quam ipsos illos, quorum eae sint artes, esse dicturum. ".

Praeterquam autem, quod Crassus hac ratione, confitente ipso Scaevola, et iudice Antonio, et nostro iudicio, sententiam suam contra Scaevolae impugnationis partem imprimis alteram, recte vindicavit [146]: Cicero ex sua ipse persona alio loco, priori etiam obiectioni occurrendo, et sententiam Crassi firmavit, et suam quam apertisime declaravit.

Neque enim nobis cum Quinctiliano [147], exinde, quod Cicero hos de Inventione libros postea improbavit, sequi videtur, Ciceronem sententias etiam, his libris contentas, postea abiecisse omnes, quia tractationem, tamquam rudem et inchoatam et maturiore aetate indignam, condemnavit.

Igitur Cicero [148] saepe et multum hoc secum cogitasse tradit, bonine an mali plus attulerit hominibus et civitatibus copia dicendi, ac summum eloquentiae studium [149]. Sed tandem rationem in eam duxisse sententiam, ut exisitmaret, eloquentiam sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse numquam; atque adeo detrimenta rebuspublicis ab hominibus eloquentissimis illata, inde originem traxerunt, quod hi studium sapientiae cum dicendi ratione non coniunxerant: tum demum ab eloquentia ad rempublicam plurima commoda veniunt, si moderatrix omnium rerum praesto est sapientia [150]; quae ipsa tamen sine eloquentia parum prodest civitatibus [151]. Rationes porro, ex quibus caput efferre potuit audax illa dicendi malitia, praeclare Tullius exponit [152].

Ita Cicero Crassi sententiam ab omni parte stabilivit, et ea ratione instruxit, ac tuitus est, ipsarum etiam sententiarum, quas Crassus pronuntiat, pondere et auctoritate, ut suum Tullius iudicium melius confirmare non potuerit; et dubitandi locus sit nullus, quin eam sententiam fuerit amplexus, quam ea argumentorum munivit gravitate et copia, quae caeteras sententias omnes infirment et labefactent, rem vero suam quam firmissimo praesidio cingant.



NOTAE   in   § I :



[1] Vid. de Orat. I. 7.
[2] Vid. I. 62. II. 3.
[3] Vid. II. 3.
[4] III. 5.
[5] de Orat. I. 7.
[6] I. 8. III. 8.
[7] Conf. I. 8. 21. 22.
[8] Vid. I. 21 22. 29. 30. 32. 35. 47. 62. II. 23. 50. 57. 90. III. 12. 36. 55.
[9] I. 9-11.
[10] I. 8.
[11] ibidem.
[12] I. 11-17.
[13] I. 48. seqq.
[14] I. 17.
[15] I. 49.
[16] I. 36-47. imprimis c. 47.
[17] c. 47.
[18] I. 35.
[19] quod etiam Antonius miratur I. 49.
[20] I. 8.
[21] de Orat. II. 3. 4.
[22] Vid. in Brut. c. 35. de Orat. II. 18. III. 8.
[23] Vid. de Orat. II. 5. 12. 13. 14. 18. 36. 37. III. 32.
[24] Vid. II. 10. 12. 13. 17. 36. 37. 42. 89. III. 22. 24. 32. 49.
[25] Vid. II. 14. 89. et III. 22.
[26] Vid. II. 73. III. 36. 60.
[27] Videmus igitur Quinctilianum I. O. VI. 3. ubi de ridiculis disputat, semper verba Caesaris Ciceroni tribuentem: videatur e.g. p. 345. et conf. de Oratore II. 58. vid. p. 347. et conf. de Orat. II. 67. et Quinctil. p. 351.
[28] ad Famil. VII. 32.
[29] l.c.
[30] Vid. II. 54.
[31] Vid. II. 72.
[32] in Epist. laud.
[33] in Epist. dedicat: ad eius Praelectt in Cic. Academ..
[34] Vid. Victor. ad Acad. II. 1. A. Fabricius, Bibl. Lat. T. I. L. I. c. 8. § 6. princ. Davis. ad Acad. l.c. not. 1. F. Fabricius in Hist. Cic. ad a. U.C. 708. Middleton leven van Cic. D. II. p. 433. 434. et alios, quos laudat, ipse hac de re copiose disserens. Io. Aug. Goerenzius, in Introd. ad Cic. Acad. praefixa eius editioni Acad. Cic. Lips. 1810. p. xiv. seqq.
[35] ad Att. XVI. 6. Sic etiam scribit ad Att. XIII. 21. se quaedam mutasse in libro de Fin. V. iam descripto: et Libris Catulo et Lucullo nova proöemia esse addita, in quibus uterque laudetur: ad Att. XIII. 32. conf. Quinctil. I. O. III. 6. p. 171.
[36] XIII. 19.
[37] de Orat. II. 3.
[38] Vid. in Brut. c. 38.
[39] ibidem c. 37.
[40] l.c. c. 39.
[41] conf. de Orat. I. 34.
[42] in Brut. c. 59.
[43] conf. de Orat. III. 1. I. 49. 50. de Crassi iuris civilis scientia existimari potest ex loco de Oratore II. 33. conf. I. 42.
[44] de Orat. I. 23.
[45] ibidem c. 27.
[46] ibidem c. 52.
[47] Vid. de Orat. I. 9. 10. 17. 20. 21. 22. II. 89. III. 1. seqq. conf. quae diximus in fine Cap. II.
[48] c. I. § 1. 2.
[49] de Orat. I. 2.
[50] in Brut. c. 49.
[51] de Orat. I. 38.
[52] de Orat. I. 61.
[53] I. 49.
[54] de Orat. I. 61.
[55] ibid. I. 21.
[56] de Orat. I. 62.
[57] in Brut. c. 59.
[58] de Orat. II. 10.
[59] ibid. I. 11. seqq.
[60] ibid. II. 9.
[61] de Orat. II. 12 seqq
[62] ibid. c. 15. 16.
[63] l.c. c. 16.
[64] l.l. c. 17.
[65] Vid. de Orat. l.c.c. 20. 23.
[66] l.l.c. 39.
[67] de Orat. I. 6.
[68] II. c. 81 seqq.
[69] ibid. c. 84 seqq.
[70] l.l.c. 86 seqq.
[71] l.l.c. 50.
[72] ibid. c. 51-55.
[73] c. 55-61.
[74] l.l.c. 57.
[75] ibid. c. 57. 58.
[76] ibid. c. 59.
[77] c. 60.
[78] c. 61.
[79] c. 62.
[80] Vid. de Orat. I. 11.
[81] Ideo et Catulus, ad finem Antonii disputatione perducta, "gaudeo", inquit, "iudicium animi mei comprobari, quod semper statui, neminem sapientiae laudem et eloquentiae sine summo studio, et labore, et doctrina, consequi posse". de Orat. II. 89.
[82] de Orat. II. 1.
[83] Conf. de Orat. I. 18 seqq.
[84] Quae Ciceroni etiam causa inter alias exsitit, conscribendi dialogi de Oratore, ut opinio tolleretur, Antonium plane indoctum fuisse; conf. omnino de Orat. II. 2 et quae antea dicta sunt.
[85] Conf. omnino de Orat. II. 36. 37. Nec sine ratione adeo Antonius nihil a Graecis assumsisse volebat videri: quippe Graecae literae primitus Romae contemnebantur, et aditu fere intercludebantur. Vid. Krug Gesch. der Philos. alt. Zeit. § 149. β p. 367. et ll. laud. in not. b. Imo Ciceronis temporibus nondum melius multo res se habuit: vid. ibidem § 152, p. 372. et in nota b. p. 373. Acad. II. 2. conf. Garve Anmerk. zu Cic. Pflichten, B. II. p. 4 seqq. ed. 5ta 1801. Ex quo Graecorum devictorum contemtu derivandum M. Ciceronis senis dictum, quod affert Caesar de Orat. II. 66. "Romanos homines similes esse Syrorum venalium: ut quisque optime Graece sciret, ita esse nequissimum". Fatetur ipse Cicero (ad Fam. XV. 4.) Philosophiam illam veram et antiquam quibusdam otii ac desidiae videri. Et dicitur Plutarcho (in Vit. Cic. c. 5.) Tullius ταῦτα δὲ τὰ Ρωμαιῶν τοῖς βαναυσοτάτοις πρόχειρα καὶ συνήθη ῥήματα, γραικὸς καὶ σχολαστικὸς, ἂκούων. Ceterum dissimulandae scientiae causa eadem fuit Antonio et Apro, de quo vid. Auct. Dial. de Orat. c. 2. De Antonio conf. Quinctil. I. O. XII. 9. quo pertinet Cic. de Orat. c. 42. conf. etiam Quinctil. II. 17. princ.
[86] de Orat. I. 62.
[87] quod saepius iam monuerat antea, vid. de Orat. I. 16. 17. 26. 28. 44. 46.
[88] I. 18.
[89] cuius generis Oratorem descripsit de Orat. I. 61.
[90] cum contraria plane et opposita affirmet de Oratore I. 49. 50.
[91] de Orat. I. 21.
[92] I. 18. conf. c. 59. 60. 61.
[93] Vid. de Orat. I. 28.
[94] ibidem I. 61.
[95] I. 28.
[96] I. 55.
[97] l.c.c. 51.
[98] l.c.c. 55-61.
[99] l.c.c. 60.
[100] c. 50.
[101] ibidem c. 58.
[102] In quo igitur Crassum immerito incusat, quem sibi videri dicit, Oratoris facultatem, non illius artis, sed ingenii sui finibus, immensis pene, describere (de Orat. I. 49.), in eodem revera peccat Antonius, Oratoris munus doctrinae et copiae suae terminis, sane non amplissimis, coarctando.
[103] Dum contra Crassus saepius in memoriam revocat, se non de sua, de de Oratoris facultate dixisse, de Orat. I. 16. et ll. antea laudd.
[104] Vid. de Orat. I. 23. 24. conf. 28.
[105] de Orat. I. 28.
[106] de Orat. I. 62.
[107] de Orat. II. 10.
[108] de Orat. II. 1.
[109] de Orat. I. 17.
[110] ibidem.
[111] in Brut. c. 90.
[112] Praesertim in Orat. pro Archia. Vid. c. 1. 6. 7.
[113] servato loco a Suet. de cl. Rhet. c. 2.
[114] de Orat. III. 24.
[115] pro Archia c. 3.
[116] in Brut. c. 44.
[117] de Orat. I. 34.
[118] in Hist. Cic. ad a. U.C. 663.
[119] leven van Cicero Tom. I. p.20.
[120] in Brut. c. 89.
[121] in loco de Orat. laud.
[122] Vid. de Orat. l.c.
[123] I. O. X. 5. princip.
[124] de Platone satis notum. Oeconomicum Xeonophontis se vertisse adolescentem, auctor est de Offic. II. 24.
[125] de Orat. I. 34.
[126] Vid. de opt. gen. Orat. c. 5. conf. Suet. de cl. Rhet. c. I. Plin. Epist. VIII. 9.
[127] in Brut. c. 40.
[128] Vid. de Orat. II. 33. conf. I. 42.
[129] Vid. de Orat. III. 5. seqq. qua caruit fere Antonius, vid. ibid. I. 14.l.c.
[130] Vid. in Brut. c. 38. 39.
[131] Vid. de Orat. III. 20. 21.
[132] de Orat. III. 32.
[133] Conf. in Brut. c. 44.
[134] I. O. X. 3. init.
[135] de Orat. I. 8.
[136] l.c.c. 9.
[137] l.l.c. 10.
[138] l.c.c. 16.
[139] l.l.c. c. 11-17.
[140] c. 11.
[141] ibid.
[142] l.l.
[143] ibid. c. 51.
[144] c. 17.
[145] l.c.c. 15.
[146] de Invent. I. 1 seqq.
[147] I. O. II. 15. p. 124.
[148] de Invent. I. 1
[149] quibus, ut diximus, constat prior pars disputationis Mucii.
[150] de Invent. I. 4. conf. quae in eamdem sententiam Socratem cum Phaedro disserentem fecit Plato in dialog. Phaedro, T. III. p. 259 seqq. et praecipue p. 273.
[151] l.c.c. 1.
[152] ibidem et seqq.





§ II.


De iis, quae ipse Cicero addiscenda sibi et comparanda putavit, ut summi Oratoris vim et nomen merito teneret.



Videamus iam, quamnam Oratoris personam sibi putaverait tuendam Cicero; et quibus copiis instructus ille ad dicendi opus accesserit, qui [1] "non immerito ab hominibus aetatis suae regnare in iudiciis dictus est: apud posteros vero id consecutus, ut Cicero iam non hominis nomen, sed eloquentiae habeatur"; "quo [2] uno nihil natura melius, nihil unquam perfectius, consummatiusque produxit. Ille eum, quem quaerimus, invenire non potuit: nos in illo inveniemus, et nec sibi, nex Antonio visum, in illo ipso videbimus: (...) quem qui intelligit, veram eloquentiae, et perfecti Oratoris ideam, animo comprehendit". [3]. Illam igitur imaginem eloquentiae Ciceronianae investigemus, et oculis ab omni parte lustremus: quibus initiis, et quasi lineamentis, orta sit, indagemus: qua ratione magis magisque deinceps progressa ex exornata sit, quaeramus: absolutam denique, et omni apparatu auctam et cumulatam, ita contemplemur, ut continuo inde appareat, quaenam Ciceronis fuerit ex illis sententiis, quae in Lib. de Oratore exponuntur. Neque enim veluti Phidias, qui praestantissimae humanae formae simulacrum effingere potuit, animam simulacro indere non potuit, Cicero non modo describendo aut praeceptis, sed suo ipse exemplo, illustrem istam imginem primus et informavit et ostendit.

Recte autem censuit P. Francius [4], cognitionem eloquentiae Oratoris antiqui, ex cognitione morum, institutorum, rerum publicarum veterum, esse hauriendam: quae res si ignoremus, profecto, quid sit Orator, intelligi nequeat. Inde scilicet docebimur, quamadmodum alio dicendi genere Demosthenes et Cicero, hic Romae, ille Athenis, usi sint, pro alia harum civitatum constitutione, sic universe omnem rationem Oratoris, aut Graeci aut Romani, toto coelo discrepare ab hodierno Oratoris munere.

Quae antiqui Oratoris ratio, praesertim quae spectat remp. Romanam, antea videtur exponenda.

"Duae [5] sunt artes, quae possunt locare homines in amplissimo gradu dignitatis: una Imperatoris, altera Oratoris boni: ab hoc pacis ornamenta retinentur, ab illo belli pericula repelluntur" [6]. Igitur

                                  etsi bella quierunt
Non periit virtus: licet exercere togatae
Munera militiae, licet et sine sanguinis haustu
Mitia legitimo sub iudice bella movere.
Hinc quoque servati contingit gloria civis,
Altaque victrices intexunt limina palmae.
Sic etiam magno iam tum Cicerone vigente,
Laurea facundis cesserunt arma togatis
[7].

Accuratius autem rem inspicienti facile apparebit, his duabus personis, laude militari aut Oratoria ad summos honores adscendentibus, adiungendam esse tertiam Iurisconsulti: quam igitur reliquis recte addidit E. Otto [8]. Quae triplex distinctio, si temporibus antiquioribus ante Ciceronem minus adhuc convenit [9], ut deinceps constabit, eius certe aetate iam invaluit. Quod imprimis patebit ex eadem pro Murena Oratione [10]: quamvis ibi in rei sui gratiam rem militarem unice fere extollit, Iurisconsulti dignitatem ob accusatorem Serv. Sulpicium nimis quodammodo deprimit, cum [11] utriusque sit summa honestas, quam, si sibi per Servium liceret, pari atque eadem in laude poneret [12]. Nimirum Iurisconsultus proprie is fuit, qui se ad cavendum et respondendum de iure, consulentibus dederat, legum et consuetudinum, quibus privati in civitate utuntur, peritus [13].

Quae tamen Oratoris et Iurisconsulti partes non ita separatae intelligantur, ut optimi quique Oratores et Iurisconsulti, iurus civilis peritiam et eloquentiam non tamquam commune quoddam bonum possiderint. Ergo Crassus eloquentiam iuris peritissimus, ex iure civili tantum assumebat, quantum esset Oratori satis. Iuris peritorum eloquentissimus Scaevola, ex eloquentia illa hausit, quibus ius civile facile posset tueri [14]: quod eadem ratione in Ciceronem et Serv. Sulpicium transferendum esse Brutus censet [15]. Et honorum et reip. administratione perfuncti (quae maxime antiquiorum temporum fuit ratio) saepe senectutis celebrandae et ornandae perfugium et decus quaerebant in iuris interpretatione: quod sibi proposuit Crassus [16], testatus [17], esse "domum Iurisconsulti totius oraculum civitatis". At multo latius patet Oratoris, quam Iurisconsulti officium; qui ab hoc eo tantum differt, ut consuli se de iure civili non patiatur [18].

Quae autem omnium rerumpublicarum est ratio, ab ea nec Romana Resp. discrepavit, ut scilicet pacis praesertim temporibus, nihil certius ad summa honoris fastigia evehat, quam eloquentia, animis populi quasi imperans, "rerumque domina" [19], "flexanima atque omnium regina rerum" [20]: quae "una res in omni libero populo, maximeque in pacatis, tranquillisque civitatibus praecipue semper floruit, semperque dominata est" [21].

Nec mirum profecto hoc quicquam videbitur, qui intimam Oratoris coniunctionem cum tota civitatis constitutione prespectam habuerit.

"Vetus [22] illa doctrina eadem videtur et recte faciendi et bene dicendi magistra; neque disiuncti doctores, sed iidem erant vivendi praeceptores atque dicendi: ut ille apud Homerum Phoenix, qui se a Peleo patre Achilli iuveni comitem esse datum dicit ad bellum, ut efficeret Oratorem verborum actoremque rerum. (...) Hanc [23] cogitandi, pronuntiandique rationem, vimque dicendi, veteres Graeci sapientiam nominabant. Hinc illi Lycurgi, hinc Pittaci, hinc Solones atque ab hac similitudine Coruncanii nostri, Fabricii, Catones, Scipiones [24], fuerunt, non tam fortasse docti, sed impetu mentis simili et voluntate. (...) Equidem", inquit Crassus [25], "saepe hoc audivi de patre et de socero meo, nostros quoque homines, qui excellere sapientiae gloria vellent, omnia, quae quidem tum haec civitas n[p]osset, solitos esse complecti. Meminerant illi Sext. Aelium, M' vero Manilium nos etiam vidimus transverso ambulantem foro; quod erat insigne, eum, qui id faceret, facere civibus omnibus consilii sui copiam: ad quos olim et ita ambulantes, et in solio sedentis domi, sic adibatur, non solum ut de iure civili ad eos, verum etiam de filia collocanda, de fundo emendo, de agro colendo, de omni denique aut officio aut negotio referretur [26]. Haec fuit P. Crassi illius veteris, haec Ti. Coruncanii, haec proavi generi mei, Scipionis, prudentissimi hominis, sapientia: qui omnes Pontifices Maximi fuerunt, ut ad eos de omnibus divinis, atque humanis rebus referretur: iidemque et in senatu, et apud populum, et in causis amicorum, et domi et militiae, consilium suum fidemque praestabant. Quid enim M. Catoni [27], praeter hanc politissimam doctrinam transmarinam atque adventiciam, defuit? num quia ius civile didicerat, causas non dicebat? aut, quia poterat dicere, iuris scientiam negligebat? at utroque in genere et laboravit et praestitit. Num propter hanc ex privatorum negotiis collectam gratiam, tardior in Rep. capessenda fuit? nemo apud populum fortior, nemo melior senator: idem facile optimus imperator: denique nihil in hac civitate, temporibus illis, sciri discive potuit, quod ille non cum investigarit, et scierit, tum etiam conscripserit".

Haec igitur antiqua forma erat virorum civilium, qui nullam partem Reip. aut communis civium utilitatis a se alienam exisitimarunt, quos tamen rectius cum Crasso sapientes appelles, quam aut philosophos, aut Oratores, quibus nec subtilior illa doctrina, tota rerum cognitioni dedita, neque cultior ille orationis ornatus aderat [28]; quosque verius cum septem sapientibus, qui vocantur, compares [29].

Illa igitur ratio, postquam adventitiae ex Graecia scientiae ad Romanos etiam deferri coeptae erant, magis forma, quam re immutata est. Cum enim a Graecis divisio quaedam artium inducta esset, apparebat, unam illam antea, eamdemque dicendi et faciendi sapientiam ex pluribus revera disciplinis collectam et conflatam esse. Orator itaque, seu potius vir ille πολιτικὸς , cui antea non nisi una doctrina, sed ea ampla, et magna, et pluribus constans partibus, comprehendenda erat, iam multas artes, et disciplinas sibi habebat subiectas, quasi partes antiquae illius sapientiae.

Manebat tamen illud, officium viri civilis, qui iam verius dici poterat Orator, propter ornatiorem, quae accesserat, et magis instructam facultatem dicendi, omnes omnino Reip. partes continere: qua ratione tribus praesertim cernebatur partibus maioribus: defendendo aut accusando in iudiciis: explicanda sententia in curia: suadendo vel dissuadendo in concione. His enim tribus, quasi arctissimis vinculis, Orator cum fontibus et capite administrandae Reip. coniungebatur.

Inde Quinctilianus haec a se invicem discernens [30], Catonem "eloquentem senatorem" vocat. Scaurus dicitur habuisse dicendi genus ad patrocinia mediocriter aptum, - ad senatoriam "vero sententiam, cuius erat ille princeps, vel maxime" [31]. "Q. Metellus Numidicus et eius collega M. Silanus, dicebant de rep., quod esset illis viris et consulari dignitati satis" [32]. In Crasso "fuit (...) et popularis dictio excellens: Antonii genus dicendi multo aptius iudiciis, quam concionibus" [33]. Contra "Aphilia aptior aoncionibus, quam iudiciis" [34]. P. Lentulum iudicat Cicero [35] ad remp. duntaxat, "quod opus esset, satis habuisse eloquentiae". In Cn. Domitio "porro, satis (...) fuisse orationis atque ingenii, quo et magistratus personam et consularem dignitatem tueretur": quod idem de "C. Coelio dixerim, industriam in eo summam fuisse, summasque virtutes, eloquentiae tantum, quod esset in rebus privatis amicis eius, in repub. ipsius dignitati satis" [36]. L. Torquatum "non tam cito Rhetorem dixisses, (etsi non deerat oratio), quam ut Graeci dicunt, πολιτικὸν " [37]; quem igitur magis ad antiquam illam virorum civilium formam, de qua dicebamus, referres.

Sed etiamsi non omnes ad cunctas muneris Oratorii partes aeque sufficerent ac valerent, summo Oratori omnes erant coniungendae, ut eas coniungit Crassus [38], iudicans, nihil esse "tam potens, tamque magnificum, quam popili motus, iudicum religiones, senatus gravitatem, unius oratione posse converti": et statui posse Oratorem illum, "qui in iure aut in iudiciis possit, aut apud populum, aut in senatu copiose loqui" [39]. Eadem illa tria coniunctim memorans Crassus loquitur [40] de "orationibus hisce ipsis iudiciorum, concionum, Senatus": et philosophia, inquit [41], Epicuri "nos avocat a rostris, a iudiciis, a curia"; locutus alio loco [42] de eo "qui forum, qui curiam, qui causas, qui remp. spectet". Cicero [43] eloquentiam, proprie sic dictam, versari dixit, "in disceptationibus (...) iudiciorum, concionum, senatus". Quinctilianus [44] Oratoris ditioni subiecit iudicia, consilia, conciones, senatum, omne denique officium boni civis: cum praesertim "maxima quasi Oratori scena videatur concionis" [45]. Atque rep. unius iam imperio subacta, adeoque sublata hac tertia, duo reliqua adhuc memorat Auctor Panegyr. in Calp. Pison. [46]. Alia ratione iisdem temporibus Auctor dial. de Orat. [47] hunc tertium locum implet, eloquentiae vocans, "praesidium simul et telum, quo propugnare pariter et incessere, vel in iudiciis, sive in senatu, sive apud Principem possis".

Singulas partes accuratius inspiciamus.

Quod attinet ad primam officii Oratoris partem, accusandi aut defendendi in iudiciis, ortam iam et constitutam et stabilitam imprimis Romuli instituto, coniunctionis patronorum et clientium, apparet, eam quasi primum gradum fuisse capessendae Reip., cum laudis et honorum cupidi adolescentes nulla magis ratione amorem populi et favorem sibi conciliare possent, quam si innocentibus atque oppressis vindicandis, eorumque causis in iudicio magno animo tuendis, noxiis, atque opum, aut amicorum auctoritate insolentioribus, fortiter accusandis operam navarent: "quid enim tam regium, tam liberale, tam munificum, quam opem ferre supplicibus, excitare afflictos, dare salutem, liberare periculis, retinere homines in civitate" [48]?
Igitur Poëtae illius laudes libenter celebrarunt, si quis dici posset praesidium fori, quo nomine Cottam ornavit Ovidius [49]: aut qui esset

        Insigne moestis praesidium reis,
ut Asinius Pollio Horatio [50]: aut cuius
       Defensura reos vocem moestos facundia mittit.
ut Calpurnii Pisonis [51]: cuius adeo magna erat virtus,
        Exonerare pios modo, modo onerare nocentes [52].
sive denique, cuius eloquentiae memoria servabatur, ut
        Unica sollicitis quondam tutela salusque.
tamquam Ciceronis a Corn. Severo [53].
Igitur ut
        Conveniens homini est, hominem servare, voluptas,
ita
       Et melius nulla quaeritur arte favor: [54]

nam praeterquam, quod nihil, "tam necessarium, quam tenere semper arma, quibus vel tectus esse possis, vel provocare integros, vel te ulcisci lacessitus" [55]: praeterea

       Melius nulla quaeritur arte favor,

quia illa ars viam ad remp. capessendam optime sternebat: populus enim, in quem operam et laborem impendebant, qui dignitate caeteris praestare cupiebant, eos in remunerationem honoribus donabat et magistratibus: in quibus digne et cum salute civium tuendis, omnis sita erat optimi cuiusque patricii ambitio, gloria, ac vitae dignitas. Ad illud igitur honoris fastigium evecti, viri fiebant civiles, quos Graeci πολιτικοὺς dixerunt [56], in quorum officiis rite exsequendis, duae reliquae, quas enumeravimus, eloquentiae partes cernuntur, quibus partibus constat eloquentia, quam eximie vocabant civilem, quae distinguebatur a forensi; cuius prioris generis curasse se ut orationes suae consulares, exempla referrent, ipse testatur Cicero [57]: ad quem tamen locum eloquentiae illius civilis, tamquam generis cuiusdam dicendi, origo paulo altius repetenda videtur.

Quis antiquitus inter cives suos eminebat, quales, praeter Thaletem, septem sapientes, Lycurgus, alii, florebant, quae dicebatur, Sapientia [58]. i.e. rerum civilium scientia, cum et rebus agendis, et vi dicendi animis persuadendo, ceteris praecellerent. Vis illa dicendi sufficiebat quidem ad rudes illorum hominum mentes, quippe locuti sunt hi "simpliciter et splendide" [59]; sed ipsa tamen rudis erat, et ornatu carens. Spectabantur magis res, quam verba [60]; et sapientiae, quamvis dicendi facultate parum copiosa adiutae, auctoritas satis valebat. Nam ad animos, parum etiamnum excultos, etiam ornatioris eloquentiae vis frustra adhiberetur, quae, ut caeterae artes, non nisi politioris humanitatis comes est, atque socia. Subsequentibus autem temporibus, cum varietas multarum artium, et doctrinarum, iam inter Graecos coli coepta esset, eo ipso facultas dicendi virorum civilium magis polita est et instructa: ad quam aetatem pertinent Pericles, Alcibiades, Critias, Theramenes: "quibus temporibus, quod dicendi genus viguerit, ex Thucydidi scriptis, qui ipse tum fuit, intelligi maxime potest; grandes erant verbis, crebri sententiis, compressione rerum breves; et ob eam ipsam causam inderdum subobscuri" [61]. Hanc δεινότητα πολιτικὴν , ut refert Plutarchus [62], praeclare etiam tenuit Mnesiphilus, qui etiam est tuitus, et servavit, velut sectam, ex successione Solonis, ἣν οἱ μετὰ ταῦτα δικανικαῖς μίξαντες τέχναις, καὶ μεταγαγόντες ἀπὸ τῶν πράξεων τὴν ἂσκησιν ἐπὶ τοὺς λόγους, σοφισταὶ προσηγορεύθησαν. In quibus primam originem magistrorum dicendi notatam videmus, quam eleganter more suo exponit Cicero [63]: ex auctoritate virorum illorum civilium, de quorum genere dicendi modo eius iudicium adscripsimus, "ut intellectum est, quantam vim haberet accurata et facta quodammodo oratio; tum etiam magistri dicendi subito extiterunt: tum Leontinus Gorgias, Thrasymachus Chalcedonius, Protagoras Abderites, Prodicus Ceius, Hippias Eleus, in honore magno fuit, aliique multi, temporibus iisdem, docere se profitebantur, arrogantibus sane verbis, quemadmodum causa inferior, (ita enim loquebantur) dicendo fieri superior posset"[64]. "Iis opposuit sese Socrates, qui, subtilitate quadam disputandi, refellere eorum instituta solebat verbis. Hinc [65] discidium illud extitit quasi linguae atque cordis, ut alii nos sapere, alii dicere docerent". Sophistae igitur, qui iam fere soli ad se dicendi artem traxerant, induxerunt subtilius quoddam et politius, et elegantius, et tenuius dicendi genus, quod a civili illo charactere, gravi et amplo, et presso, rebus magis, quam verbis conspicuo, magnopere abhorruit. Attamen cum Rhetores et Sophistae integram dicendi provinciam ad se potissimum pertinere statuerant, deinceps [66] hanc etiam πολιτικὴν φρασὶν affectarunt, seiunctam ab illa ornatiori dicendi ratione. Itaque Iulius Pollux [67] distinguit Rhetorem a Sophista, ita ut Rhetorem eumdem faciat atque πολιτικὸν: ῥήτωρ , inquit, ῥήτορικὸς ὁ αὐτὸς καὶ πολιτικὸς σοφιστὴς : et paulo post ῥητορεύειν ait esse πολιτικὸν εἶναι , et distinguit ab eo σοφιστὴν εἶναι [68]. Igitur πολιτικοί fuerunt inter dicendi magistros, atque adeo πολιτικὸν dicendi genus constitutum fuit, a ceteris diversum [69]. Quin et Athenis schola erat πολιτικῶν λόγων , et insequentibus temporibus πολιτικὸς θρόνος ibidem constitutus fuit, cui praeërat istius facundiae magister peculiaris [70]. Eam autem formam dicendi praecipue sibi vindicasse, atque in orationibus excoluisse Demosthenes dicitur, ut vel satis intelligitur ex iudicio Ciceronis [71]: "fuit (...) mihi commodum, quod in iis orationibus, quae Philippicae nominantur, enituerat civis ille tuus Demosthenes, et quod se ab hoc refractariolo iudiciali dicendi genere abiunxerat, ut σεμνότερος τις καὶ πολιτικώτερος videretur , curare, ut meae quoque essent orationes, quae consulares nominarentur". Scilicet migraverat paulatim haec πολιτικὴ dicendi forma, quae horridior quodammodo et concisior accepta erat a viris antiquis illis civilibus, in ornatiorem, copiosorem, orationisque luminibus instructam et distinctam: cuius constans tamen character granditas verborum et sententiarum; dum Sophistarum oratio, delectationi magis apta, quam incitationi, in floridiore genere et molliori et limatiori consedit [72]. Alia quodammodo ratione respiciens ad civitatis suae antiquam conditionem, Cicero dixit de L. Torquato [73], "quem non tam cito Rhetorem dixisses (etsi non deërat oratio) quam ut Graeci dicunt, πολιτικὸν ". Quemadmodum etiam antea iam explicavimus, et recte etiam vidit L. Cresollius [74], hoc refertur ad antiquos in Rep. Romana viros civiles, qui magis usu et rerum civilium scientia, quam ornata oratione valebant; ex quorum genere unus fuit L. Torquatus. Eodem modo rerum experientiam, non dicendi genus, spectavit, cum neminem Coelio πολιτικώτερον testaretur se cognovisse [75], et [76] ἀπολιτικώτατον , in rep. gerenda rudem et fere hospitem.

His expositis de genere dicendi, ad ipsum civilem in Romana civitate virum revertamur.

Igitur "vir ille vere civilis, et publicarum, privatarumque rerum administrationi accommodatus, qui regere consiliis urbes, fundare legibus, emendare iudiciis possit, non alius est profecto, quam Orator" [77]: quem proinde [78] recte dixerimus, "auctorem publici consilii, et regendae civitatis ducem, et sententiae atque eloquentiae principem in senatu, in populo, in causis publicis" [79]. Audiamus, quam magnifice adhuc de Oratoris munere praedicet Aper [80] iis temporibus, cum non nisi umbra veteris reip. supererat, adeoque Oratoris omnis fere illa antiqua ditio, ipsa maxima scena, erant ablatae: "Orator eloquentia parare simul et tueri amicitias, adsciscere nationes, complecti provincias potest: quo studio non aliud in civitate nostra vel ad utilitatem fructuosius, vel ad dignitatem amplius vel ad Urbis famam pulchrius, vel ad totius imperii atque omnium gentium notitiam illustrius excogitari potest. Nam si ad utilitatem vitae omnia consilia, facta nostra dirigenda sunt, quid erit tutius, quam eam exercere artem, qua semper armatus praesidium amicis, opem alienis, salutem periclitantibus, invidis vero et inimicis metum et terrorem ultro feras, ipse securus et velut quadam perpetua potentia ac potestate munitus? Cuius vis et utilitas rebus prope fluentibus, aliorum praesidio et tutela intelligitur: sin proprium periculum increpuit, non hercule lorica aut gladius in acie firmius munimentum quam reo et periclitanti, eloquentiae praesidium simul et telum, quo propugnare pariter et incessere, vel in iudicio, sive in senatu, sive apud principem possis".

Talia tantaque de Oratore praedicari adhuc poterant, eo reip. statu, ut pars eloquentiae civilis, amplissima sane illa, et longe illustrissima, et patens latissime, plane iam evanuisset. Abierat scilicet e civium mentibus ille altior spiritus, quo ad se quisque proxime pertinere totam remp. existimabat, omniaque consilia et facta, non [81] ad utilitatem vitae suae potius, quam ad communis utilitatis rationem dirigenda esse statuebat. Veteribus propterea etiam, "nisi ea virtus, quae constat ex hominibus tuendis, i.e. ex societate generis humani, attingat cognitionem rerum, solivaga cognitio et ieiuna videbatur" [82]. At si nihilominus Aper aevi sui Oratorem, in exiguum sane gyrum compulsum, tanto ardore laudare et celebrare potuerit, quanto ampliori sensu et latiori Crassus de Oratore, in regno suo adhuc toto regnante, statuere censendus est: "perfecti Oratoris moderatione et sapientia, non solum ipsius dignitatem, sed et privatorum plurimorum, et universae reip. salutem maxime contineri" [83]. Nam his temporibus "quanto [84] quisque plus dicendo poterat, tanto facilius honores assequebatur, tanto magis in ipsis honoribus collegas suos anteibat, tanto plus apud principes gratiae, plus auctoritatis apud patres, plus notitiae ac nominis apud plebem parabat. Hi clientelis etiam exterarum nationum redundabant, hos ituri in provincias magistratus reverebantur; hos reversi colebant, hos et Praeturae et Consulatus vocare ultro videbantur; hi ne privati quidem sine potestate erant, cum et populum et senatum consilio et auctoritate regerent. Quin immo sibi ipsi persuaserant neminem sine eloquentia aut assequi posse in civitate, aut tueri conspicuum et eminentem locum. Nec mirum; cum etiam inviti ad populum producerentur; cum parum esset in senatu breviter censere, nisi qui ingenio et eloquentia sententiam suam tueretur, cum in aliquam invidiam aut crimen vocati sua voce respondendum haberent; cum testimonia quoque in publicis non absentes, nec per tabellam dare, sed coram et praesentes dicere cogerentur. Ita ad summa eloquentiae praemia magna etiam necessitas accedebat, et commoda. Disertum haberi pulchrum et gloriosum, sed contra, mutum et elinguem videri deforme habebatur". Ergo non minus "rubore [85], quam praemiis stimulabantur, ne clientulorum loco potius, quam patronorum numerarentur: ne traditae a maioribus necessitudines ad alios transirent: ne tamquam inertes, et non suffecturi honoribus, aut non impetrarent, aut impetratos male tuerentur".

Igitur constat "Cn. Pompeium et M. Crassum non viribus modo et armis, sed ingenio quoque et oratione valuisse: Lentulos et Metellos et Lucullos, et Curiones, et ceteram procerum manum, multum in his studiis operae curaeque posuisse, nec quemquam illis temporibus magnam potentiam sine aliqua eloquentia consecutum".

Nemini itaque mirum videbitur, quandoquidem is "usus dicendi (...) in omni pacata et libera civitate dominatur" [86], si et praesertim "in rep. Romana primas eloquentia tenuit semper, urbanis, pacatisque rebus" [87]: cui "est in toga dignitatis principatus datus" [88]; nam "magnus erat dicendi labor, magna res, magna dignitas, summa autem gratia" [89]. Posteaquam enim, "imperio omnium gentium constituto diuturnitas pacis otium confirmavit, nemo fere laudis cupidus adulescens non sibi ad dicendum studio omni enitendum putavit. Ac primo quidem totius rationis ignari, qui neque exercitationis ullam viam, neque aliquod praeceptum artis esse arbitrarentur, tantum, quantum ingenio et cogitatione poterant, consequebantur. Post autem auditis oratoribus Graecis, cognitisque eorum litteris, adhibitisque doctoribus, incredibili quodam Romani homines dicendi studio flagraverunt. Excitabat eos magnitudo et varietas, multitudoque in omni genere causarum, ut ad eam doctrinam, quam unusquisque studio assecutus esset, adiungeretur usus frequens, qui omnium magistrorum praecepta superaret". Erant autem, (ut vidimus), "huic studio maxima (...) exposita praemia, vel ad gratiam, vel ad opes, vel ad dignitatem" [90].

Hac antiqui Oratoris forma, et cum universa Rep. coniunctione, explicata, iam ad Ciceronem Oratorem nos convertamus. In Cicerone autem omnia ea simul apparent, quae summum Oratorem possunt praeparare, instruere deinde, et ornare, cumulare denique atque perficere; ita ut cum Francio [91] dicendum sit, ad hunc Oratorem formandum conspirasse velut videri naturam ac doctrinam.

Stirpe oriundus fuit Tullius antiquissima et perillustri [92]; at maiores ipse [93] coram populo fatetur, laude populari et honorum luce caruisse [94]. Patre usus est imprimis docto et literarum amante [95], quique id praesertim videtur egisse, ut cui ipse se imparem sentiebat, filios omnibus praeclaris rebus, laudis et honorum cupiditate incenderet [96]. Itaque cum consobrinis suis Aculeonis filiis, et ea discebant, quae L. Crasso placebant, et ab his doctoribus, quibus ille utebatur, erudiebantur [97].

Annos natum quinque, a prima iam pueritia incensum studio dicendi [98], puerum pater Romam perduxit, optimisque magistris et praestantissimis instituendum tradidit. Quo tempore praeceptore imprimis usus est Archia, a quo omnium bonarum literarum et artium amore afficiebatur, studio et scientia imbuebatur: "quoad", inquit [99], "longissime potest mens mea respicere spatium praeteriti temporis, et pueritiae memoriam recordari ultimam, inde usque repetens, hunc video mihi principem et ad suscipiendam, et ad ingrediendam rationem horum studiorum extitisse": ex quibus [100] "haec quoque censetur oratio et facultas: quae quantacunque in me, nunquam amicorum periculis defuit: quae si cui levior videatur; illa quidem certe, quae summa sunt, ex quo fonte hauriam, sentio".

Praeter hanc optimarum artium institutionem, "a primo tempore aetatis [101] iuri studere te memini (...) neque unquam mihi visus es, ita te ad dicendum dedisse, ut ius civile contemneres": cui Cicero assentitur, fratri, ut se ad respondendum de iure daret, respondens [102], id quidem "nullum esse in experiundo periculum". Studii iuris civilis exemplum habemus in Epist. ad Fam VII. 22: ita ut aliquando per iocum Serv. Sulpicio minitaretur, si stomachum ipsi moverint Iurisconsulti, triduo se Iurisconsultum se professsurum esse [103]. Quinctilianus [104] "M. Tullius", inquit, "non modo inter agendum nunquam est destitutus scientia iuris, sed etiam componere aliqua de eo coeperat: ut appareat, posse Oratorem non discendo tantum iuri vacare, sed etiam docendo". Orationes denique quam egregium et consummatum Iurisconsultum ubique ostendunt [105]! Quomodo, et a quibus praeceptoribus, iuris disciplinam acceperit, cum satis sit notum, enarrare non opus est [106].

Dicendi suum studium acerrimum exponit in Brut. c. 89 et seqq. Oratores in foro quotidie audivit; et domi ab exercitationibus Oratoriis nullus dies vacuus erat: optimis magistris operam dedit tum imprimis Moloni. Roma dein profectus, Athenas et per Asiam iter faciens, cum summis semper dicendi magistris et Oratoribus se exercuit: quibus nondum contentus, Moloni perficiendum se Rhodi tradidit: reversus non destitit omni genere exercitationis, tum stilo imprimis, et declamitando, facultatem dicendi perpetuo augere: ita ut testetur [107], neminem se diutius causas declamitasse: quin et in praetura scholam Rhetoris frequentavit [108]. Latius et fusius de his omnibus ipse Tullius disseruit in Brut. l.l. Sed videamus, quomodo ceteras Oratoris partes excoluerit.

"Eloquentiae", censuit esse Cicero [109], "sicut reliquarum rerum, fundamentum sapientiam": seu universe [110] philosophiam "artium omnium laudatarum procreatricem quamdam et quasi parentem": "matrem [111] omnium bene factorum beneque dictorum": itaque fatetur Catoni [112], philosophia "nec mihi carior ulla unquam res in vita fuit, nec hominum generi maius a Diis munus ullum est datum. Haec (...) mihi tecum communis est, societas studiorum atque artium nostrarum, quibus a pueritia dediti ac devincti, soli propemodum nos philosophiam illam veram et antiquam, quae quibusdam otii esse ac desidiae videtur, in forum atque in remp. atque in ipsam aciem pene deduximus". Nec iniuria, sed summo iure, tantam Oratoris et eloquentiae immutationem, et quasi novam plane formam, sibi tamquam auctori tribuit. Cicero enim sibi vindicavit, et velut rebus repetitis in corpus eloquentiae adduxit [113], quodcunque latissimae Oratoris speciei detractum ab aliarum disciplinarum doctoribus sibi videbatur: nec spem fefellit Antonii [114], aliquem exiturum aliquando, qui merito eloquens dici posset, cum eius nomen in ipsius eloquentiae nomen, iudice Quinctiliano [115], abiisse videretur. Primus omnium Romanorum in rep. Romana imaginem ostendit perfecti Oratoris, i.e. moderatoris totius reip. , auctoris publici consilii, iuris periti, literarum, antiquitatis, legum, historiae, philosophiae cognitione imbuti: "neque se tanta in eo unquam fudisset ubertas, si ingenium suum consepto fori, non ipsius rerum naturae finibus terminasset" [116]. Quid autem Oratori, opera sua, accesserit, non obscure ipse significavit: loquens: [117] de Servilia lege, quam Crassus suasit, "his Cons.", inquit, "eam legem suasit, quibus nati sumus, cum ipse (Crassus) esset Q. Caepione [consule] natus et C. Laelio, triennio ipse minor quam Antonius; quod idcirco posui, ut dicendi latine prima maturitas, in qua aetate exstitisset, posset notari; et intelligeretur, iam ad summam pene esse perductam, ut eo nihil ferme quisquam addere posset, nisi qui a philosophia, a iure civili, ab historia fuisset instructior. Erit, inquit M. Brutus, aut iam est iste, quem exspectas? nescio, inquam.". Quibus verbis Cicero nobis videtur manifesto ad se ipsum alludere, postquam mentionem sui oblique iam iniecerat, memorando Crassum sibi 34 annos aeatate praestare, legemque Serviliam suasisse eodem illo anno, quo ipse natus fuerit. Igitur ingenue profitetur [118], se boni aliquid attulisse iuventuti, "magnificentius, quam fuerat, genus dicendi, et ornatius": seque [119] propter exquisitius, et minime vulgare orationis genus, animos hominum ad se, dicendi novitate, convertisse; quae novitas, quanam in re posita fuerit, declarat quasi ex contrario et per ἀντιθεσὶν seqq. [120]: "nihil de me dicam: dicam de ceteris, quorum nemo erat qui videretur exquisitius quam vulgus hominum studuisse litteris, quibus fons perfectae eloquentiae continetur; nemo qui philosophiam complexus esset matrem omnium bene factorum beneque dictorum; nemo qui ius civile didicisset, rem ad privatas causas, et ad oratoris prudentiam maxime necessariam; nemo qui memoriam rerum Romanarum teneret, ex qua, si quando opus esset, ab inferis locupletissimos testes excitaret; nemo qui breviter arguteque, incluso adversario, laxaret iudicum animos, atque a severitate paulisper ad hilaritatem risumque traduceret: nemo qui dilatare posset, atque a propria ac definita disputatione hominis ac temporis, ad communem quaestionem universi generis orationem traduceret [121] nemo, qui delectandi gratia digredi parumper a causa, nemo qui ad iracundiam magnopere iudicem, nemo, qui ad fletum posset adducere: nemo qui animum eius, (quod unum est Oratoris maxime proprium) quocunque res postularet, impelleret. Atque [122] haud scio, an plerique nostrorum oratorum ingenio plus valuerint, quam doctrina: itaque illi dicere melius, quam praecipere, nos contra fortasse possumus".

Sic igitur Tullius, quem [123] "a prima aetate omnis ars et doctrina liberalis, et maxime philosophia delectavit", puerilibus studiis relictis, praeceptoribus doctis et quidem Graecis usus, philosophiae operam nanavit [124], quod studium [125] "sibi nunquam intermissum, a primaque adolescentia cultum et semper auctum, cum Oratore coniunctissimum semper exisitimavit" [126].

Profitetur enim [127], se non "mediocrem a primo tempore aetatis in eo studio operam curamque consumsisse, et cum minime videretur, tum maxime se philosophatum esse. Quod et orationes declarant, refertae philosophorum sententiis et doctissimorum hominum familiaritates, quibus semper eius domus floruit: et principes illi Diodotus, Philo, Antiochus, Posidonius, quibus institutus erat. Et si omnia philosophiae praecepta referuntur ad vitam, et publicis et privatis in rebus ea praestitit, quae ratio et doctrina praescripserat".

Haec, quae brevi omne philosophiae studium Ciceronis complectuntur, paulo copiosius explicemus.

Puer iam praeceptorem nactus est Phaedrum, Epicureum [128]: adolescens [129], "cum princeps Academiae, Philo, cum Atheniensium optimatibus Mithridatico bello domo profugisset, Romamque venisset, totum ei me tradidi, admirabili quodam ad philosophiam studio concitatus; deinde" triennium fere Urbs fuit sine armis, "Hortensio primas in foro agente: at vero ego [130] hoc tempore omni noctes et dies in omnium doctrinarum meditatione versabar. Eram cum Stoico Diodoto, qui cum habitavisset apud me mecumque vixisset, nuper est domi meae mortuus, a quo cum in aliis rebus, tum studiosissime in Dialectica exercebar, quae quasi contracta et adstricta eloquentia putanda est" [131]. "At cum iam [132] essem biennium versatus in causis, et iam in foro celebratum meum nomen esset, Roma sum profectus. Cum venissem Athenas, sex menses cum Antiocho, veteris Academiae nobilissimo et prudentissimo philosopho, fui; studiumque philosophiae, numquam intermissum, a primaque adolescentia cultum et semper auctum, hoc rursus summo auctore et doctore renovavi" [133]. Athenis inde profectus, et itinere per Asiam facto, Rhodum adiit, ibique operam dedit Posidonio, nobilissimo scholae Stoïcae philosopho [134], quocum [135] 17 fere annis post, epistolarum adhuc commercium egit. In ipso adeo turbulento consulato [136], consilia communicavit cum P. Nigidio, Philosopho Pythagorico, quo plurimum utebatur in publicis negotiis [137].

Cicero vero, cum Philosophiam praesertim sibi addiscendum putasset in usum Oratoris, illa philosophorum genera amplexus est, unde plurima utilitas cum universe in rationem illam civilem, et vitam publicam, tum in ipsam eloquentiam redundaret. Ad utrumque autem omnium plurimum conferebat Philosophia Peripatetica: posteriori imprimis parti egregie proderat disciplina Academica.

Ex his breviter expositis clarius perspicietur coniunctio philosophiae cum eloquentia in Cicerone; atque adeo tota viri civilis ratio.

"Dico [138] a veteribus Peripateticis, Academicisque, qui re consentientes, vocabulis differebant, eum locum, quem civilem recte appellaturi videmur, Graeci πολιτικὸν , graviter et copiose esse tractatum. Quam multa illi de rep. scripserunt? quam multa de legibus? ex quorum [139] scriptis et institutis, cum omnis doctrina liberalis, omnis historia, omnis sermo elegans sumi potest; tum varietas est tanta artium, ut nemo sine eo instrumento ad ullam rem illustriorem satis ornatus possit accedere: ab his Oratores, ab his imperatores, ac rerum publicarum principes extiterunt. (...) Tertia [140] enim pars bene vivendi (...) est ab iisdem non solum ad privatae vitae rationem, sed etiam ad rerum publicarum rectionem relata. Omnium fere civitatum, non Graeciae solum, sed etiam barbariae, ab Aristotele mores, instituta, disciplinas; ab Theophrasto leges etiam cognovimus: cumque uterque eorum docuisset, qualem in Rep. principem esse conveniret, pluribus praeterea cum scripsisset, qui esset optimus Reip. status: hoc amplius Theophrastus, quae essent in Reip. inclinationes et momenta temporum, in quibus esset moderandum, utcunque res postularet". Fingit igitur Cicero contra Catonem Stoïcum disputans, veteres illos Platonicos, si reviviscant, cum Catone ita locuturos [141]: quaenam ratio fuit, cur Stoïcos nobis anteferres; "praesertim cum in Rep. princeps esse velles ad eamque tuendam cum summa tua dignitate maxime a nobis ornari atque instrui possis? Nobis enim ista quaesita, a nobis descripta, notata, praecepta sunt: omnium rerum publicarum rectiones, genera, status, mutationes, leges etiam, et instituta ac mores civitatum perscripsimus. Eloquentiae vero, quae et principibus maximo ornamento est, et qua te audivimus valere plurimum, quantum tibi ex monumentis nostris addidisses?" [142]

Sed praeterea veterum Academicorum et Peripateticorum disciplina ad ipsum dicendi usum erat aptissima, atque inde eloquentia plurima mutuabatur adiumenta.

Cum enim "in dicendo vitium vel maximum sit, a vulgari genere orationis, atque a consuetudine communis sensus abhorrere" [143]; maxime ea ratio cum eloquentia consentitur, "quae peperit dicendi copiam, et in qua dicuntur ea, quae non multum discrepant ab opinione vulgari" [144].

"Mihi", inquit Cicero [145], "semper Peripateticorum Academiaeque consuetudo, de omnibus rebus in contrarias partes disserendi, non ob eam causam solum placuit, quod aliter non posset, quid in quaque re verisimile esset, inveniri, sed etiam, quod esset ea maxima dicendi exercitatio. Quam [146] multa enim non solum praecepta in artibus, sed etiam exempla in orationibus bene dicendi reliquerunt [147]. Primum enim ipsa illa, quae subtiliter disserenda erant, polite apteque dixerunt, cum definientes tum partientes" [148]: porro in arte inveniendi, "e quibus locis, quasi thesauris, argumenta depromerentur, (...) artificio et via tradiderunt, quae quidem res efficit, ne necesse sit, iisdem de rebus semper quasi dictata decantare, neque a commentariolis suis discedere. Nam qui sciet, ubi quidque positum sit, quaque eo veniat, is, etiamsi quid obrutum erit, poterit eruere, semperque esse in disputando suus". Quod Crasso [149] occasionem praebet querendi, facultatem in utramque partem disputandi [150], quae propria sit Oratorum, ad se traxisse Academicos et Peripateticos Philosophos, qui adeo dividant omnem civilem orationem, in horum alterutrum genus, aut definitae controversiae certis temporibus ac reis, aut infinite de universo genere quaerentis: atque cetera eiusdem generis tractent [151]. Sed maiore etiam affinitate Philo Academiam cum Oratore coniunxit: "nunc enim [152] apud Philonem, quem in Academia maxime vigere audio, etiam harum" (nimirum alterius illius generis, quod est temporibus, locis, reis, definitum) "iam causarum cognitio exercitatioque celebratur" [153]. Igitur Cotta post Crassi disputationem de iis, quae ad Oratorem pertinere censeret, scilicet, omnem rerum scientiam; "me quidem," inquit [154], "in Academiam totum compulisti: (...) et profecto nunquam conquiescam, neque defatigabor ante, quam illorum ancipites vias rationesque, et pro omnibus, et contra omnia disputandi, percepero". Cicero autem expertus, "fateor", ait [155], "me Oratorem, si modo sim, aut etiam quicunque sim, non ex Rhetorum officinis, sed ex Academiae spatiis extitisse. Illa enim sunt curricula multiplicium variorumque sermonum, in quibus Platonis primum impressa sunt vestigia; sed, et huius et aliorum philosophorum disputationibus et exagitatus maxime Orator est, et adiutus. Omnis enim ubertas, et quasi sylva dicendi ducta ab illis est:" et [156]"cum hoc genere Philosophiae, quod nos sequimur, magnam habet Orator societatem: subtilitatem enim ab Academia mutuatur, et ei vicissim reddit ubertatem orationis, et ornamenta dicendi."

Apparet igitur, Ciceronem ex uberrimis Philosophiae Academicae et Peripateticae fontibus hausisse praecepta reip. sapienter tractandae: seque ad eamdem philosophiam contulisse, unde dicendi facultatem augeret, instrueret, atque ornaret: quod utrumque egregie faciebat ad magnitudinem illius viri civilis, cuius cogitationem animo fuerat complexus, condendam et perficiendam. Quo facto totum se accommodavit ad sententiam Crassi, praecipientis [157]: "si illam praeclaram et eximiam speciem Oratoris perfecti et pulchritudinem adamastis; aut vobis haec Carneadia, aut illa Aristotelia vis comprehendenda est". Et confirmavit eadem ratione, instituto suo, et exemplo [158], eiusdem Crassi iudicium [159], inter ceteras Philosophorum familias, non coniunctas fatis Oratori, aut accommodatas inveniri.

Cumulare hanc Oratoris Ciceronis descriptionem liceat, et contractam includere verbis Auctoris Dial. de Orat. [160] "Refert Cicero, se apud Q. Mucium ius civile didicisse, apud Philonem Academicum, apud Diodotum Stoïcum omnes philosophiae partes penitus hausisse: neque his doctoribus contentum, quorum ei copia in urbe contigerat, Achaiam quoque et Asiam peragrasse, ut omnem omnium artium varietatem complecteretur. Itaque hercule in libris Ciceronis deprehendere licet, non Geometriae, non Musicae, non Grammaticae, non denique ullius ingenuae artis scientiam ei defuisse. Ille dialecticae subtilitatem, ille moralis partis utilitatem, ille rerum motus, causasque cognovit. Ita enim est, (...) ita, ex multa eruditione, ex pluribus artibus et omnium rerum scientia, exundat et exuberat illa admirabilis eloquentia" [161].

Exposita igitur Oratoris persona, quam Cicero primum cogitatione, dein doctrina et usu assecutus est, minus ad nos pertinere videtur, ut ostendamus, quomodo in ipsa Rep. hanc personam tuitus fuerit. Hanc enim, cum a consilio et scriptionis terminis nimis longe nos abducerent, tum aliunde nota, explicatione non indigent: denique ea continerent, quae fuerunt Ciceroni cum ceteris, qui summos in rep. honores gesserunt, communia, ac non diversa, nisi pro diversa a ceteris Ciceronis indole, institutione, doctrina et consilio, quae ex dictis satis intelliguntur.

At vero illud est huius institutae scriptionis et temporis, observare, quam praeclare conveniat haec Ciceronia imago cum Crassiani Oratoris specie: ita ut haec non magis ex summi et perfecti Oratoris idea, quam ex Ciceronis exemplo informata et expressa esse videatur. Qui consensus ita patet, et in omnium oculos incurrit, ut indicare non sit necesse; sed persuadere nobis certo cerius videatur, Crassum in Libris de Orat. inductum esse, qui disputaret ex sentenia Ciceronis, quandoquidem Tullius suum iudicium, cum Crassi auctoritate coniunctum, nullo alio melius argumento, quam suo ipse exemplo, confirmare potuit.



NOTAE   in   § II :



[1] Iudice Quinctiliano I. O. X. 1.
[2] Verba sunt P. Francii de perfect. et consummat. Orat. Orat. XV. p. 159. Edit. Amstel. 1692.
[3] Conf. Vellei. Paterc. I. 17. § 3. Plin. Hist. Nat. VII. 30. et testimonia collecta in Io. Alb. Fabricii Bibl. Lat. a Io. Aug. Ernesti auctius edita T. I. L. I. c. 8. § 2.
[4] in Orat. laud. p. 158. 159.
[5] Cic. pro Murena c. 14.
[6] Conf. laudes dignitatis militaris l.c.c. 9. 10.
[7] Auctor Panegyr. in Calp. Pison. vers. 26 seqq. vers. 35 seqq. qui versu postremo respicere videtur ad notos versus Ciceronianos:
    Cedant arma togae, concedat laurea linguae:
    O fortunatam natam me consule Romam!
Conf. de Off. I. 22. in Pison. c. 29 seqq. Quinctil. I. O. XII. 1. p. 613.
[8] in dissert. de vit. Serv. Sulpicii c. III. § 1. quam laudat et sequitur V. Doct. L. C. Luzac in diss. de Hortensio Sect. II. c. I. § 1.
[9] quamvis iam ante Ciceronis aetatem Iuris consulti proprie sic dicti fuerunt: praeter exemplum, quod affert Cicero in Brut c. 30, Mucios nominasse sufficiat.
[10] c. 9 seqq.
[11] ut fatetur Orator c. 9.
[12] "Duae enim sunt artes civiles ac forenses, quae plurimum et laudis habent et gratiae", iudice eodem Cicerone in Orat. c. 42.
[13] Vid. de Orat. I. 48. conf. de Invent. I. 11. II. 21.
[14] in Brut. c. 38-40 de Orat. I. 36 seqq.
[15] in Brut. c. 40.
[16] de Orat. I. 45.
[17] Ibidem. Conf Quinctil. I. O. XII. 11.
[18] Ceterum quam diligenter et a Cicerone et a Poëtis etiam, hoc discrimen Iurisconsulti et Oratoris notatum et servatum fuerit, ex locis apparet cit: ab eodem Luzac l.l. § 2. p. 104. nota 3. et p. 105. 106. quibus tamen addatur Cicero in Top. c. 17.
[19] ut eam vocat Balbus de Nat. D. II. 59.
[20] quemadmodum Poëtae dicitur apud Cic. de Orat. II. 44.
[21] de Orat. I. 8.
[22] de Orat. III. 14.
[23] ibidem.
[24] conf. in Brut. c. 21. 22.
[25] de Orat. III. 33.
[26] Conf. de Off. II. 19.
[27] Conf. in Brut. c. 17. seq.
[28] Conf. omnino Cic. in Brut. c. 14. 36.
[29] Conf. de Orat. III. 34. et iudicium de L. Torquato in Brut c. 45. Diutius autem hoc loco huic rei immoraremur, nisi propositum esset, in c. III. imprimis, fusius de ea exponere.
[30] I. O. II. 1.
[31] in Brut. c. 29.
[32] ibidem c. 35.
[33] l.l.c. 44.
[34] l.l.c. 48.
[35] ibid. c. 28.
[36] ibid. c. 45. conf. c. 42. 48. 62. 70.
[37] l.l.c. 45.
[38] de Orat. I. 8.
[39] ibid. c. 11.
[40] ibid. c. 16.
[41] l.l. III. 17.
[42] ibid. III 23.
[43] de Off. I. 37.
[44] I. O. XII. 11. princip.
[45] de Orat. II. 83. conf. III. 55. I. 8. 9. 10.
[46] vers. 86 seq.
[47] c. 5. conf. c. 8.
[48] de Orat. I. 8. conf. c. 40. 46. de Off. II. 4. et de hac muneris Oratorii parte omnino etiam Quinctil. I. O. XII. 7.
[49] Epist. ex Pont. IV. epist 16. vers. 46.
[50] Carm Lib. II. Od. I. 13.
[51] Auct. Panegyr. in Calpurn. Pison. vers. 39. 40.
[52] Idem ibid. vs. 87.
[53] in fragm. apud Senec. Rhet. Suas. VII.
[54] Ovid. Epist. ex Pont. Lib. II. epist. 9. vs. 39.
[55] de Orat. I. 8. conf. c. 45.
[56] Paulo alia ratione atque apud Athenienses, ubi exorsi a iudiciis et causis privatis, procedendo ad causas publicas, eo ipso Oratores cum Reip. administratione copulabantur, et viri civiles fiebant. Conf. Heeren Ideen, Th. III. Abth. I. Abschn. XIII. p. 408 seqq.
[57] ad Att. II. 1.
[58] Plutarch. in Themistocle initio p. 112. D. Edit. Francof. 1599. loquitur de Mnesiphilo, οὔτε ῤητρόρος ὂντος, οὔτε τῶν φυσικῶν κληθέντων φιλοσόφων, ἀλλὰ τὴν καλουμένην σοφίαν, οὖσαν δέ δεινότητα πολιτικὴν, καὶ δραστήριον συνέσιν, ἐπιτηδεύμα πεποιημένου καὶ διασώσοντος, ὣσπερ αἳρεσιν ἐκ διαδοχῆς ἀπο Σόλωνος: ubi diserte auctor a se invicem distinxit Rhetoras, Philosophos, qui tum temporis non nisi naturalium rerum investigationi dediti erant, et viros civiles, scientia et vi illa illa politica instructos, quae proprie sapientia vocabatur: quamvis Crassus (de Orat. III. 6.) in hac re minus proprie usurpet nomen Philosophiae: accuratius Seneca Epist. XC. "opus esse coepit legibus, quas et ipsas inter initia tulere sapientes".
[59] censente Antonio de Orat. II. 16.
[60] Conf. omnino de Orat. II. 22.
[61] Cic. in Brut. c. 7. in quem locum, et modo laud, de Orat. II. 22. 23. quasi commentarius vid. Runhken Hist. Crit. Orat. Graec.
[62] in Themistocl. p. 112.
[63] in Brut. c. 8.
[64] Ab his (auctore Dionys. Hal. de ant. Orat. in iud. Isocrate § 2.) confusam dicendi exercitationem Isocrates accepit; et primus hic subtilitate disserendi, et naturae obscuritate relicta, ad orationes civiles se contulit, et in ea facultate constanter elaboravit. De Sophistis conf. porro Krug Gesch. der Phil. alt. Zeit. § 15. p. 114. sq. et Auct. ibi laud.
[65] de Orat. III. 16.
[66] Ut recte observat L. Cresollius in Theatr. Rhet. L. I. c. 3. in Thes. Antiq. Graec. T. X.
[67] Lib. IV. S. I.
[68] Conf. G. I. Vossius de Nat. Rhet. c. I.
[69] Conf. l.l.c.c. a L. Cresollio l.c.
[70] de quibus omnibus vid. Cresollius l.c. p. 26. Photius in Bibliothec. Cod. c. XLVIII. p. 169. ed. Dav. Hoeschellii laudat Λεξικὸν πολιτικοῦ λόγον.
[71] ad Att. II. 1.
[72] quod ἐπιδεικτικὸν vocatum describit Cicero in Orat. c. 11. 13.
[73] in Brut.c. 45.
[74] l.c.
[75] ad Fam. II. 8.
[76] ad Att. VIII. 20.
[77] Quinctil. in proöem.
[78] cum Crasso de Orat. III. 17.
[79] conf. omnino Cic. pro Sextio c. 45. 46. Eadem ratione Graeci vocabant δημαγωγοὺς, qui Latinis Oratores. Gellius N. A. III. 13. "Callistratus Athenis Orator in rep. fuit: illi δημαγωγοὺς appellant". Conf. Vossius de Nat. Rhet. c. I. et praecipue Valckenaer in Diatrib. c. XXIII. p. 251. seqq.
[80] in Dialog. de Orat. c. 5.
[81] ut Aper l.l.
[82] Cic. de Off. I. 44. Inde igitur, nisi ab illa cogitandi scientia fluerent commoda in utilitatem communem, nisi agendi sapientia accederet, nihili erat: hinc coniuncta illa cognosendi agendique sapientia.
[83] de Orat. I. 8.
[84] Auct. Dial. de Orat. c. 36.
[85] l.l.c. 37.
[86] de Orat. II. 8. conf. I. 8.
[87] Orat. c. 41.
[88] de Off. II. 19. ita ut Auct. Dial. de Orat. c. 7. testetur, nullorum prius, quam Oratorum nomina parentes liberis suis ingessisse.
[89] pro Muraena c. 13.
[90] de Orat. I. 4.
[91] in Orat. laud. p. 160.
[92] de Legib. II. 1.
[93] de lege Agrar. contra Rullum Orat. II. c. 1.
[94] "Fit autem interdum, ut nonnulli, omissa imitatione maiorum, suum quoddam institutum consequantur: maximeque in eo plerumque elaborant ii, qui magna sibi proponunt, obscuris orti maioribus": (de Off. I. 32.) quo nihil melius in ipsum Ciceronem convenit. Nam et hoc non parum contulit ad eius laudis et gloriae cupiditatem, quod quasi conditor nobilitatis familiae suae haberetur. Igitur cum primum remp. attingeret, "fertur iuveniliter elato animo dixisse, enisurum se, ut illustrius Ciceronis nomen Scauris et Catulis efficiat" (Plutarch. in Vit. Cic. c. 1.).
[95] quem, qua erat infirma valetudine, aetatem egisse in literis tradit filius, de Legibus II. 1.
[96] Vid. de Orat. II. 1.
[97] de Orat. l.c.
[98] ut ipse prodidit de Orat. l.c.
[99] pro Archia. c. 1.
[100] ibid. c. 6.
[101] verba sunt Attici ad Ciceronem de Legib. I. 4.
[102] de Legg. l.c.
[103] pro Muraen. c. 13.
[104] I. O. XII. 3.
[105] Conf. Bachius Hist. Iurispr. Rom. L. II. c. II. Sect. IV. §. 43. et quae ibi notantur p. 258. seqq. edit. VI. cura A. C. Stockmanni Lips. 1806.
[106] Vid. de Amic. c. I. in Brut. c. 89. Plutarch. Vit. Cic. c. 3.
[107] Tuscul. Quaest. I. 4.
[108] Vid. Suet. de ill. Gramm. c. 7. de clar. Rhet. c. 1. Macrob. Saturn. III. 5.
[109] Orat. c. 21.
[110] de Orat. I. 3.
[111] in Brut. c. 93.
[112] ad Fam. XV. 4.
[113] Conf. Quinctil. XII. 2. p. 682.
[114] de Orat. I. 21.
[115] I. O. X. 1.
[116] ex iudicio Quinctil. I. O. XII. 2.
[117] in Brut. c. 44.
[118] ibid. c. 32.
[119] l.l.c. 93.
[120] l.c.
[121] "Orator enim, non ille vulgaris, sed hic excellens, a propriis personis et temporibus semper, si potest, avocat controversiam, (latius enim de genere, quam de parte disceptare licet) ut, quod in universo sit probatum, id in parte sit, probati necesse". Orat. c. 14. conf. c. 36.
[122] Orat. c. 42.
[123] affirmante ipso ad Serv. Sulpicium epistola, ad Fam. IV. 3.
[124] auctore Plutarcho in Vit. Cic. c. 2.
[125] ipsum denuo audiamus de se referentem in Brut. c. 91.
[126] Vid. praeter ea, quae diximus, Orat. c. 4. 21. 33. 34.
[127] de Nat. D. I. 3.
[128] ad Fam. XIII. 1.
[129] ipsius verba adscribimus ex Brut. c. 89.
[130] in Brut. c. 90.
[131] Conf. l.c.c. 41.
[132] l.l.c. 91.
[133] Conf. Plutarch. in Cic. c. 4.
[134] Conf. Plutarch. l.l.
[135] uti patet ex Epist. ad Att. II. 1.
[136] teste Plutarch. l.c. c. 20.
[137] Plutarch. ibidem. conf. Gell. XV. 11. X. 11. Macrob. Saturn. VI. 8. Cic. de Univ. c. 1. et omnino Epist. ad Fam. IV. 13.
[138] de Finib. IV. 2.
[139] de Finib. V. 3.
[140] ibid. c. 4.
[141] l.c. IV. 22.
[142] Conf. de Orat. I. 10. Quot autem et quanta sapientia civilis debeat Platoni, quis est, qui ignorat? conf. imprimis egregia Diss. I.L.G. de Geer, diatrib. in politices Platon. principia, Ultrai, 1810.
[143] de Orat. I. 3.
[144] Paradox. proöem.
[145] Tuscul. Quaest. II. 3.
[146] de Finib. IV. 2.
[147] "Quis enim uberior in dicendo Platone? Iovem aiunt Philosophi, si graece loquatur, sic loqui. Quis Aristotele nervosior? Theophrasto dulcior? Lectitavisse Platonem studiose, audivisse etiam, Demosthenes dicitur; idque apparet ex genere et granditate verborum." (Brut. c. 31. conf. Orator c. 4.) Plato enim non intelligendi solum, sed etiam dicendi gravissimus auctor et magister. (Orat. c. 3.)
[148] Testatur igitur Cic. de Invent. I. 23. se partitionum praecepta ex philosophia hausisse: et (de part. Orat. c. 40.) eas e media Academia sua floruisse; neque sine ea aut inveniri, aut intelligi, aut tractari posse.
[149] de Orat. III. 27.
[150] Conf. de Orat. I. 34. 62. III. 21. Tusc. Quaest. II. 3. Aristot. Rhet. I. 1. ob quam inventam, ut tradit Plutarch. in Alexandro, Aristoteles apud Alexandrum aliquando male audiit.
[151] quae recenset III. 38. conf. de Finib. IV. 2. 3.
[152] ita Crassus de Orat. l.c.c. 28
[153] Conf. porro de meritis Aristotelis, eiusque successorum, circa dicendi ornatum et praecepta, loca laudata in Cap. I. § 4.
[154] de Orat. III. 36.
[155] Orat. c. 3.
[156] de Fato c. 2.
[157] de Orat. III. 19.
[158] quod verbis fecit de Finib. IV. 9.
[159] de Orat. III. 16-20.
[160] c. 30.
[161] Dum fatetur Cicero (de Off. I. 44.) "nos quicquid ad remp. attulimus, (si modo aliquid attulimus), a doctoribus, atque a doctrina instructi ad eam, et ornati accessimus."




Caput Tertium


CICERONIS DE PERFECTO ORATORE SENTENTIA


Vidimus, quae ex persona Crassi de perfecto Oratore disseruntur, continere ipsam Ciceronis sententiam. Eam igitur iam Crassi verbis exponere poterimus. Cum vero ex Cap. II. supersit ea confirmationis pars, quae ducitur ex iis locis, ubi ex sua ipsius persona disputans Tullius, sententiam, quae Crassi dicitur esse, suam facit, quemque tertium fontem esse diximus efficiendae Ciceronis sententiae, eam partem Crassi sermoni passim inseremus.

Distinguitur autem materia Eloquentiae et forma, sive instrumentum: ut cognovimus, cardo disputationis de summo Oratore proprie vertitur in controversia de parte priori: de qua igitur Ciceronis sententia constituenda est: si quae vero partes aut quaestiones cum parte etiam posteriori coniunctae, et in Libris de Oratore tractatae, maiore aliqua illustratione indigeant, de iis ultimo loco dicamus.

Considerandum itaque erit loco primo, quasnam rationes ex historia et antiquitatis memoria Crassus hauriat, ex quibus suam de Oratore sententiam efficiat et tueatur.

Duplex enim in hac re valet argumentationis genus: unum, ductum ex ipsa Eloquentiae natura, et communi artium atque doctrinarum nexu, unde divelli fere non possunt: alterum derivatum, ut ita dicam, ab experientia, sive ab ipsorum Oratorum historia, origine, forma, antiquiori et recentiori, progressibus; ex quibus quali quantoque apparatu instructi fuerint Oratores, et esse potuerint, constet.

Eloquentiae [1] "vis (...) scientiam complexa rerum, sensa mentis et consilia sic verbis explicat, ut eos, qui audiant, quocunque incubuerit, possit impellere: quae, quo maior est vis, hoc est magis probitate iungenda, summaque prudentia: hanc [2], inquam, cogitandi pronuntiandique rationem, vimque dicendi, veteres Graeci sapientiam nominabant".

Itaque [3] "septem fuisse dicuntur uno tempore, qui Sapientes et haberentur, et vocarentur. Hi omnes, praeter Milesium Thalen, civitatibus suis praefuerunt". Antiqui autem [4] πασὰν τεχνὴν σοφίαν ἒλεγον : unde etiam σοφιστὴς universe invaluit pro sapiente [5]. Ab hac vero, quam antiqui vocabant, sapientia [6], "illi Lycurgi, hinc Pittaci, hinc Solones atque ab hac similitudine, Coruncanii nostri, Fabricii, Catones, Scipiones fuerunt, non tam fortasse docti, sed impetu mentis simili et voluntate". Quibus verbis cum Crassus antiquam sapientium civilium formam, tum ex historia Graecorum, tum ex Rep. Romana, in rem suam trahat, eumdem ordinem secuti, sententiam eius persequamur.

"Vetus [7] quidem illa doctrina eadem videtur et recte faciendi et bene dicendi magistra; neque disiuncti doctores, sed iidem erant vivendi praeceptores atque dicendi; ut ille apud Homerum Phoenix, qui se a Peleo patre Achilli iuveni comitem esse datum dicit ad bellum, ut illum efficeret Oratorem verborum actoremque rerum;"

       μύθων τε ῥητῆρ' ἒμμεναι, πρηκτῆρά τε ἒργων [8].

Ab his temporibus si recesseris, preveniemus ad septem sapientes, qui "omnes [9], praeter Milesium Thalen civitatibus suis praefuerunt. Quis doctior iisdem illis temporibus aut cuius eloquentia litteris instructior fuisse traditur, quam Pisistrati? qui primus Homeri libros confusos antea sic disposuisse dicitur, ut nunc habemus. Non fuit ille quidem civibus suis utilis, sed ita eloquentia floruit, ut litteris doctrinaque praestaret. [10] Quid Pericles? De cuius dicendi copia sic accepimus, ut, cum contra voluntatem Atheniensium loqueretur pro salute patriae, severius tamen id ipsum, quod ille contra populares homines diceret, populare omnibus et iucundum videretur: cuius in labris veteres comici (etiam cum illi male dicerent, quod tum Athenis fieri licebat), leporem habitasse dixerunt, tantamque in eodem vim fuisse, ut in eorum mentibus, qui audissent, quasi aculeos quosdam relinqueret. At hunc non clamator aliquis ad clepsydram latrare docuerat, sed, ut accepimus, Clazomenius ille Anaxagoras, vir summus in maximarum rerum scientia. Itaque hic doctrina, consilio, eloquentia excellens quadraginta annos praefuit Athenis, et urbanis eodem tempore et bellicis rebus. [11] Quid Critias? Quid Alcibiades? civitatibus quidem suis non boni, sed certe docti atque eloquentes, nonne Socraticis erant disputationibus eruditi [12]? Quis Dionem Syracusium doctrinis omnibus expolivit? non Plato? atque eum idem ille non linguae solum, verum etiam animi ac virtutis magister, ad liberandam patriam impulit, instruxit, armavit [13]. Aliisne igitur artibus hunc Dionem instituit Plato, aliis Isocrates clarissimum virum Timotheum, Cononis praestantissimi Imperatoris, filium, summum ipsum Imperatorem hominemque doctissimum? aut aliis Pythagorius ille Lysis Thebanum Epaminondam, haud scio, an summum virum unum omnis Graeciae? Aut Xenophon Agesilaum? aut Philolau[s] Archyta[m] Tarentinu[m]? Aut ipse Pythagoras totam illam veterem Italiae Graeciam, quae quondam Magna vocitata est [14]? Equidem non arbitror. Sic enim video, unam quamdam omnium rerum, quae essent homine erudito dignae, atque eo, qui in rep. vellet excellere, fuisse doctrinam; quam qui accepissent, si iidem ingenio ad pronuntiandum valuissent, et se ad dicendum quoque, non repugnante natura, dedissent, eloquentia praestitisse".

Huic egregio loco nihil addi posse videtur, ut ex historia Graeca et antiquitate informetur antiquus vir civilis: praesertim cum iam antea in Cap. II. hunc Oratorem attigerimus: liceat tamen quaedam in maiorem illustrationem addiicere.

Ut ordine procedamus, quantopere antiquissimis temporibus omnis sapientia cum sapientia civili coniuncta fuerit, patet ex septem, quos Cicero protulit, sapientibus: nec Thales merito excipitur; qui si civitati suae non profuit, certe principibus, e.g. Croeso de rebus civilibus consilii auctor extitit [15]. Eadem ratione in sequentibus Philosophis, unice ceterum naturae contemplationi intentis, Pythagora, Democrito, Anaxgora [16], Xenophane, Parmenide, Empedocle, aliis, plures videmus uno alterove modo cum rebus civilibus connexos: ita v.g. Anaxagoras instituit Periclem, inter viros civiles principem, eique gubernanti perpetuo affuit: de Empedocle testimonium est Diogenis Laertii [17], eum libertatem Agrigentinorum tuitum fuisse: de Pythagora autem, quis non novit, qualis fuerit in rerum publicarum scientia [18]? Quantaque Platoni, fere divino, debere Demostenem Cicero putarit, declaravit in Oratore Cap. IV. Brut. c. 31.

Quod attinet ad Solonem, conditionemque scientiae civilis horum temporum, non praetermittendus est insignis locus Plutarchi [19]: qui ostendens Anaxagorae auditorem Themistoclem non fuisse, μᾶλλον , inquit, οὖν ἂν τις προσέχοι τοῖς Μνησιφίλου τὸν Θεμιστοκλέα τοῦ Φρεαρίου [20] ζηλωτὴν γενέσθαι λέγουσιν, οὔτε ῥήτορος ὂντος, οὔτε τῶν φυσικῶν κληθέντων φιλοσόφων, ἀλλὰ τὴν καλουμένην σοφίαν, οὖσαν δὲ δεινότητα πολιτικὴν, καὶ δραστήριον συνέσιν, ἐπιτήδευμα πεποιημένου καὶ διασώζοντος, ὣσπερ αἳρεσιν ἐκ διαδοχῆς ἀπὸ Σόλωνος, ἣν οἱ μετὰ ταῦτα δικανικαῖς μίξαντες τεχναῖς, καὶ μεταγαγόντες ἀπὸ τῶν πράξεων τὴν ἂσκησιν ἐπὶ τούς λόγους, σοφισταὶ προσηγορευθήσαν. τούτῳ μὲν οὖν ἢδη πολιτευόμενος ἐπλησίαζεν. Unde apparet disciplinae civilis instituendae, quasi quamdam familiam et scholam conditam fuisse a Solone, quam velut hereditariam acceperit Mnesiphilus et servarit: ex qua prodiit etiam Themistocles. Heerenius [21] Vir cl. cogitat, de amicorum sodalitio quodam, quibus cum suas de principiis et ratione sapientiae civilis Solon sententias communicaverit: quas rursus a natu maioribus iuniores acceperint traditas, et propagarint.

Egregie porro idem Heerenius [22] tria tempora distinguit; primum, in quo dux anteponebatur viro civili; cuius exemplum et caput statuit Themistoclem: alterum, in quo duce depresso, vir civilis priorem tenebat locum, sive aetas Periclis: tertium, in quo vir civilis agebat seorsim a duce, quod tertium tempus est Demosthenis. In omnibus illis aetatibus eadem regnat vis politica coniuncta semper cum facultate dicendi, sed diversis rationibus auctoritatem nanciscebatur in Rep. In prima aetate omnis auctoritas viri civilis nitebatur laude militari; neque poterat quis in Rep. cum consilii diginitate versari, nisi rebus in bello gestis inclaruisset; quibus aditu sibi parato, sapientia civili, munita vi dicendi minus adhuc dum exculta, rebus magis et sententiis, quam ornatu verborum insigni, animis civium imperabat: ita sapientissimum virum Athenienses agnoscebant Themistoclem [23]. In aetate altera, civitate magis ad pacem et conditionem suam internam conversa, primas partes occupabat illa δεινότης civilis, philosophiae et doctrinae apparatu magis iam instructa, et dicendi genere grandi quodam et compresso, et crebro sententiis [24], adiuta; cum mallent iam homines sibi verbis persuaderi, quam sapientiae non exornatae auctoritate duci et abripi. "Pacis enim est comes, otiique socia, et iam bene constitutae civitatis quasi alumna quaedam eloquentia" [25]. Huius ex secunda aetate viri civilis effigiem conspicimus Periclem, profectum illum ex disciplina Anaxagorae et elegantiis Aspasiae! Denique in aetate tertia vim civilem videmus utentem illa regina rerum et animorum domina, eloquentia, plena illa et cumulata: quae cum iam multo ante in civitate Atheniensium regnasset, quid efficere posset, iam velle experiri videbatur in Demosthene! Eloquentiae artificiosae et copiosae auxilio satis nunc se scientia civilis tuebatur, neque alio adminiculo egebat ullo, et virum civilem videmus eumdem atque Oratorem, dignissimum qui proprie hoc nomine appelletur: quique exorsus a causis privatis, defendendo aut accusando in iudiciis, per actiones et causas publicas cum ipsa reip. administratione coniungebatur [26].

Sequitur ut, duce Crasso, videamus de forma viri civilis ex Historia Romana.

"Equidem [27] saepe hoc audivi de patre et de socero meo, nostros quoque homines, qui excellere sapientiae gloria vellent, omnia, quae quidem tum haec civitas posset, solitos esse complecti. Meminerant illi Sex. Aelium, M'. vero Manilium nos etiam vidimus transverso ambulantem foro; quod erat insigne eum, qui id faceret, facere civibus suis omnibus consili sui copiam; ad quos olim et ita ambulantes et in solio sedentes domi, sic adibatur, non solum ut de iure civili ad eos, verum etiam de filia conlocanda, de fundo emendo, de agro colendo, de omni denique aut officio aut negotio referretur. Haec fuit P. Crassi illius veteris, haec Ti. Coruncanii, haec proavi generi mei, Scipionis, prudentissimi hominis, sapientia, qui omnes Pontifices maximi fuerunt, ut ad eos de omnibus divinis atque humanis rebus referretur: iidemque in Senatu, et apud Populum, et in causis amicorum, et domi et militiae, consilium suum fidemque praestabant. Quid enim M. Catoni, praeter hanc politissimam doctrinam transmarinam atque adventitiam defuit? Num quia ius civile didicerat, causas non dicebat? aut quia poterat dicere, iuris scientiam negligebat? At utroque in genere et elaboravit et praestitit. Num propter hanc ex privatorum negotiis collectam gratiam tardior in rep. capessenda fuit? Nemo apud populum fortior, nemo melior senator: idem facile optimus imperator, denique nihil in hac civitate temporibus illis sciri. discive potuit, quod ille non cum investigarit et scierit, tum etiam conscripserit" [28]. Idem tuetur ipse Cicero [29]: "contendo", ait, "contendo, cum ad naturam eximiam atque illustrem accesserit ratio quaedam, conformatioque doctrinae: tum illud nescio quid praeclarum ac singulare solere exsistere. Ex hoc esse hunc numero, quem patres nostri viderunt divinum hominem, Africanum: ex hoc C. Laelium, L. Turium, moderatissimos homines, et continentissimos; ex hoc fortissimum virum et illis temporibus doctissimum M. Catonem, illum senem, qui profecto, si nihil ad percipiendam colendamque virtutem, literis adiuvarentur, numquam se ad earum studium contulissent".

Efficit igitur Cicero ex historia cum Graecorum, tum Romanorum, virum civilem, sive Oratorem, (de cuius forma plura diximus in C. II.) antiquissimis temporibus fuisse omni doctrina, quae tum erat, instructum, et cum dicendi, tum imprimis sapientiae laude floruisse. Non erant illis temporibus, certe non multi [30], qui ab agendo remoti, unice in scientiis aetatem consumerent: sed omnes artes et scientiae, ex solo fere usu et experientia rerum haustae, non nisi hoc ipso usu poterant percipi: et quandoquidem praeterea (ut animadversum iam antea) omnia ad remp. referebantur, mirari non possumus, qui illis temporibus celebrantur sapientes et docti, omnes fuisse vires politicos, summa dignitate et honoribus claros, qui, quam acquisiverant, rerum peritiam, non in docto otio atque in literatis recessibus custodiebant abditam, et consenescere sinebant, sed in solem et in pulverem et in ipsam aciem deducentes, ad communem civium utilitatem expromebant.

Hac igitur ratione omnis scientia et doctrina, quae una sapientia continebatur, antiquitus ad virum civilem sive Oratorem pertinuit fere unice: unde poterant queri Cicero et Quinctilianus, depulsos esse de sua ditione Oratores, et alios alias eius ditionis partes sibi iniustissime vindicasse: de qua re postea accuratius videbimus.

"Fuerunt ita haec, ut Cicero apertissime colligit, quemadmodum iuncta natura sic officio quoque copulata: ut iidem sapientes atque eloquentes haberentur": sunt verba Quinctiliani [31], qui alio loco [32], "Cicero", inquit, "pluribus libris et epistulis testatur, dicendi facultatem ex initimis sapientiae fontibus fluere: ideoque aliquamdiu praeceptores eosdem fuisse morum atque dicendi". Quibus Quinctiliani testimoniis simul sententiam Ciceronis habemus confirmatam.

Sed audiamus Crassum exponentem, quomodo forma Oratoris ab antiqua illa ratione paulatim deflexerit.

"Quod erant [33] quidam, iique multi, qui aut in rep. propter ancipitem, quae non potest esse seiuncta, faciendi dicendique sapientiam florerent, ut Themistocles, ut Pericles, ut Theramenes, aut, qui minus ipsi in rep. versarentur, sed huius tamen eiusdem sapientiae doctores essent, ut Gorgias, Thrasymachus, Isocrates: inventi sunt, qui, cum ipsi doctrina et ingeniis abundarent, a re autem civili et a negotiis, animi quodam iudicio, abhorrerent, hanc dicendi exercitationem exagitarent atque contemnerent; quorum princeps Socrates fuit, is, qui omnium eruditorum testimonio totiusque iudicio Graeciae, cum prudentia, et acumine, et venustate et subtilitate, tum vero eloquentia, varietate, copia, quam se cunque in partem dedisset, omnium fuit facile princeps. In iis, qui haec, quae nos nunc quaerimus, tractarent, agerent, docerent, cum nomine appellarentur uno, quod omnis rerum optimarum cognitio, atque in iis exercitatio, philosophia nominaretur, hoc commune nomen eripuit, sapienterque sentiendi et ornate dicendi scientiam, re cohaerentes disputationibus suis separavit [34]. (...) Hinc discidium illud exstitit quasi linguae atque cordis, absurdum sane et inutile et reprehendendum, ut alii nos sapere, alii dicere docerent". Dein recensitis variis philosophorum familiis ex Socratis multiplici disputatione profectis, pergit [35]: "haec autem, ut ex Apennino fluminum, sic ex communi sapientiae iugo, sunt doctrinarum facta divortia, ut Philosophi tanquam in superum mare Ionium defluerent, Graecum quoddam et portuosum: Oratores autem in inferum hoc Tuscum et barbarum, scopulosum atque infestum laberentur, in quo etiam ipse Ulysses errasset. (...) Si igitur veterem illum Periclem, aut hunc etiam, qui familiarior nobis propter scriptorum multitudinem est, Demosthenem sequi vultis, et si illam praeclaram et eximiam speciem Oratoris perfecti et pulcritudinem adamastis, aut vobis haec Carneadia aut illa Aristotelia vis comprehendenda est. Namque, ut ante dixi, veteres illi usque ad Socratem, omnem omnium rerum, quae ad mores hominum, quae ad vitam, quae ad virtutem, quae ad Remp. pertinebant, cognitionem et scientiam, cum dicendi ratione iungebant; postea dissociati (ut exposui) a Socrate diserti a doctis et deinceps a Socraticis item omnibus, philosophi eloquentiam despexerunt, Oratores sapientiam: neque quidquam ex alterius parte tetigerunt, nisi quod illi ab his, aut ab illis hi mutuarentur; ex quo promisce haurirent, si manere in pristina communione voluissent. Sed, ut pontifices veteres, propter sacrificiorum multitudinem tres viros epulones esse voluerunt, cum essent ipsi a Numa, ut etiam illud ludorum epulare sacrificium facerent, instituti: sic a se causarum actores et a communi philosophiae nomine separaverunt, cum veteres dicendo et intellegendi mirificam societatem esse voluissent."

Rationem, cur Socrates, quem sophistarum disputationes quasi genuerunt [36], artem dicendi exagitarit, indicavit Cicero [37] et recte perspexisse videtur Quinctilianus [38]. "Ut primum," inquit, "lingua esse coepit in quaestu, institutumque bonis eloquentiae male uti, curam morum, qui diserti habebantur, reliquerunt". Sophistae scilicet, tempore Socratis, Gorgias, Thrasymachus, alii venalem habere coeperant eloquentiam [39], eamque ad malum quemque usum convertere. Igitur Socrates hunc dicendi usum primus oppugnavit [40], et sibi sumens sapientiam, quam illi ab artificio dicendi separaverant et secluserant, dicendi illis magistris [41] omni ratione se opposuit. Neque enim Gorgias, Prodicus, caeteri, rerum omnium scientiam, cum disputandi facultate non coniungebant [42], sed instructo illo dicendi apparatu tam male utebantur, ut mirum non sit, illam perniciosam eloquentiam despexisse Socratem, Platonem adeo ex civitate sua arcuisse [43].

A Socrate igitur inde, haec ars dicendi sapientiae et philosophiae penetralibus quasi exclusa est, cum antea sine sapientia exercitatio dicendi ne subsisteret quidem, quae avulsio peperit illas calitates, de quibus queruntur Scaevola [44] et Cicero [45]. "Sic [46] eloquentia haec forensis spreta a philosophis et repudiata, multis quidem illa adiumentis magnisque caruit: sed tamen ornata verbis atque sententiis, iactationem habuit in populo, nec paucorum iudicium, reprehensionemque pertimuit. Ita et doctis eloquentia popularis, et disertis, elegans doctrina defuit". Philosophiae enim tres partes, doctrina disserendi, cognitio naturae, et pars ea, quae versatur in vita et moribus, quam maxime Oratori sunt necessariae. "Ad [47] has tot tantasque res adhibenda sunt ornamenta innumerabilia, quae sola tum quidem tradebantur ab iis, qui dicendi numerabantur magistri. Quo fit. ut veram illam et absolutam eloquentiam nemo consequatur, quod alia intelligendi, alia dicendi disciplina est: et ab aliis rerum, ab aliis verborum doctrina quaeritur" et "tamquam [48] ab animo corpus, sic a sententiis verba" divelluntur. Unde eloquentia "infirmioribus ingeniis velut praedae fuit" [49].

Hac Oratoris historia magna ex parte innititur sententia Ciceronis de summo Oratore. Ad hanc antiquam formam, quam ex illo descripsimus, provocabat, quoties de ditione Oratoris agebatur. Hanc respiciens Crassus ait [50]; exercitatio de universo genere in utramque partem disserendi "nunc propria duarum Philosophiarum, de quibus antea dixi" (Peripate[t]icae et Academicae) "putatur, apud antiquos erat eorum, a quibus omnis de rebus forensibus dicendi ratio et copia petebatur. De virtute enim, de dignitate, utilitate, honore, ignominia, praemio, poena, similibusque de rebus, in utramque partem dicendi animos et vim et artem habere debemus. Sed quoniam de nostra possessione depulsi, in parvo et eo litigioso praediolo relicti sumus, et aliorum patroni, nostra tenere, tuerique non potuimus: ab iis, quod indignissimum est, qui in nostrum patrimonium irruperunt, quod opus est, nobis mutuemur. Nostra [51] est enim (si modo nos Oratores sumus, si in civium disceptationibus, si in periculis, si in deliberationibus publicis adhibendi auctores et principes sumus) nostra est, inquam, omnis ista prudentiae doctrinaeque possessio, in quam homines, quasi caducam atque vacuam, abundantes otio, nobis occupatis, involaverunt: (...) quae quoniam iam aliunde non possumus, sumenda sunt nobis ab iis ipsis, a quibus expilati sumus, dummodo illam ad hanc civilem scientiam, quo pertinent, et quam intuentur, transferamus". Scilicet illa rerum omnium doctrina, ex Philosophis, meditando, non agendo, intentis, longe aliam formam acquisiverat, atque habuerat, cum adhuc in ditione erat virorum civilium: igitur translata, debet rursus ab Oratore ad illam antiquam formam redigi.

Ceterum hos locos, et praecipue priorem, fere commentatus est Quinctilians [52]: "non frustra," inquit, "in tertio de Oratore libro L. Crassus cuncta quae de aequo, iusto, vero, bono, deque iis, quae sunt contra posita, dicuntur, propria esse Oratoris affirmat, ac philosophos, cum ea dicendi viribus tuentur, uti rhetorum armis, non suis. Idem tamen confitetur, ea iam esse a philosophia petenda, videlicet, quia magis haec illi videtur in possessione earum rerum fuisse. Hinc etiam illud est quod Cicero pluribus libris et epistulis testatur, dicendi facultatem ex intimis sapientiae fontibus fluere; ideoque aliquamdiu praeceptores eosdem fuisse morum atque dicendi. (...) Quia deserta ab iis, qui se ad eloquentiam contulerunt, studia sapientiae, non iam in actu suo, atque in hac fori luce versantur, sed in porticus et gymnasia primum, mox in conventus scholarum recesserunt, id, quod est Oratori necessarium, nec a dicendi praeceptoribus traditur, ab iis petere nimirum necesse est, apud quos remansit. Evolvendi penitus auctores, qui de virtute praecipiunt, ut Oratoris vita cum scientia divinarum rerum sit humanarumque coniuncta. Quae ipsae, quanto maiores ac pulchriores viderentur, si illas ii docerent qui etiam eloqui praestantissime possunt? Utinamque sit tempus unquam, quo perfectus aliquis (qualem optamus) Orator hanc partem, superbo nomine et vitiis quorundam bona eius corrumpentium, invisam vindicet sibi, ac velut rebus repetitis, in corpus eloquentiae adducat". Quem locum, cum egregie illustret Ciceronis sententiam, facere non potreramus, quin adscriberemus. Eamdem illam Oratorum segnitiem in tuendo regno suo incusat idem Quinctilianus [53] his verbis; "a philosophorum lectione, ut essent nobis multa petenda, vitio factum est Oratorum, qui quidem illis optima sui operis parte cesserunt". Idem facit in proöemio, ubi praeclare hac de re exponitur. Contra, Oratorem instituens perfectum, nihil magis cupit, quam ut antiqua illa forma reducatur: "illum enim," inquit [54], "quem instituo, Romanum quemdam velim esse sapientem, qui non secretis disputationibus, sed rerum experimentis, atque operibus, vere civilem virum exhibeat".

Has igitur rationes sententiae Ciceronianae et Quinctilianae qui habuerit perspectas, non statim, ut mihi videtur, assentitur Vossio [55], graviter culpanti Ciceronem et Quinctilianum, quasi intelligendi et dicendi disciplinas distinguere a se invicem non potuerint.

Hoc mode Cicero suam de summo Oratore sententiam hausit ex antiquitatis exemplis, ex quibus, qualis debeat esse forma Oratoris, appareat: alterum demonstrandi genus repetiit ab ipsa rei natura, ita ut ex ipsa Oratoris descriptione et munere constet, quemnam summo Oratori tribuenda sint. Ante omnia igitur constituenda est, ex qua velut fonte omnis de Oratore disputatio ducitur [56], descriptio summi Oratoris: nam de summo Oratore quaeri, necesse non est ut moneam [57].

Iudice Cicerone [58] "vis [59] Oratoris, professioque ipsa bene dicendi, hoc suscipere ac polliceri videtur, ut omni de re, quaecumque sit proposita, ab eo ornate copioseque dicatur": et per Crassi personam [60]: "Oratorem plenum atque perfectum esse eum dicit, qui de omnibus rebus possit varie copioseque dicere"; ex cuius sententia [61]: "Orator erit (...) hoc tam gravi dignus nomine, qui, quaecumque res inciderit, quae sit dictione explicanda, prudenter et composite, et ornate et memoriter dicat, cum quadam etiam actionis dignitate": quae est etiam eloquentis definitio Antonii [62].

Sed ratio huius descriptionis reddenda est: quam iudicare liceat verbis Quinctiliani [63]: "an dubitabitur, ubicunque vis ingenii et copia dicendi postulatur, ibi partes esse Oratoris praecipuas?" [64] Scilicet de quacunque re, in quacunque scientia aut arte, quaestio incidat, ea certe inventione, dispositione, probatione, refutatione, elocutione, adhibitis, explicanda est: igitur ubicunque res clare et dilucide et ornate exponenda est, ibi certe sunt partes eius, ad quem illa unice pertinent. Illas igitur partes, quae inter varias artes ac disciplinas dispersae sunt, si quis in unam personam colligat, efficitur perfectus Orator, omnium artium orationis minister, qui a nulla scientia aut doctrina alienus esse potest: "dicendi enim virtus, nisi ei, qui dicit, ea, de quibus dicit, percepta sunt, exstare non potest [65]: dicere [66] namque bene nemo potest, nisi qui prudenter intelligit. Quare, qui eloquentiae verae dat operam, dat prudentiae. Sunt [67] autem aliae quasi ministrae, comitesque sapientiae: quarum altera, quae sint in disputatione vera atque falsa, quibusque positis quid sequatur, distinguit et iudicat: quae virtus omnis in ratione, scientiaque disputandi sita est: altera autem Oratoria. Nihil enim est aliud Eloquentia nisi copiose loquens sapientia: quae ex eodem hausta genere, quo illa, quae in disputando uberior est, atque latior, et ad motus animorum, vulgique sensus accommodatior".

Illud itaque principium, Eloquentiam nihil aliud esse, nisi copiose loquentem sapientiam, quam firmissime est tenendum: ex qua demum ratio sententiae Ciceronis, Quinctiliani, et universe veterum, de Eloquentia, recte poterit intelligi, exponi, atque illustrari.

Neque hoc principium non egregie confirmatur, si ad originem Eloquentiae [68] revertimur: nihil enim aliud est Eloquentia, nisi perfectio illius facultatis, qua una praestamus vel maxime feris [69] "conciliatricis humanae maxime societatis [70]: quod nimirum colloquimur inter nos, et quod exprimere dicendo sensa possumus" [71]. Erit igitur is perfectus Orator, qui optime sensa et cogitationes exprimat, et aliis tradat: quae cum variis sint artibus atque scientiis distinctae et distributae, ad omnem illam artium et doctrinarum multiplicitatem, Oratoris vis se extendere debet: quis enim hoc non ultro intelligit, sine rerum scientia verborum volubilitatem inanem esse et irridendam? quocum convenit illud Horatii [72]:

            Scribendi recte, sapere est et principium et fons

Iure itaque Cicero "mea quidem sententia", inquit [73], "nemo poterit esse omni laude cumulatus Orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus. Etenim ex rerum cognitione efflorescat et redundet oportet oratio; quae, nisi subest, res ab Oratore percepta et cognita, inanem quandam habet elocutionem et pene puerilem [74]. Censet autem [75] hoc praecipue esse huius de Oratore institutae scriptionis et temporis, "neminem eloquentia non modo sine dicendi doctrina, sed ne si[ne] omni quidem sapientia florere umquam et praestare potuisse. Etenim ceterae fere artes se ipsae per se tuentur singulae; bene dicere autem, quod est scienter, et perite et ornate dicere, non habet definitam aliquam regionem, cuius terminis septa teneatur: omnia, quaecumque in hominum disceptationem cadere possunt, bene sunt ei dicenda, qui hoc se posse profitetur, aut eloquentiae nomen relinquendum est".

Huic de eloquentia magnifice sentiendi rationi auxiliabatur alia veterum de intimo omnium artium et doctrinarum consensu, non nisi ad tantam, quantam in Platone et in aliis antiquis suspicimus, animi et divini fere spiritus magnitudinem adaptata cogitatio [76]: de qua exponentem audiamus Crassum: "mihi quidem veteres illi, maius quiddam animo complexi, plus multo etiam vidisse videntur, quam quantum nostrorum ingeniorum acies intueri potest: qui omnia haec, quae supra et subter, unum esse, et una vi, atque una consensione naturae constricta esse dixerunt. Nullum est enim genus rerum, quod aut avulsum a ceteris per se ipsum constare, aut, quo cetera si careant, vim suam, atque aeternitatem conservare possit. Sed si haec maior esse ratio videtur, quam ut hominum possit aut sensu, aut cogitatione comprehendi: est etiam illa Platonis vera (...) vox, omnem doctrinam harum ingenuarum et humanarum artium uno quodam societatis vinculo contineri. Ubi enim perspecta vis est rationis eius, qua causae rerum atque exitus cognoscuntur, mirus quidam omnium quasi consensus doctrinarum concentusque reperitur. (...) Etenim [77] omnes artes, quae ad humanitatem pertinent, habent quoddam commune vinculum, et quasi cognatione quadam inter se continentur".

Ea ratione veteres dicendi facultatem non distraxerunt a rerum scientia; sed quia Orator in omni re debebat esse eloquens, ideo ei quoque subiiciebant omnium rerum scientiam: hanc enim illam sapientiam intelligebant, omnium rerum divinarum atque humanarum doctrinam, cuius et dilucide et graviter et copiose eloquendo tradendae, Oratorem habere facultatem oporteret. "Nunquam enim negabo [78], esse quasdam artes proprias eorum, qui in his cognoscendis atque tractandis studium suum omne posuerunt: sed Oratorem plenum atque perfectum eum dicam, qui de omnibus rebus possit varie copioseque dicere". Crassi scilicet sive Ciceronis non fuit ratio eiusmodi, ut ullam artem doctrinamve contemneret, sed ut omnes comites ac ministras Oratoris esse diceret [79]. "Ceterarum igitur rerum, quae sunt in Oratore, partem aliquam sibi quisque vindicat: dicendi autem, i.e. eloquendi maxima vis, soli huic conceditur." [80]: "qui ita primus fit eius artis antistes, cuius cum ipsa natura magnam homini facultatem daret, tamen esse Deus putabatur, ut et ipsum, quod erat hominis proprium, non partum per nos, sed divinitus ad nos delatum videretur" [81].

Nemo enim hoc detractum velit Eloquentiae, quod unice ei est proprium, "oratio gravis et ornata, et hominum sensibus ac mentibus accommodata" [82]: nam [83] "unum erit profecto, quod id, qui bene dicunt, afferant proprium; compositam orationem et ornatam et artificio quodam et expositione distinctam" Perfectum nempe Oratorem "hoc [84] uno excellere, i.e. oratione, cetera in eo latere, indicat nomen ipsum. Non enim inventor aut compositor, aut actor haec complexus est omnia, sed et Graece ab eloquendo ῥητὼρ , et Latine eloquens dictus est. Quamobrem [85], si ornate locutus est, sicut fertur, et mihi videtur, Physicus ille Democritus, materies illa fuit Physici, de qua dixit, ornatus vero ipse verborum, Oratoris pudandus est. Et si Plato de rebus a civilibus controversiis remotissimis, divinitus est locutus, quod ego concedo; si item Aristoteles, si Theophrastus, si Carneades in rebus iis, de quibus disputaverunt, eloquentes et in dicendo suaves, atque ornati fuerunt: sint hae res, de quibus disputant, in aliis quibusdam studiis: oratio quidem ipsa propria est huius unius rationis, de qua loquimur et quaerimus. Nam [86] si quae est ars alia, quae verborum aut faciendorum aut legendorum scientiam profiteatur; aut si quisquam dicitur, nisi Orator, formare orationem, eamque variare et distinguere, quasi quibusdam verborum sententiarumque insignibus: aut si via ulla, nisi ab hac una arte traditur, aut argumentorum aut sententiarum, aut denique discriptionis atque ordinis: fateamur aut hoc, quod haec ars profiteatur, alienum esse, aut cum alia aliqua arte esse commune: (...) quamobrem certius nihil esse potest, quam quod omnes artes aliae sine eloquentia suum munus praestare possunt, Orator sine ea nomen suum obtinere non potest: ut ceteri si diserti sint, aliquid ab hac habeant: hic, nisi domesticis se instruxerit copiis, aliunde dicendi copiam petere non possit." [87] (...) "Una [88] est enim, quod et ego hesterno die dixi, et aliquot locis antemeridiano sermone significavit Antonius [89], eloquentia, quascunque in oras disputationis regionesve delata est. Nam sive de coeli natura loquitur, sive de terrae, sive de divina vi, sive de humana, seu ex inferiore loco, sive ex aequo, sive ex superiore, sive ut impellat homines, sive ut doceat, sive ut deterreat, sive ut concitet, sive ut reflectat, sive ut incendat, sive ut leniat, sive ad paucos, sive ad multos, sive inter alienos, sive cum suis, sive secum, rivis est deducta oratio, non fontibus, et quocunque ingreditur, eodem est instructu, ornatuque comitata". Igitur "ceterarum (...) rerum, quae sunt in Oratore, partem aliquam sibi quisque vindicat, dicendi autem, i.e. eloquendi, maxima vis soli huic conceditur." [90].

At vero si Crassi vel Ciceronis de ditione eloquentiae sententiam recte volumus habere perspectam et cognitam, res simili quodam declaranda est. Igitur cogitatione informandus est campus, amplissimis et pene inmensis finibus circumscriptus; in quo omnes artes atque scientiae suam singulae ditionem possideant, sibi tributam et suis terminis coërcitam, quasi materiem: at nulla provincia assignata est eloquantiae; haec certam sedem non habet, neque ullis continetur finibus; "neque enim Oratoris vis et facultas sicut ceterarum rerum, angustis et brevibus terminis cluditur" [91]; aut habet "definitam aliquam regionem cuius terminis septa teneatur" [92]: vagatur per totum campum, cum ei liceat, "ubicumque constiterit, consistere in suo" [93]: nam omnes singularum artium ditiones lustrans et invisens, in quamcunque deferatur, in ea regnat una, hac adveniente artes et scientiae omnes obstupescunt, mirantur, suum imperium iam magis proprium adventanti Eloquentiae, quam sibi antiquis et legitimis possessoribus, videri: sed invitae coguntur palmam et principatum in suo singulae regno concedere Eloquentiae. Quae adeo omne omnium artium et doctrinarum patrimonium et imperium sibi vindicat; et dum provinciae iure ad suos quaeque possessores et dominos referantur, his tamen ipsis possessoribus et dominis, i.e. artibus et scientiis, imperat. Eamdem plane rationem sequitur Aristoteles [94]: ἒξω δ'ἡ ῥητορικὴ δύνυναμις περὶ ἓκαστον τοῦ θεωρῆσαι τὸ ἐνδεχομένον πιθανόν. Τοῦτὸ γὰρ οὐδεμιᾶς ἑτέρας ἒστι τεχνῆς ἒργον. τῶν γὰρ ἂλλων ἑκάστη, περὶ τὸ αὐτῇ ὑποκείμενὸν ἐστὶ διδασκαλικὴ, καὶ πιστικὴ. οἷον ἱατρικὴ περὶ ὑγιεινὸν καὶ νοσερόν. καὶ γεωμετρία περὶ τὰ συμβεβηκότα πάθη τοῖς μεγέθεσι. καὶ ἀριθμητικὴ περὶ ἀριθμόν. ὁμοίως δὲ καὶ αἱ λοιπαὶ τῶν τεχνῶν καὶ ἐπιστημῶν. ἡ δὲ ῥητορικὴ περὶ τοῦ δοθέντος, ὡς εἰπεῖν, δοκεῖ δυνάσθαι θεωρεῖν τὸ πιθανόν. διὸ καὶ φαμὲν αὐτὴν. οὐ περὶ τι γένος ἲδιον ἀφωρισμένον ἒχειν τὸ τεχνικόν. [95].

Ex Oratoris descriptione, quam exposuimus, ultro itaque constat, quaenam ipsi ditio tradenda sit; utente Cicerone ea argumentandi ratione, ut initium sumatur ab eo, quod omnes sponte Oratori concedunt; loquendi nimirum graviter et ornate, et copiose facultate; et deinde ostendatur, quaenam cum hac dicendi vi, longe lateque patenti, ita necessario sint coniuncta, ut unum sine altero tribui Oratori non possit.

Ex hac ampla et ad omnia pertingenti, Oratoris specie, intelligitur etiam ratio, cur tam pauci Oratores boni reperiantur [96].

Hanc autem universam vim dicendi, quae ad omnes artes et scientias aeque pertinet, tamquam orationis et sermonis administra, Cicero summum Oratorem instituens, non ita coarctat, sed magis ad unum virum civilem potissimum et res civiles convertit, cuius rei variae sunt causae.

Primum inter has causas locum obtinet illa, quam tradit Cicero de Orat. I. 6. et Crassus ibidem I. 15: ne nimis infinitum ac vagum, et videretur, et esset, si Oratoris officium ad omnes omnino res universe referretur. Et vero necessarium fere erat, ut Cicero sua aetat[e] paululum recederet et remitteret de forma virorum civilium antiqua, a quibus nulla ars, nulla doctrina, quae quidem eorum temporibus sciri, discive potuit, aliena erat: sed iis artium et scientiarum incrementis, quibus auctae florebant tempore Ciceronis, maius pene erat, quam quod ab ullo homine, iure humanitatis, posset expectari, si eae omnes Oratori attingendae et comprehendendae essent. At Cicero, dicat quis, summum et perfectum Oratorem informare voluit; sed nec illud summum aut perfectum nimis abhorrens et remotum esse debet ab hominis cuiusquam facultate: et proclivius humana natura, in ipso illo perfecto effingendo, ad ea relabitur, quae se saltem aliquando assequi posse speret.

Cum hac causa coniuncta est alia, quam item Cicero memorat de Orat. I. 6. et Crassus III. 15. seqq.   Nimirum Graeci ob illud longius prolatum artium pomoerium, partitionem quamdam fecerant, quae iubebat sua se potius ditione, eaque ampla, continere, quam in alias omnes, aliis addictas, evolare: cum praesertim post illam divisionem inductam, confitendum esset, quasdam artes et scientias esse proprias eorum, qui in iis excolendis studium suum ponerent omne, et aetatem consumerent [97]: eamque ob causam formam acquisivisse, sibi singulas propriam, saepiusque a ratione civili longius remotam [98].

Tertio Eloquentia, quamvis, ut pronuntiandi vis et instrumentum, ad omnes artes aeque pertinens, tamen ab omni inde aevo, praecipue semper floruit, et viguit, in rerum civilium et publicarum administratione: quo factum est, ut reip. quam maxime, et quasi unice propria visa sit, et velut consecrata; quod Cicero exprimens, "foro," dixit, "natam esse Eloquentiam" [99]. Porro cum ex omnibus laudibus constat, quibus veteres Eloquentiam celebrarunt, tum imprimis etiam ex oratione Crassi et Antonii [100].

Quoniam porro Eloquentia quam arctissimis vinculis connexa erat, cum omni veterum vita publica, eaque rursus cum vita privata, dum universe antiqui vitam agerent magis publicam quam privatam, non mirandum est, Ciceronem omnem Eloquentiae ditionem facilius convertisse ad virum civilem. Vidimus in Cap. II. nullam aliam fuisse rationem et viam, nisi Eloquentiae, excellendi inter cives, adque remp. accedendi. Igitur ad ea, quae ibi dicta sunt, provocamus.

Dein vere etiam dici potest, Eloquentiae materiem, quam tractet, digniorem esse nullam, quam remp. et civium salutem. Illud demum est curriculum, dignum, in quo omnes facultates suas exerceat, et prodat vires. "Quid enim est tam potens, tamque magnificum, quam populi motus, iudicum religiones, senatus gravitatem, unius oratione converti? Quid tam porro regium, tam liberale, tam munificum, quam opem ferre supplicibus, excitare afflictos, dare salutem, liberare periculis, retinere homines in civitate? Quid autem tam necessarium, quam tenere semper arma, quibus vel tectus ipse esse possis, vel provocare improbos, vel te ulcisci lacessitus? (...) Ut vero ad illa summa veniamus, quae vis alia potuit aut dispersos homines unum in locum congregare, aut a fera, agrestique vita ad hunc humanum cultum, civilemque deducere, aut, iam constitutis civitatibus, leges, iudicia, iura, describere" [101].

Postremo loco non omittendum est, Ciceronem ipsum fuisse virum civilem, qui Eloquentiae civili omnia se debere, libenter profiteretur. Illa enim novum hominem ad summas dignitates et honores evexerat; illa amorem et auctoritatem ipsi apud cives, famam apud exteros, gloriam immortalem apud posteros pepererat. Illa denique Reip. administrationem ipsi commendaverat; cui se plane ab ineunte adolescentia devoverat, quamque animo certe non dimisit ad extremum vitae spiritum: in qua proinde mirifice sibi placebat, et ad quam, quandocunque fieri poterat, etiam in scriptis philosophicis, libenter sermonem dirigebat.

Nec tamen Cicero his causis induci potuit, ut coärctaret summi Oratoris ditionem, et forensis dictionis limitibus circumscriberet: sed potius Oratorem maxime considerabat virum civilem; ad quem conformandum, praeter ipsam vim dicendi, concurrere debebant omnes fere artes et doctrinae, sed ea ratione, ut has quidem non ita dedita opera [102] excoleret Orator atque tractaret, sed earum usum et fructum ad sapientiam civilem, quae tamquam incunabula et natale solum, Oratoris propria est, transferat, omnem illum ceterarum rerum ornatum conferens ad virum civilem bene tuendum: ita tamen instructus et harum ceterarum copia rerum, ut ubertatem dicendi et ornamenta, si res ita ferat, ad eas quoque facile convertere possit, in iisque regnare. Nam extra curiam etiam et rostra, et tribunal, vult eum esse in omni genere sermonis et humanitatis perfectum. Quem Quinctilianus, qui egregie intellectam sententiam Ciceronis, suam plane fecerat, instituens, "Romanum quemdam," inquit [103], "velim esse sapientem, qui non secretis disputationibus, sed rerum experimentis atque operibus vere civilem virum exhibeat [104]: auctorem publici consilii, et gerendae civitatis ducem, et sententiae atque Eloquentiae principem in senatu, in populo, in causis publicis".

Hunc igitur ex mente Crassi et Ciceronis Oratorem constituamus, variasque eius partes et munera exponamus: quae scilicet pertineant ad rerum ditionem, viro civili subiectam: nam de orationis instrumento, non videtur mens quaestionis exigere, ut dicamus. Ceterum tenebimus eam rationem, quae queastionis menti maxime videatur consentanea, ut Libros de Orat. tamquam principem, ex quo hauriamus, fontem adhibeamus: et deinceps cetera Ciceronis opera consulamus; quo magis etiam de sententia eius constet, et satisfiat parti demonstrationis tertiae, quam relictam Cap. II. in hoc Caput distulimus. Denique in perfecto Oratore describendo eo breviores esse poterimus, quo plura iam ante in hac eadem re dicenda erant.

Crassus "sic (...) statuo," inquit [105], "perfecti Oratoris moderatione et sapientia non solus ipius dignitatem, sed et privatorum plurimorum, et universae reip. salutem maxime contineri". Ex quo loco primum videmus, Ciceronem perfecti Oratoris munus et scientiam, ad res civiles omnem convertere, atque illas spatium iudicare, in quo vires exerceat: deinde non dicere, Reip. salutem contineri illius Oratoris facundia aut vi dicendi; sed ne male intelligatur, eam vult contineri Oratoris sapientia et moderatione: significans, se quaerere cum Quinctiliano Romanum quemdam sapientem, qui rerum experimentis atque operibus vere civilem virum exhibeat: quique non oratione modo regnet, et dein in otio et remotis recessibus delitescat, in declamatorio tantum opere se iactans, sed rebus ipsis intersit atque praesit; atque, ut Crassus [106], sit "omnium sapientissimus atque eloquentissimus, neque in libellis, sed in maximis causis, in hoc domicilio imperii et gloriae, consilio, linguaque princeps". Cui respondet ille, quem Crassus definit de Orat. III. 17. [107]: cui [108] "subeundus usus omnium, et periclitandae vires ingenii. (...) Legendi etiam Poëtae, cognoscenda historia, omnium bonarum artium scriptores ac doctores et legendi, et pervolutandi, et exercitationis causa laudandi, interpretandi, corrigendi, vituperandi, refellendi: disputandumque de omni re in contrarias partes, et quidquid erit in quaque re, quod probabile videri possit, eliciendum atque dicendum. Perdiscendum ius civile, cognoscendae leges, percipienda omnis antiquitas, senatoria consuetudo, disciplina reip., iura sociorum, foedera, pactiones, causa imperii cognoscenda est; libandus etiam ex omni genere urbanitatis, facetiarum quidam lepos, quo, tamquam sale, perspergatur omnis oratio." Cuius loci ordinem, tamquam ducem aliquem, sequamur.

Primo autem loco Oratori suo civili Cicero putavit iuris civilis cognitionem esse necessariam.

"Quid enim [109] hoc fieri turpius, aut dici potest, quam eum, qui hanc personam susceperit, ut amicorum controversias causasque tueatur, laborantibus succurrat, aegris medeatur, afflictos excitet, hunc in minimis tenuissimisque rebus ita labi, ut aliis miserandus, aliis irridendus esse videatur". Iuris ergo civilis scientia nudatos "non [110] dubitabo primum inertiae condemnare, sententia mea, post etiam impudentiae. Nam volitare in foro, haerere in iure ac praetorum tribunalibus, iudicia privata magnarum rerum obire, in quibus saepe non de facto, sed de aequitate ac iure certetur; iactare se in causis centumviralibus, in quibus usucapionum, tutelarum, gentilitatum, agnationum, alluvionum, circumluvionum, nexorum, mancipiorum, parietum, luminum, stillicidiorum, testamentorum ruptorum aut ratorum, ceterarumque rerum innumerabilium iura versentur, cum omnino, quid suum, quid alienum, quare denique civis aut peregrinus, servus aut liber, quispiam sit, ignoret, insignis est impudentiae. Illa vero deridenda arrogantia est, in minoribus navigiis rudem esse se confiteri, quinqueremes, autem aut etiam maiores, gubernare didicisse". Confirmat autem haec Crassus plurimis exemplis [111], quae cum turpitudinem ignorati, tum praestantiam et necessitatem bene cogniti et percepti demonstrent: ad Catonem inter alios provocans, qui dicendi prudentiam cum iure civili coniunxerit [112]. "Haec igitur [113] iura suae civitatis ignorantem, erectum et celsum, alacri et prompto ore ac vultu, huc atque illuc intuentem, vagari magna cum caterva toto foro, praesidium clientibus, atque opem amicis, et prope cunctis civibus lucem ingenii et consilii sui porrigentem atque tendentem, nonne imprimis flagitiosum putandum est"?

Itaque "si esset ista cognitio iuris magna ac difficilis, tamen utilitatis magnitudine deberet homines ad suscipiendum discendi laborem impellere" [114]: sed cum et sibi, et Scaevolae nullius artis facilior cognitio videatur, castigat Crassus [115] segnitiem etiam hominum atque inertiam: "omnia [116] enim sunt posita ante oculos, collocata in usu quotidiano, in congressione hominum, atque in foro: neque ita multis litteris aut voluminibus magnis continentur. (...) Accedit vero, quo facilius percipi cognoscique ius civile possit, (quod minime plerique arbitrantur) mira quaedam in cognoscendo suavitas et delectatio". Ait igitur Crassus [117] patriae nostrae "primum nobis mens, mos, disciplina, nota esse debet; vel quia est patria, parens omnium nostrum, vel quia tanta sapientia fuisse in iure constituendo putanda est, quanta fuit in his tantis opibus imperii comparandis". Quam sen[ten]tiam suam de facili et iucundo iuris civilis studio pluribus probat Cap. 41-45.

His de causis dixerat Crassus iis, qui perfecti Oratores esse vellent, iuris cognitionem esse necessariam [118]: quam sententiam, ex sua persona confirmat Cicero [119]: Orator "Ius civile teneat, quo egent causae forenses cotidie. Quid est enim turpius quam legitimarum et civilium controversiarum patrocinia suscipere, cum sis legum et civilis iuris ignarus?" Itaque ius civile censet [120] esse "rem, ad privatas causas, at ad Oratoris prudentiam maxime necessariam".

Quae autem Crassus [121] disputat de dignitate et gratia respondendi de iure, id non pertinet ad ipsum Oratorem, cuius munus a iurisconsulto disiunctum est, sed ad senem, honoribus et Reip. administratione perfunctum: de quibus conferatur de Legg. I. 6. de Off. II. 19. Quinctilianus I. O. XII. 11. Quod vero Cicero in Oratione pro L. Mu[rena] c. 9. seqq. iuris scientiam deprimere videtur, id ceteris locis non repugnat, ut vidimus in Cap. II.

Praeter ius civile, ex Crassi sententia [122], Oratori cognoscenda historia, ediscendae leges, percipienda omnis antiquitas, senatoria consuetudo, disciplina Reip., iura sociorum, foedera, pactiones, causa imperii cognoscenda est.

"Quaero [123] enim, num possit aut contra Imperatorem, aut pro Imperatore dici, sine rei militaris usu, aut saepe etiam sine regionum terrestrium aut maritimarum scientia: num apud populum de legibus iubendis, aut vetandis: num in senatu de omni Reip. genere [dici] sine summa rerum civilium cognitione et prudentia"?

Explicat haec et confirmat Crassus [124]: "iam vero illa non longam orationem desiderant, quamobrem existimem, publica quoque iura, quae sunt propria civitatis atque imperii, tum monumenta rerum gestarum, et vetustatis exempla, Oratori nota esse debere. Nam ut in rerum privatarum causis atque iudiciis depromenda saepe oratio est ex iure civili, et idcirco, ut ante diximus, Oratori iuris civilis scientia necessaria est: sic in causis publicis iudiciorum, concionum, senatus, omnis haec et antiquitatis memoria, et publici iuris auctoritas, et regendae Reip. ratio ac scientia, tamquam aliqua materies, iis Oratoribus, qui versantur in Rep., subiecta esse debent. Non enim causidicum, nescio quem, neque proclamatorem aut rabulam, hoc sermone nostro conquirimus, sed eum virum, (...) qui scelus fraudemque nocentis possit dicendo subiicere odio civium, supplicioque constringere: idemque ingenii praesidio innocentiam iudiciorum poena liberare: idemque languentem labentemque populum aut ad decus excitare, aut ab errore deducere, aut inflammare in improbos, aut incitatum in bonos mitigare: qui denique, quemcunque in animis hominum motum res et causa postulet, eum dicendo vel excitare possit, vel sedare". Historiam commendans Cicero [125]: Orator, "cognoscat", inquit, "rerum gestarum, et memoriae veteris ordinem, maxime scilicet nostrae civitatis; sed et imperiosorum populorum, et regum illustrium. (...) Nescire autem quid antea, quam natus sis, acciderit, id est semper esse puerum. Quid enim est aetas hominis, nisi memoria rerum veterum, cum superiorum aetate contexitur? Commemoratio autem antiquitatis exemplorumque prolatio, summa cum delectatione et auctoritatem orationi affert et fidem".

Quidni autem Philosophiam imprimis Oratori necessariam esse Cicero iudicaret, qui, ut antea vidimus, quae nunc a philosophis petuntur, ea omnia propria esse Oratorum affirmet?

"Apparatu [126] nobis opus est, et rebus exquisitis undique et collectis, arcessitis, comportatis". "Non [127] enim solum acuenda, neque procudenda lingua est, sed onerandum, complendumque pectus maximarum rerum et plurimarum suavitate, varietate, copia [128]. Nostra est enim (...) omnis ista prudentiae doctrinaeque possessio": et sunt illa propria "rhetorum, quae ab aliis de iustitia, de officio, de civitatibus instituendis et regendis, de omni vivendi, denique etiam de naturae ratione dicuntur. Quae quoniam iam aliunde non possumus, sumenda sunt nobis ab iis ipsis, a quibus expilati sumus; dummodo illa ad hanc civilem scientiam, quo pertinent et quam intuentur, transferamus".

Quo loco non tantum moralem Philosophiae partem, sed ea etiam, quae de naturae ratione dicuntur, comprehendenda esse Oratori arbitratur. Quae plane est Ciceronis sententia: qui, Orator "habeat", inquit [129], "omnes philosophiae notos ac tractatos locos. Nihil enim de religione, nihil de morte, nihil de pietate, nihil de caritate patriae, nihil de bonis rebus aut malis, nihil de virtutibus aut vitiis, nihil de officio, nihil de dolore, nihil de voluptate, nihil de perturbationibus animi et erroribus, quae saepe cadunt in causas sed ieiunius aguntur, nihil, inquam, sine ea scientia, quam dixi, graviter, ample, copiose, dici et explicari potest". Oratorem [130] "etiam, quo grandior sit et quodammodo excelsior (ut de Pericle dixi supra), [131]ne Physicorum quidem esse ignarum volo. Omnia profecto, cum se a caelestibus [rebus] referet ad humanas, excelsius magnificentiusque et dicet et sentiet". Vere igitur Theo [132]: οἱ μὲν , inquit, παλαιοὶ τῶν ῥητόρων, καὶ μάλιστα οἱ εὐδοκιμηκότες, οὐκ ᾤοντο δεῖν ἐφικέσθαι τρόπον τινὰ τῆς ῥητορικῆς, πρὶν ἀμωσγέπως ἃψασθαι φιλοσοφίας, καὶ τῆς ἐκεῖθεν ἐμπλισθῆναι μηγαλονίας [133].

Igitur [134] "quid dicam de natura rerum, cuius cognitio magnam orationi[s] suppeditat copiam: de vita, de officiis, de virtute, de moribus, sine multa earum ipsarum rerum disciplina, aut dici, aut intellegi potest". "De virtute [135] enim, de officio, de aequo et bono, de dignitate, utilitate, honore, ignominia, praemio, poena similibusque de rebus, in utramque partem dicendi, animos et vim, et artem habere debemus" [136]. "Nam quis [137] (...) nescit maximam vim exsistere Oratoris in hominum mentibus vel ad iram, aut ad odium, aut dolorem incitandis, vel ab hisce iisdem permotionibus ad lenitatem, misericordiamque revocandis? quare, nisi qui naturas hominum, vimque omnem humanitatis, causasque eas, quibus mentes aut incitantur aut reflectuntur, penitus perspexerit, dicendo, quod volet, perficere non poterit" [138]. "Quaero enim [139] (...) num admoveri possit oratio ad sensus animorum atque motus vel inflammandos, vel etiam exstinguendos, (quod unum in Oratore dominatur) sine diligentissima pervestigatione earum omnium rationum, quae de naturis humani generis ac moribus a philosophis explicantur". Et adeo coniunctam esse Crassus illam philosophiae partem, quae de vita et moribus agit, cum Oratore censuit, ut vel si relinquant, et inertiae suae largiantur Oratores duas partes reliquas, illud, quod semper Oratoris fuit, nisi teneatur, nihil relictum putet Oratori, in quo magnus esse possit: "quae hic locus de vita et morisbus totus est Oratori perdiscendus" [140]. Iudice autem Cicerone [141], duo sunt, quae bene tractata ab Oratore, admirabilem Eloquentiam faciant, quorum alterum est, quod Graeci ἠθικὸν vocant, ad naturas et ad mores, et ad omnem vitae consuetudinem accommodatum; alterum, quod iidem παθητικὸν nominant, quo perturbantur animi at concitantur, in quo una regnat oratio. Unde colligitur, ex sententia Ciceronis illam tertiam philosophiae partem cum Oratore quam maxime esse coniunctam: qui ei non minus disserendi rationem assignavit: ponit enim imprimis [142], sine philosophia non posse effici, quem quaerimus, Eloquentem: nam nec latius, nec copiosius, de magnis variisque rebus sine philosophia potest quicquam dicere. Nec vero, sine philosophorum disciplina, genus et speciem cuiusque rei cernere, neque eam definiendo explicare, nec tribuere in partes possumus; nec iudicare, quae vera, quae falsa sint; neque cernere consequentia, repugnantia videre, ambigua distinguere [143]. Cum a Socrate inde multiplex sententiarum diversitas orta sit, querit Crassus [144], quaenam philosophia sit Oratori coniuncta maxime, Epicureos quidem et Stoïcos ab Oratore dimovet [145]; unice probat philosophiam Peripateticorum et Academicorum: cum ob ipsas sententias et philosophandi rationem egregie Oratori accommodatas; tum ob elegantem dicendi exercitationem [146].

Ceterum sententiam Ciceronis hac in re ita aperte nobis videmur effecisse in Cap. II. § 2., ut non opus sit, his diutius immorari.

Et universe iam eo perductam esse rem arbitramur, ut de sententia Ciceronis nullum dubium suoersit, quin Cicero eam Crassi personae mandarit exponendam.

Igitur, quae in universa scriptione diximus de iudicio Crassi, ea nunc omnia in Ciceronem possunt transferri: quo facto et omnibus in unum collectis, ex mea virium tenuitate nihil addendum habeo, ut constituatur ea summi Oratoris imago, de qua quaesivisse Questionem putavi. Nam cum innumeris artis Rhetoricae, tamquam illius Oratoris instrumenti, praeceptis, rem mihi non esse ratus sum.

Restat, ut de capitibus quibusdam, quae, quoniam cum ipsis disputationis in libris de Oratore momentis minus coniuncta sunt, instituto ordine satis apte includi non poterant, sententiam Ciceronis paucis exponamus.

Tangunt autem haec capita ipsam Eloquentiae naturam et formam Oratoris: quam ob causam nobis, libros de Oratore, velut ducem sequentibus, non omittenda videbantur.

Primo loco memoranda quaestio, quis sit finis Eloquentiae, saepius tentata illa et agitata magnis virorum doctorum controversiis [147].

Cicero vero, ut vidimus, per L. Crassi personam, aut universam Eloquentiae vim, ad omnem quamcunque rem pertinentem, complectitur, aut vagam hanc dicendi facultatem ad virum imprimis civilem convertit.

Eloquentiae priore ratione consideratae finis, cuius causa omnia fiunt, patet latissime et pro diversis suis partibus ac muneribus, plurimos e[t] varios fines alios sibi habet subiectos: quemadmodum enim Cicero statuit [148], quot officia Oratoris, tot esse genera dicendi: ita aliis dicendi generibus et partibus aliud τέλος est propositum: nam sive loquitur, ut impellat homines, sive ut doceat, sive ut deterreat, sive ut concitet, sive ut reflectat, sive ut incendat, sive ut leniat [149], quamvis una eademque sit Eloquentia, tamen ad diversa consilia dirigitur. Alio proposito summus Orator dicendi facultatem confert ad historiam conscribendam; alio ad Philosophicas disputationes explicandas: alio ad causas forenses; alio ad alia. Huius igitur universae Eloquentiae finem disertis quidem verbis Cicero non expressit: sed tamen eo modo de ea est locutus, ut eius sententia hac in re exinde facile intelligatur. Quotiescunque autem de Eloquentia, hoc latissimo sensu, sermo est, statuit eius finem universe, ut ab eo ornate, et graviter et copiose dicatur: vim scilicet Oratoris professionemque ipsam bene dicendi hoc suscipere ac polliceri dixit [150], ut omni de re, quaecumque sit proposita, ab eo ornate copioseque dicatur [151]: et multis in locis [152] asseverat, Oratoris imprimis propriam esse orationem gravem et copiosam et ornatam: ex quibus ultro efficitur, Ciceronem Eloquentiae summum et ultimum constituisse, ipsum illud bene et ornate et copiose dicere.

Sed variat illud bene dicere, pro varia rerum et personarum ratione: nam alias tum bene dicitur, cum docetur; alias, cum delectatur: alias, cum movetur: igitur, simulac certis quibusdam officiis vel casibus Oratoris munus coarctatur, aud ad unam officii rationem obeundam praecipue convertitur ac dirigitur, vagum illud, bene dicere, describendum est sine subiecto quodam et accuratius et certius definito.

Igitur Cicero, quem ostendimus semper fere virum civilem eximie commendasse, tamquam Eloquentiae antistitem et custodem, ad civilem scientiam omnem dicendi vim convertens et referens, vagam bene dicendi notionem consilio Oratoris civilis accommodavit. Uti enim [153] officium Oratoris dixit, dicere ad persuadendum accommodate [154], ita ultimum Eloquentiae illud tribuit, delectandi, docendi, movendi [155]: quod intelligendum est de facultate viri civilis, cuius imago Ciceronis animo perpetuo obversabatur.

Itaque huic Eloquentiae finem assignavit illum triplicem, aut hunc, quo caetera continentur, et cuius non nisi sunt vehicula, simplicem, persuadere dictione [156]: qui praeclare viro civile convenit.

Quodsi omnes, aeque diligenter ac Cicero, pro alia Eloquentiae subiecta ditione aut notione, alium finem distinxissent, non ea, ut videtur, sententiarum dissensione viri docti discreparent.

Altera quaestio, eaque maxime cum Oratore coniuncta, est, utrum Orator vir bonus esse debeat [157]: quod ex definitione Catonis saepissime et vehementer urget Quinctilianus [158]. Attigit eam quaestionem Cicero nonnumquam, sed nullibi fuse tractavit [159]. Verumtamen illud sane aperte satis declaravit, se Oratorem, nisi virum bonum, habere neminem. Professus est hanc sententiam ex persona Crassi [160], Eloquentiae dicens "quo maior est vis, hoc est magis probitate iungenda, summaque prudentia: quarum virtutum expertibus si dicendi copiam tradiderimus, non eos quidem Oratores effecerimus, sed furentibus quaedam arma dederimus". Idem quam maxime tuetur in Lib. de Invent. I. c. 1. seqq. Atque hoc praeterea etiam sponte fluit ex munerum et officiorum ratione, quae Cicero ab Oratore vult obiri: de quibus exposuimus antea. Quem enim, nisi virum bonum, constituere potuisset, auctorem et custodem legum ac iudiciorum, civibus consilii fontem ac principem, totius Reip. conservandae et regendae ducem? Hanc igitur sententiam, quamvis disertis verbis aliquoties tantum expresserit, tamen universae rationi et constitutioni doctrinae de summo Oratore ita illigavit et intexuit, ut Oratorem Ciceronianum nisi virum bonum informare non possimus. At maiorem Cicero Oratori licentiam concessisse videtur in usu artificiorum et viarum, quibus consilia possit consequi: horum enim bonitas et praestantia et liberiorem rationum ineundarum optionem iure sibi sumere videbatur [161].

Cum hac quaestione arctissime cohaeret tertia: utrum virtus sit Eloquentia: orta illa ex Stoïcorum disputationibus [162]. Quam quaestionem si cum Quinctiliano [163] in eo verti definiamus, utrum Eloquentia ex mediis sit artibus, quae neque laudari per se, neque vituperari possunt, sed utiles aut secus secundum mores utentium fiunt, an moralis quaedam sit facultas; non tam abhorrens et absurda eius institutio videbitur, atque quibusdam visa est, ratione habita veterum de Eloquentiae natura sententiae.

Sed si, iudice Cicerone, Orator, nisi vir bonus, nemo esse possit, coniungitur Eloquentia cum disciplina morali: praesertim cum Eloquentia non cogitanda sit nuda dicendi facultas; sed intime coniuncta ea cum rerum scientia, omni sentiendi et agendi ratione; quae merito et proprie sapientia dicitur. Illam igitur cogitandi faciendique vim et praestantiam, instructam et munitam eloquendi instrumento, communi Eloquentiae nomine insignitam, veteres perfectionem aliquam moralem esse voluerunt [164]. Atque in hunc sensum per personam Crassi Cicero censuit [165]: "est (...) Eloquentia una quaedam de summis virtutibus, quamquam sunt omnes virtutes aequales et pares, sed tamen est species alia alia magis formosa et illustris: sicut haec vis, quae scientiam complexa rerum, sensa mentis et consilia sic verbis explicat, ut eos, qui audiant, quocunque incubuerit, possit impellere; quae quo maior est vis, hoc est magis probitate iungenda, summaque prudentia; quarum virtutum expertibus, si dicendi copiam tradiderimus, non eos quidem Oratores effecerimus, sed furentibus quaedam arma dederimus". Ex quo loco facile colligitur, Ciceronem non dicendi facultatem, quod quidem male putarunt, inter virtutes retulisse; eam scilicet mali etiam et scelesti homines sibi comparaverunt: sed eam proprie mentis probitam et agendi prudentiam, quae ad summum Oratorem eximie requiritur: qua destituta Eloquentia, hoc tam gravi nomine non amplius digna est [166].

Porro quaeritur, utrum ars sit dicendi: de qua re paulo uberius in Libris de Oratore exponitur. Triplex in hac re iudicium distinguit Sulpicius [167], de Eloquentiae loquens sive studio, sive artificio, sive facultate: Cicero [168] studio substituit exercitationem, Eloquentiam faciens sive artis, sive exercitationis, sive naturae: utrumque ceteris adiungit, quadruplicem Eloquentiae fontem indicans [169], sive studii, sive artis, sive exercitationis cuiusdam, sive facultatis a natura profectae. Cicero autem sententiam suam per Crassi personam expositurus [170], ne sit tota res in verbi controversia posita, orditur ab artis definitione, quam in eo constare dicit, ut ea, quae observata sint in usu ac ratione dicendi, haec ab hominibus callidis ac peritis animadversa ac notata, verbis designata, generibus illustrata, partibus distributa sint [171]. Quo sensu facile intelligimus esse artem quandam dicendi [172], quae Rhetorica vocatur. Huius autem artis ea est ratio, ut negligenda quidem non sit, sed tamen alia sint ad consequendam Eloquentiam maiora [173]. Naturam enim primum atque ingenium censet Crassus [174], ad dicendum vim afferre maximam: et quae donavit atque inseruit natura, ea arte posse accendi aut commoveri; quae naturalem facultatem posset limare, acuere aliquomodo, et corrigere, et habet quaedam, quasi ad commonendum Oratorem, quo quidque referat, et quo intuens, ab eo, quodcunque sibi proposuerit, minus aberret [175]. Quod igitur condidit natura, excitarunt et rexerunt artis praecepta, id, iudice Cicerone, cumulatur ac perficitur exercitatione et usu [176]. Hanc vero sententiam Cicero plurimis locis explicatam, suo exemplo, quod descripsimus, praeclare confirmavit [177].

Denique in Libris de Oratore obiter attingitur quaestio: quaenam affinitas Eloquentiae sit cum Poëtica? "Est finitimus", inquit Crassus [178], "Oratori poëta, numeris adstrictior paulo, verborum autem licentia liberior, multis vero ornandi generibus socius, ac pene par: in hoc quidem certe prope idem, nullis ut terminis circumscribat aut definiat ius suum, quominus ei liceat, eadem illa facultate, et copia vagari, qua velit". Antonius [179] in Oratore requirit verba prope Poëtarum: et Crassus [180] Oratori Poëtas commendat legendos. Cicero ipse "Poëtae", inquit, [181], " quaestionem attulerunt, quid ipsi differrent ab Oratoribus. Numero maxime videbantur antea et versu: nunc apud Oratores iam ipse numerus increbruit. (...) Itaque video visum esse nonnullis, Platonis. et Democriti locutionem, etsi absit a versu, tamen quod incitatius feratur, et clarissimis verborum luminibus utatur, potius poëma putandum, quam Comicorum Poëtarum, apud quos, nisi quod versiculi sunt, nihil est aliud quotidiani dissimile sermonis. Nec tamen id est Poëtae maximum: etsi est eo laudabilior, quod virtutes Oratoris persequitur, cum versu sit adstrictior. Ego autem, etiamsi quorumdam grandis et ornata vox est Poëtarum, tamen in ea cum licentiam statuo maiorem esse, quam in nobis, faciendorum iungendorumque verborum, tum etiam nonnullorum voluptati vocibus magis, quam rebus inserviunt". Id autem est inter eos simile "iudicium, electioque verborum". Cui loco nihil in ampliorem explicationem addendum, ut plenissime constet de sententia Cieronis; cuius est de hac Poëtarum et Oratorum cognatione egregium plane et verissimum iudicium [182].



NOTAE :



[1] verba sunt Crassi de Orat. III. 14.
[2] de Orat. l.c.c. 15.
[3] ibid. c. 34.
[4] ut Hesychius ait.
[5] quo priore nomine primum dictum esse Solonem, probat Vossius de Nat. Rhet. c. I. et c. X. initio. Conf. L. Cresollius in Theat. Rhet. Lib. I. c. 7.
[6] de Orat. III. 15. Conf. quae de sapientia veterum dicta sunt in c. II. § 1.
[7] ita Crassus de Orat. III. 15.
[8] quae sunt ipsa verba Phoenicis apud Homerum, Iliad. IX. vs. 443.
[9] inquit Crassus de Orat. III. 34.
[10] Conf. in Brut. c. 7. 10.
[11] Conf. in Brut. c. 7. 11. et non abhorrens iudicium Antonii de Orat. II. 22. Quod autem in Brut. c. 11. dixit Cicero, Perciclem primum adhibuisse doctrinam, intelligendum est de eruditione, quam ab Anaxagora discendo perceperat, cum antiquiorum magis fuisset sapientia, ex usu et exercitatione hausta, quam doctrina, dum artes et scientiae nondum fere seorsum excoli et tractari coeptae erant. "Siquidem etiam in Phaedro Platonis, hoc Periclem praestitisse ceteris dicit Oratoribus Socrates, quod is Anaxagorae Physici fuerit auditor: a quo censet, eum, cum alia praeclara quaedam, et magnifica, didicisset, uberem et foecundum fuisse, gnarumque, (quod est eloquentiae maximum), quibus orationis modis, quaeque animorum partes pellerentur". (Orat. c. 4.).
[12] Conf. in Brut. c. 7. de Orat. II. 22.
[13] Conf. de Off. I. 44. Corn. Nep. in Dione. c. 3. ibique V.V.D.D.
[14] conf. de Off. l.c.
[15] Conf. Heeren Ideën Th. III. Abth. I. Abschn. XIII. p. 384.
[16] quos nominat Crassus de Orat. III. 15.
[17] Lib. VIII. p. 607. seqq. Edit. Stephani 1593.
[18] Qualia autem, quantaque de ratione Politica fuerint merita Pythagorae, perspectum habebit, qui legerit Heeren l.l. Abschn. XIV. p. 427. seqq. conf. W. Tr. Krug Gesch. der Phil. alt. Zeit. § 36. p. 100. seqq. et quos ibi laudat auctores.
[19] In Themistocle p. 112. D. Edit. Francofurt. 1599.
[20] ubi legendum videtur τοῖς τὸν Θεμιστοκλέα Μνησιφίλου τοῦ Φρεαρίου etc.
[21] Ideën l.c. Abschn. XIV. p. 435, 436.
[22] l.l. Abschn. XIII. p. 387.
[23] Conf. Thucyd. I. 138.
[24] conf. Cic. in Brut. c. 7.
[25] in Brut. c. 12.
[26] Caeterum de diverso harum aetatum ingenio vid. omnino Heeren l.c. p. 387. seqq.
[27] inquit Crassus de Orat. III. 33.
[28] conf. de Orat. I. 37.
[29] pro Archia. c. 7.
[30] Vid. de Orat. III. 15
[31] In Proöem.
[32] I. O. XII. 2. p. 681.
[33] de Orat. III. 16.
[34] Quod autem Cicero h.l. et in Brut. c. 8. Isocratem et Sophistas, qui vocantur, a viris civilibus videtur secernere, id non intelligendum est, quasi hi viri in una dicendi exercitatione et institutione consenuerint, nihilque ad eos pertinuerit ratio civilis. Isocrates quidem, cum ipse ad remp. accedere non auderet, se non minus scientiae civilis, quam dicendi doctorem professus est, idque cum testantur eius orationes, tum viri civiles ex eius disciplina profecti. Conf. Heeren Ideën l.l. Abschn. XIII. p. 409. 410. Tum vero Sophistae, Gorgias, Thrasymachus, et quos ceteros nominat Cicero in Brut. c. 8, non tantum inserviebant adolescentibus iis rebus instituendis, quae ad virum civilem requirebantur, i.e. dicendi facultate et cogitandi, sed etiam a civitatibus suis ad legationes obeundas, aliasque publicas res gerendas, utpote sapientes viri adhibebantur, ut e.g. de Gorgia et Prodico tradit Plato in Hippia mai. T. III. p. 282. B.C. Recte igitur Cicero de Orat. III. 16. et illos et Isocratem dicendi, faciendique doctores vocat. Ceterum de ortu, ratione, doctrina Sophistarum, conf. Heeren Ideën l.c. Abschn. XIV. p. 438. seqq. de Geer Diatr. c. I. Sect. I. p. 3. sqq. et ll. ll. Sect. II. § 4. p. 55. not. 1.
[35] de Orat. l.c.c. 19.
[36] de quo vid. Heeren l.l. Abschn. XIV. p. 444. seqq.
[37] in Brut. c. 8.
[38] In Proöem.
[39] quod ipsa arguit Sophistarum descriptio Aristotelis de Sophist. Elench. c. I. et Ciceronis Acad. Q. II. 23.
[40] de Orat. III. 16.
[41] quos λογοδαιδάλους appellat in Phaedro Socrates (Orat. c. 12.)
[42] Vid. quae modo diximus, et de Orat. III. 32.
[43] Quae est sententia Quinctiliani I. O. II. 15. et Voss. de Nat. Rhet. c. II. conf. etiam c. III. et Fenelon Gesprekken over de Welsprekendheid, vertaald door J.M. Schrant p. 39. seqq.
[44] de Orat. I. 39.
[45] de Invent. I. 3. seqq. Quae inanis verborum volubilitas Sophistis relicta commovit etiam Aristotelem, ut disciplinae dicendi institutionem, et quasi patronatum susciperet, quamadmodum tradit Crassus de Orat. III. 35. vid. de Invent. II. 2. 3. c. 51. et conf. quae annotavit I. M. Schrant ad Fenelonium l.l. p. 12. not. 5. annotat. p. 8. 9. Aliter rem exponit Diogenes Laert. lib. V. init. p. 301.
[46] Cic. in Orat. c. 3.
[47] Ibidem c. 5.
[48] de Orat. III. 6.
[49] Quinctil. I. O. in proöemio.
[50] de Orat. III. 27.
[51] de Orat. III. 31.
[52] I. O. XII. 2. princip.
[53] I. O. X. 1. p. 566. vid. et II. 21. p. 144.
[54] I. O. XII. 2. princip.
[55] de Nat. Rhet. c. II.
[56] Conf. de Orat. I. 48.
[57] Vid. de Orat. I. 16. 17. 26. 28. 44. 46. III. 20. 22. Orat. c. 2. 3. 29.
[58] de Orat. I. 26.
[59] "Quam autem vim quaeque res habeat, definitio explicat". de Orat. III. 29.
[60] de Orat. I. 13.
[61] ibid. c. 15.
[62] Vid. de Orat. I. 21. conf. c. 49. Eamdem sententiam profitetur Cicero de Orat. II. 2. conf. III. 19. 20. 21.
[63] In Proöem.
[64] Conf. Quinctil. l.l. II. 21. p. 144.
[65] de Orat. I. 11.
[66] in Brut. c. 6.
[67] de Part. Orat. c. 23.
[68] de qua praeclare disserentem vid. Ciceronem de Invent. I. 1. seqq.
[69] Conf. de Invent. I. 4.
[70] de Legg. I. 19.
[71] de Orat. I. 8.
[72] de Art. Poët. vs. 309.
[73] de Orat. I. 6.
[74] Conf. de Orat. I. 11. 12. 14.
[75] de Orat. II. 1.
[76] de Orat. III. 5.
[77] Ita Cicero Crassi sententiam confirmans, pro Archia c. 1.
[78] Ita Crassus de Orat. I. 13.
[79] Quemadmodum fatetur Scaevola de Orat. I. 17.
[80] Cic. in Orat. c. 19.
[81] de Orat. I. 46.
[82] ibidem c. 12.
[83] l.l.
[84] Orat. c. 19.
[85] de Orat. l.l. cap. 11.
[86] In hac enim re Antonium Crassus habet sibi assentientem de Orat. II. 9.
[87] ll. ll. c. 10. 11. et reliqua cap. 9.
[88] verba sunt Crassi de Orat. III. 6.
[89] Vid. de Orat. II. 15. 16.
[90] confirmante iudicium suum Cicerone in Orat. c. 19.
[91] Auct. dial. de Orat. c. 30.
[92] Iudice Cicerone de Orat. II. 2.
[93] de Orat. III. 31.
[94] Rhet. Lib. I. c. II. § 1-5.
[95] Conf. Voss. in Nat. Rhet. c. IV.
[96] de qua re vid. Cic. de Orat. I. 2-6. 21. III. 22. in Brut. c. 6. seqq.
[97] Conf. de Orat. I. 13. 18.
[98] Conf. omnino de Orat. III. 31.
[99] in Brut. c. 82.
[100] Vid. de Orat. I. 8. et II. 8. 9. de Offic. II. 14.
[101] de Orat. I. 8.
[102] Vid. de Orat. III. 23. 31.
[103] I. O. XII. 2.
[104] describente Crasso de Orat. III. 17.
[105] de Orat. I. 8.
[106] de Orat. I. 23.
[107] cuius loci verba modo laudavimus. Conf. definitio viri politici, quam dedit Antonius, de Orat. I. 48.
[108] de Orat. I. 34.
[109] ait Crassus de Orat. I. 37.
[110] ibidem c. 38.
[111] l.l.c. 36-45.
[112] Ibidem c. 37. Conf. Quinctil. I. O. XII. 3.
[113] de Orat. I. 40.
[114] l.l.c. 41.
[115] Ibidem.
[116] l.l.c. 43.
[117] l.l.c. 44.
[118] de Orat. I. 44.
[119] Orat. c. 34. conf. ibidem c. 41.
[120] in Brut. c. 39. Idem probat Quinctilianus I. O. XII. 3.
[121] de Orat. I. 45.
[122] l.l.l. 34.
[123] l.c.c. 14.
[124] de Orat. I. 46.
[125] Orat. c. 34.
[126] Auctore Crasso de Orat. III. 24.
[127] l.l.c. 30.
[128] l.l.c. 31.
[129] Orator c. 33.
[130] Orat. c. 34.
[131] Vid. Orator c. 4. conf in Brut. c. 11.
[132] Init. Progymnasm.
[133] Auct. Dial. de Orat. c. 31.
[134] Orat. c. 4.
[135] inquit Crassus de Orat. III. 27.
[136] conf. de Orat. I. 11.
[137] de Orat. I. 12.
[138] Conf. de Orat. I. 13. ubi philosophis relinquit, ut de his rebus omnibus in angulis, consumendi otii causa, tenui quodam exsanguique sermone disserant: Oratori autem tribuit, ut de iis cum omni garvitate [et] iucunditate explicet.
[139] l.l.c. 14.
[140] l.l.c. 15.
[141] Orat. c. 37.
[142] Orat. c. 4.
[143] Vid. omnino ibidem c. 32. 33. 34. et de toto hoc loco M. Ant. Mureti Oratio, de Philosophiae et Eloquentiae coniunctione Orat. IV.
[144] de Orat. III. 17. 18.
[145] Conf. in Brut. c. 30. 31. 35. de Finib. IV. 9. Quinctil. I. O. XII. 2. p. 685.
[146] Conf. de Orat. III. 21. in Brut. c. 31. Orator c. 3. 4. 5. 6. quibus add. Auct. Dial. de Orat. c. 31.
[147] Plato in Gorgia (quem secutus est Cicero in Brut. c. 15) Rhetoricam ait esse πειθοῦς δημιουργὸν, καὶ τὴν πραγματείαν αὐτῆς ἃπασαν, καὶ τὸ κεφάλαιον εἰς τοῦτο τελευτᾷν . et τὴν πειθὼ distinguit duplicem, alteram διδασκαλικὴν , quae sit docendo ἐπιστημονικῶς , more scientiarum, alteram πιστικὴν , quae probat δι'ἐνδόξων , ex probabilibus argumentis, quibus fidem facit Orator non tam docendo, quam persuadendo. Conf. Sext. Emp. adv. Math. II. § 2-9. 61. 62. Aristoteles (Rhet. I. 2.) Rhetoricae finem facit simpliciter τὸ πειθεῖν : quam sententiam Aristotelis Vossius, ut solet, tuetur ac defendit (de Nat. Rhet. c. v. Institut. Orat. Lib. I. C. I. Sect. 1.) Alias veterum de fine Rhetorices opiniones exponit Quinctilianus I. O. II. 15, ex cuius sententia, summum et ultimum, τέλος , artis est ipsum bene dicere (conf. etiam II. 17. p. 135. seq.). Hanc Quinctiliani sententiam suam etiam facit princeps in nostratibus Eloquentia Vir Cel. J.H. van der Palm, in Oratione sua over den waren aard der Welsprekendheid (Redevoer. en Verhand. door J.H. van der Palm 1810. p. 56 sq.) et quem nonnulli persuadendi tradunt finem Eloquentiae, exagitat, et ab Eloquentia dimovet (p. 49 seqq.) Aliam rursus rationem init Fenelonius, Gesprekk. over de Welsprekendheid, vert. door Schrant p. 8. sqq. p. 15 seqq.
[148] in Orat. c. 21. conf. c. 29.
[149] de Orat. III. 6.
[150] de Orat. I. 6.
[151] Conf. ibid. c. 11. 12. 15.
[152] de quibus diximus antea.
[153] de Orat. I. 31.
[154] Conf. ibidem II. 10. 15. de Invent. I. 5.
[155] ut e.g. per Antonii personam de Orat. II. 77. quod confirmavit in Brut. c. 49. Orat. c. 21. conf. in Brut. c. 23.
[156] de Invent. I. 5. in Brut. c. 15.
[157] de qua vid. I. F. L. Schröder Vir Cl. de redekunstige vooschriften van Cicero, getoetst aan die der Zedewet: Werken der Holl. Maatsch. van fraaije Kunsten en Wetenschappen, D. III. p. 475 seqq. Fenelon in Libr. saepius laud. p. 34. seqq.
[158] Vid. I. O. proöem. p. 3. Lib. I. c. 2. p. 15. 16. c. 15. p. 123. 128. c. 16. p. 131. c. 17. p. 136. 138. c. 21. p. 144. III. 7. p. 183. XII. 11. p. 717. et praecipue Lib. XII. c. ii.
[159] cuius rei causas quasdam proposuit Vir Cl. Schröder l.l. p. 478. seq.
[160] de Orat. III. 14. conf. I. 46.
[161] Vid. quae disseruit Quinctil. I. O. XII. 1. imprimis p. 678 seqq. Ceterum ad hanc partem vid. quae plura disputavit Schröder Vir Cl. in dissert. laud.
[162] Vid. de Orat. III. 18. princip.
[163] I. O. II. 20.
[164] Conf. definitio virtutis apud Cicer. Acad. I. 5.
[165] de Orat. III. 14.
[166] Conf. de Orat. I. 18. Quinctil. II. 20. ex quo magis etiam de sententia Ciceronis constat. Conf. etiam Acad. I. 2. et II. 11. a Davis. ad h.l. not. 4. de Offic. II. 14.
[167] de Orat. I. 21.
[168] de Invent. I. 1.
[169] ibid. l.l.
[170] de Orat. I. 23.
[171] de Orat. l.l. conf. omnino c. 32. 41. 42. et c. 20. II. 7. 8. 57. conf. c. 41.
[172] Vid. de Orat. I. 23. 24.
[173] de Orat. I. 23.
[174] l.l.c. 25. conf. c.28.
[175] l.l.c. 32.
[176] Vid. l.l.c. 32-35.
[177] Ceterum de hac controversia vid. Quinctil. I. O. II. 17. Voss. de Nat. Rhet. c. VIII.
[178] de Orat. I. 16.
[179] l.l.c. 28.
[180] ibidem c. 34.
[181] in Orat. c. 20.
[182] Conf. van der Palm in Orat. laud. p. 57 seqq. Fenelon in Lib. saepius laud. p. 63 seqq. et Schrant in Annot. 26. Annot. p. 47. 48.






T     A     N     T     U     M .






Terug naar de Thorbecke Pagina