JOHANNIS RUDOLPHI THORBECKE,


ZWOLLA-BATAVI,


PHILOS. THEOR. ET LITER. HUMAN. CANDIDATI ET IN ACADEMIA LUGDUNO BATAVA STUDIOSI,



RESPONSIO   AD
QUAESTIONEM PHILOSOPHICAM:



A     N O B I L I S S I M O     O R D I N E     P H I L O S O P H I A E     T H E O R E T I C A E

et

L I T E R A R U M     H U M A N I O R U M     Anno   MDCCCXIX.        P R O P O S I T A M:



"Quaeritur, in Dogmaticis oppugnandis, num quid inter Academicos et Scepticos interfuerit? Quod si ita sit, quaeritur quae fuerit discriminis causa?"


QUAE     PRAEMIUM     REPORTAVIT     D. viii.     MENSIS    FEBRUARII     A. mdcccxx.


I N D E X


EXORDIUM


PARS PRIMA:         DE SCEPTICIS et ACADEMICIS UNIVERSE



Caput Primum:     De Notione et Formis Scepticismi universe

Caput Secundum: De Scepticismi praeparatione et moliminibus ante Pyrrhonem

Caput Tertium:     De ea vi Scepticismi et maturitate, quam quaestio ponit

Caput Quartum:    De Academiae initiis, progressu, et in Oppugnandis Dogmaticis momento ac Rationibus


PARS SECUNDA:     DE SCEPTICORUM et ACADEMICORUM IN OPPUGNANDIS DOGMATICIS DISCRIMINE.



Caput Primum:     De Discriminis inter varia Philosophiae genera Diiudicandi rationibus et norma

Caput Secundum: Academicorum et Scepticorum in Oppugnandis Dogmaticis Discrimen



PARS TERTIA:         DE CAUSIS DISCRIMINIS INTER ACADEMICOS et SCEPTICOS IN OPPUGNANDIS DOGMATICIS



Caput Primum:     De Causis Discriminis inter Disciplinas universe

Caput Secundum: Discriminis inter Academicos et Scepticos in Oppugnandis Dogmaticis causae






E X O R D I U M


Historiae Philosophicae studium postquam ab antiquis propagatum est ad recentiores, primum in compilatorum ingenia incidit, qui magis id suscepisse videbantur, ut alios molesta onerosaque opera liberarent, quam ut tanti studii vim et auctoritatem ipsi aut intelligerent aut tuerentur. Dein antiquorum interpretatione auctorum et grammatica, et praecipue critica, diligentius fundata, artis Criticae praesidia ad Historiam quoque Philosophiae transferri coepta sunt; ita tamen ut fontium crisis turpius negligeretur, nec, quodnam sit iudicandi munus in Philosophiae Historia princeps et peculiare, satis teneretur. Enim vero in Historia Philosophiae constituenda duplex est praesidium, eruditionis et ingenii. Eruditio eo spectat, ut ex veteribus auctoribus omnem materiam excerptam teneamus et cognitam, unde Philosophorum, eorumque Philosophiae notitia arcessitur et illustratur: qua in re Historia Philosophorum et Philosophiae distinguendae, nec tamen in tractatione penitus seiungendae sunt. Ingenii variae sunt partes, subsidiaque, interpretandi, emendandi, congesta disponendi, dissensum conciliandi, alia: quae adiumenta ab universa interpretationis doctrina et critices historiae philosophicae studium mutuatur: unum habet praeterea ingenii officium sibi proprium et peculiare, quod in efficiendis, et (ut verbo utar, quod recentioris imprimis Philosophiae usu tritum est ac vulgatum) construendis familiarum sententiis cernitur. Quod frequens praesertim est officium, ubi ipsorum Philosophorum opera desiderantur.

Scilicet veterum, ex classe altera auxiliaria, auctorum loca sunt quasi materies, disiectaeque tamquam aedificii partes ac fundamenta, quae in unum rursus sententiae corpus coniungi, et ingenii ope sibi adaptari affigique debent. Disiectas partes dicimus sparsa philosophorum placita, hic illic memoriae prodita. Illa vero placita in mente philosophi primitus cohaerente ac continuato quodam ordine et ratiocinationis velut vinculis iuncta fuerunt sibique consociata; quas iuncturas vinculaque indagare, omnisque sententiae dissipata tamquam membra denuo colligere, ingenii est, ad philosophicas meditationes, variorumque philosophorum rationes deprehendendas suisque indiciis tenendas, insigniter exercitati. Ita ex dispersis et male affectis elementis systema antiqui philosophi restituimus et condimus, si in eius mentem ante penitus nos insinuaverimus, cumque omni eius ratione iustam familiaritatem contraxerimus. Verum enimvero praeclare nobiscum actum arbitremur, si singula decreta integra et salva nostram aetatem attigissent, nec mutilata ea saepius et supposititia et contaminata ac corrupta ad nostram prodita essent notitiam. Igitur diligenti rerum cognitione, et magno studio et summo acumine opus est, ut primum mens philosophi universa, sententiaeque ratio teneatur; dein sensu sagacissimo et calliditate quadam ingenii, usuque ab omni philosophia trito ac munito, ut ad notitiae iam contractae normam, vera a falsis, legitima a suppositiis, sincera a fucatis secernamus.

Scilicet variae sunt, nec eae obscurae, contorquendi philosophorum placita, apud auctores causae. Alius ignorantia peccat aut negligentia; alius contraria occupatus sententia, iniquius adversarii philosophi decreta convellit; hic, ut facilius refutet, vim sententiae minuit, et tradendo infringit; ille defendendi ardore veritatem perdit; tertius magni cuiusdam philosophi auctoritate se tutari volens, sententiarum confinia mutans, in suum male auxilium advocat ex aliena familia patrocinium; alius simpliciter tradendo non contentus, alienae sententiae suum ita interponit admiscetque iudicium, ut rei veritatem tegat et censendi libidine offuscet; alius ad illam, de qua modo dicebamus, ingenii laudem adspirans, singula, nec inter se nexa philosophorum placita sua ratiocinatione ita copulat alligatque, ut non discerpta membra, sed unum quoddam sententiae corpus inducere videatur; quo in conatu multiplex alteque saepenumero reconditus latet fons errorum: alius scilicet ingenio valet non satis acuto, alius nimis fertili et luxuriante; alius non notatam habet multiplici usu nec perspectam satis Philosophi rationem, nec adeo in eius sententiam philosophatur; alius imparatus ad rem accedit, nec instructus ante ab omni philosophiae meditandique consuetudine; alius se non reprimens intra officium, cognata placita facili quodam vinculo iungendi, philosophis consequentias affingit ex positis sententiis, de quibus illi conseqentiis ne per somnium quidem cogitarunt: alii alio errore errant.

His igitur errorum laqueis, ne implicemur, cavendum est. Quod ne fiat, auctores, eorumque de philosophis antiquis traditiones ad criticam severitatem sunt exigendi, et ipsi critici, ut in philosophiae historia restituenda indicatos peccandi fontes sedulo vitent, monendi. In quo critices negotio curandum est, ne in utramque partem peccemus, temeritate et superstitione: nec committendum, ut philosophorum decreta minori diligentia dignemur, quam bonorum librorum scripturam, in qua iudicanda utrumque notatur, furor quidam omnia secandi et urendi, et servilis quaedam religio, nihil mutare, nec adeo quidquam restituere ausa. Praecipue coërcendum est ingenium, et suis terminis concludendum; quod, si modeste decretorum censuram agit, atque inter affinia philosophi placita vinculum quoddam inducit ratiocinationis ab ipsius philosophi ratione petitae, inque ea fundatae, egregium praestat usum: sed idem ingenii praesidium, si somnia quaedam in antiquorum sapientum sententias invehat, rem perdere putandum est et efficere, ut anilis superstitio, quae nihil intelligere absurdaque tueri mavult, quam quidquam mutare, prae ista licentia bona et salutaris videatur.

His officii praeceptis instruere me ipse moderarique volui in quaestione tractanda priori, ab Ordine Cl. Philosophiae Theoreticae et Literarum Humaniorum posita: quae quaestio ex intimo quodam Historiae Philosophicae recessu ducta est et prompta. Igitur et apud antiquos et apud recentiores fuit haec de Academicorum et Scepticorum dissidio contentio multiplici dissensu tentata.

A. Gellius [1] "vetus," inquit, "quaestio, et a multis scriptoribus Graecis tractata est, an quid et quantum inter Pyrrhonios et Academicos Philosophos intersit." Igitur hanc celebrem quaestionem tractavit Aenesidemus, in 1o. libro Πυῤῥωνίων , cuius fragmenta servavit Photius [2]. Eum secutus est Plutarchus, qui, teste Lampria in Catalogo, librum scripsit περὶ τῆς διαφορᾶς τῶν Πυῤῥωνίων καὶ Ἀκαδημαϊκῶν . Aenesidemum imitatus est itidem Sextus Empiricus, qui in Pyrrh. Hypot. Scepticos ab Academicis separavit [3]. Gellius etiam [4] dedita opera rationes adtulit, cur Academici et Pyrrhonii differrent.

Inter recentiores Huetius [5], Vossius [6], Brucker [7], Baylius [8] et Meinersius [9], quaestionem obiter tractantes, aut nullam, aut dubiam discriminis notam agnoverunt. At rem de industria tractandam sibi sumsit Gallus, Gautier de Sibert, [10], qui conatus infelicissime viro docto successit. Scilicet est haec scriptio tam plena et referta erroribus, ut vix digna sit, quae refutetur. Videtur enim auctor despexisse omne Philosophiae Antiquae studium Criticum, integri nec occupati iudicii officium, et philosophicae considerationis auctoritatem; earumque vices rerum explere voluisse ventosa quadam iactantia et verbositate. Dein philosophus Germanus, Garvius [11] conciliare nititur omnem Scepticorum, Academicorum, et Dogmaticorum dissensum. Ab universo omnis Scepticismi studio exorsus Stäudlin V. Cl. breviter de Academicorum et Scepticorum differentia sententiam dixit [12]. Wyttenbachius V. Cl. [13] Scepticos revera fuisse Academicos ponit; discrepantiam vero quamdam notandam esse, pronuntiat Weiss V. Cl. [14]. At rursus Degérando, philosophus Gallus [15], in transitu quaestionem tangens, vix posse Pyrrhonios ab Academicis distingui asseverat: cui assentitur Krugius [16].

Hanc igitur Quaestionem Cl. Ordo voluit ita denuo tractari diiudicarique, ut primum investigetur, num quid in oppugnandis Dogmaticis inter Academicos et Scepticos interfuerit: dein discriminis, si quod sit, causa declaretur. Quae quaestionis institutio triplicem postulat explicationem: primam, rationis et Academicorum et Scepticorum in oppugnandis Dogmaticis: alteram, discriminis notandi: tertiam, causarum. Itaque in has tres partes responsionem dissecui.

Quaecunque autem sit de Academicorum et Pyrrhoniorum discordia sententiarum diversitas, una est tamen Scepticismi forma ac species, quae et Academicos et Pyrrhonios comprehendit. Quare Partem primam auspicati sumus a notione et formis Scepticismi universe constituendis.

Cum porro in causis, de quibus agimus, praecipuum locum sibi vindicet ortus disciplinae, ex cuius cognitione ipsius demum disciplinae ratio recte percipitur, et ad causarum inventionem, et ad indolem Scepticismi melius capiendam, ita viam munire instituimus, ut doctrinae rationem ex eius incunabulis explicaremus.

Hinc ventum est ad Scepticismi maturitatem, quam conditorum historia, ingenio, formatione, sententiis, ita describere studuimus, ut rogati discriminis causarumque facilis inde posset elici animadversio.

Denique Academicorum initia, incrementa, et in oppugnandis Dogmaticis momenta ac rationes eodem modo erant persequenda.

Partem primam excipit Pars secunda, in quam reiecimus notarum discriminis inter Academicos et Scepticos, ex ante factae descriptionis auctoritate ductam, observationem. Qua in re ut ordo quidam esset tractationis, fontiumque, unde fluere posset aliquod discrepantiae signum, nullus praetermitteretur, prius regulam et criterium internoscendarum disciplinarum stabilire voluimus, quo nostra inquisitio iuvaretur ac regeretur.

Causarum tandem indagatio occupat Partem tertiam, quae itidem duobus constat capitibus; altero, in quo investigandarum causarum criterium traditur: altero, quod causarum, a quibus inventum discrimen manavit, indicia continet.

Rationem ordinemque quaestionis tractandae planum fecimus. Quod autem maximum restat, scriptionis auctorem velim persuasum sibi habeant lectores, se non tueri operae suae bonitate aliqua, sed iudicum unice benevolentia, et iuvenilis praesidio infirmitatis.



Notae   in   Exordium :



[1] N.A. XI. 5.
[2] In Biblioth. pag. 279. seqq.
[3] P.H. I. cap. 33.
[4] l.l.
[5] De la foiblesse de l'esprit humain, §.166.
[6] De Philos. Sectis, pag. 107, 116.
[7] Hist. Philos. Part. II. L. II. c. 14 §. 11 pag. 1331, 1132.
[8] In lexico in voce Pyrrhon not. A.
[9] Gesch. der Weltweish. Absch. XV. §. I pag 143.
[10] Mémoire, dans lequel on examine, s'il y a véritablement de la différence entre la doctrine des Philosophes Académiques et celle des Philosophes Sceptiques, in Mém. de l'Acad. des inscript. T. XLIII. p. 131. seqq.
[11] Anmerk. zu Cicero's Pflichten, II B. p. 8. 9.
[12] Gesch. und Geist des Skepticism. Tom. I. p. 306. 307.
[13] In praecepta Phil. Log. P. III. c. II. § 9.
[14] De scepticismi causis atque natura, 1801 C. V. p. 35. sqq.
[15] Vergleich. Gesch. der Systeme der Philosophie aus dem Französ. von H.G. Tennemann, T. II. p. 378. 379.
[16] Gesch. der Philos. alt. Zeit. § 136.




P A R S     P R I M A:
DE   SCEPTICIS   et   ACADEMICIS   UNIVERSE


C A P U T     P R I M U M.

        De   Notione   et   Formis   Scepticismi   universe


Notio Scepticismi muliplici definitionum varietate magis obsessa est, quam circumscripta: et vero fatendum est, eam esse huius disciplinae fluctuationem et inconstantiam, quae unius notionis cancellis difficillime comprehendi queat. Manavit enim hic definitionum dissensus cum ex iudiciorum perversitate et iniuriis, tum imprimis ex diversarum formarum, in quas Scepticismus se induit, antea parum accurate perpensa ratione. Igitur multi non in Scepticismi exemplar, sed in subiectas uni generi species intuiti, non aliam ipsius generis descriptionem, verum alii alias formas sectati, ac definitione sua complexi sunt: qui si singularum formarum inter se, et ad generis universitatem reputare rationem voluissent, in maiorem, quam ipsi putarent, sententiarum consensum incidissent. Nobis itaque visum fuit a quadam constitutione et distinctione Scepticismi, eiusque notionem, ordiri.

Ponamus igitur Scepticismum velut nominis quamdam inanitatem, quae notionis suae auctoritate complenda et instruenda sit. Quo facto aut aliquid subiectivum, aut obiectivum quid, vocabuli sensum occupat. A subiectivo duplex fuit notio, quae Scepticismi significationem bifariam regit; aut certae animi affectionis, aut facultatis cuiusdam, quae eadem dici possit ars sive methodus. Ab obiectiva considerandi ratione tertiae oritur praesidium notionis, qua Scepticismus intelligitur esse systema, sive complexus enunciatorum [1].

Singulae huius divisionis partes duplicem rursus recipiunt considerandi rationem. Scilicet sive affectionis animi, sive facultatis, sive systematis notione Scepticismus declaretur, unaquaeque descriptio aut in abstracto potest spectari, aut in concreto. Cuius duplicis considerationis explicatio optime coniungetur.

Scepticismus, si affectio mentis dicitur, est ille animi status, quo de omni plane re dubitatur, illud adeo ipsum, de omnibus dubitandum esse, in dubium vocatur [2]. Quo in statu cum nullus usquam homo sibi possit constare [3], haec affectio cogitatione supra humanos sensus tollenda, et in abstracto consideranda est, ut habeamus cumulati Sceptici ac perfecti Scepticismi simulacrum et exemplar, ad quod Sceptici magis magisque accedant, variaeque Scepticismi formae exigantur. Etenim si eorum, qui sunt aut fuerunt, Scepticorum affectionem inspiciamus, sponte patet omnes magnopere a se invicem differre, variisque intervallis a consummata universae dubitationis imagine abesse. Igitur ad hanc effigiem, tamquam mensuram, postea varia Scepticismi genera metienda et diiudicanda erunt.

Sin vero Scepticismum nobis informamus notione artis, intelligenda est facultas ( δύναμις ), in omni pariter re aequale pondus rationum sibi invicem opponendi [4]. Haec facultas in summo Sceptico in perpetuo esse exercitio fingitur; vulgari autem semper praesto esse debet, qua utatur, si velit. Hoc autem exaequandi rationum momenta officium exsequi Scepticus non potest, nisi a principiis quibusdam fundamentisque proficiscatur; qua in re ita sibi consentit, si modo haec, modo illa principia usurpet, et non nisi ex concessis, et ad diem disputet [5]. Hanc sive facultatem sive artem, haudquaquam existimandum est discerpi posse a priori, quam exposuimus, Scepticismi notione: verum est via ad illum dubitandi statum perveniendi, eiusque tuendi praesidium. Haec praecipue veterum est ratio, quam infra explicabimus.

Quod huius perfectae facultatis auxilio efficitur, contrariarum scilicet series rationum, quibus omnis cognitio incerta redditur, et dubitationi obnoxia, significationem affert Scepticismi obiectivam. Quippe re in abstracto spectata, Scepticismus, systematis vincula aspernatus, per se subsistit, nec alius disciplinae existentia [6] eget vel adminiculis: quod, si ad historiae veritatem referatur, Scepticismo ad reliquarum coniunctionem sectarum traducto, multo secus est. Tunc enim Scepticismo statim conflictandum est cum Dogmatismo, qui in systematum descriptione habitat, sedemque tyrannidis collocavit: igitur adversario Scepticismo, qui sibi propriam ditionem possidet nullam, in hoc Dogmatismi solum transeundum est, ubi singulas Systematum partes suis rationibus occupet et oppugnet. Hoc igitur modo Scepticismus systematis ita dicti formam, seu potius imitationem, acquirere potest [7].

Initum autem cum Dogmatismo certamen, ut hoc obiter notem, et alia momenta habet, in moderando Scepticismo, quae postea indicabimus, et vero etiam hoc, ut Scepticismus magnam apud omnes suspicionem ineat, futurum ut contrarium Dogmatismum, i. e. negandi audaciam assumat: quod periculum Scepticus, si satis caute semper evitarit, praeclare secum agi existimet. Nimirum Scepticismus, qui natura sua, quamquam Dogmatismus absit, idem rationes et ad tuendam et ad oppugnandam scientiam colligere sibique opponere debuerat, iam cum Dogmatismo commissus, altera officii parte liberatur; defendendae enim cognitionis partes tuetur maior pars Dogmaticorum, qui nil fere nisi refutandi munus Scepticis relinquunt; quae res Scepticis suspicionis invidiam infligit, non dubitandi eos potius, quam profligandi studio duci, et periculum affert, ne magis de inimicis repellendis, quam de rationibus exaequandis cogitent.

Pro hac triplici, quam spectavimus, notione, varia Scepticismi genera possunt distingui, ut alia sunt pro alia, aut Scepticae affectionis, aut facultatis, aut systematis ratione. Praeterea diversitas argumenti, circum quod Scepticismus versatur, et fontium unde manat, diversa eius genera inducunt [8].

De singulis breviter videamus.

Scepticismi genera ad consummatum perfectae dubitationis exemplar, tamquam communem mensuram, revocandi, methodum egregie patefecit Stäudlinus V. Cl. [9]. Quippe ad hanc Sceptici status imaginem et ideam alii propius accesserunt, alii ab ea longius abfuerunt. Igitur cum in absolutae dubitationis fastigio nulla vestigia supersint Dogmatismi, Sceptici fluctuationi suae alii plus, alii minus Dogmaticae affirmationis admiscuerunt.

Primum et perfectissimum genus est eorum, qui phaenomena conscientia nostra concepta dantes ad assensum actionemque cogere, de ceteris omnibus dubitant: ad quam formam fere pertinet Scepticismus Sexti, et definitio Platneri, quam explicavit Stäudlin [10]. Longius a perfecta dubitatione remotum genus est, quod subiectivam veritatem concedit, de obiectiva assensum cohibet: cui rursus generi alia subiecta sunt. Magis etiam degenerata est illa forma quae a nostrarum notionum consensu cum rebus dogmatice negato progrediatur ad ipsam obiectivam veritatem aequali rationum pondere tentandam: quo pertinet descriptio Jacobi [11]. Haec forma alias continet pro omni aut ex parte tantum notionum cum rebus consensu sublato. Quartum genus est, si non tollatur obiectivam veritatem a nobis posse cognosci, verum statuatur nullam cognosci veritatem obiectivam, spe relicta, fore, ut aliquando τὸ ὂν percipiatur [12]. Qua ratione Scepticismum bifariam possumus distinguere pro veritatis indagandae spe aut erepta aut servata [13]. Eodem modo plura etiam genera ex variis a consummatae dubitationis exemplo intervallis internosci possunt [14].

Si Scepticismum tamquam artem facultatemque consideremus, diversa genera sunt pro hac facultate magis minusve exculta, artisque progressibus.

Ratione Systematis Scepticismus magis aut minus perfectus est, latius aut minus late patens, absolutam extorquens dubitationem, aut non omnem penitus affirmandi licentiam ex animo evellens.

Argumenti diversitas Scepticismum gignit physicum, logicum, psychologicum, moralem, theologicum, alia genera, prout arma contra hanc illamve disciplinam convertat [15].

Fontes Scepticismi historice possunt considerari, et itidem psychologice: historice, si causas inveniendae artis dubitandi, ortusque Scepticorum ex historia explicemus; psychologice, si rationes indagantur, quae in singulis hominibus Scepticam affectionem gignunt. Pro his rationibus Scepticismus est philosophicus [16], aut philosophiae subsidiis destitutus: rudior, aut magis excultus: affectuum vehementia exultans, aut ab eorum ardore remotus, et quae sunt huius generis plura [17].

Verum ut omnem Scepticismi diversitatem causarum originibus complectamur, videntur universe omnes quaecumque Scepticismi formae a quadruplici imprimis fonte manare.

α ab universo singulis temporibus philosophiae statu.

β ab ipsius Scepticismi aetate ac progressu.

γ ab opposito unaquaque aetate Dogmatismo, et systematum inimicorum ratione; quae causa, uti in omni philosophandi genere late patet ita in Scepticismo potentissima est, qui cum omni similiter philosophiae disciplina plerumque est coniunctus.

δ ab ingenio auctoris.

Quae causae rursus alias formas genuerunt, prouti aut singulae aut omnes simul, aut quaedam ex iis alia aliis temporibus vi egerunt. Ipsae autem causae melius, si per se spectentur, quam effectu et actione seiungi a se invicem ac discerni possunt.

Primum varia Scepticismi forma proficiscitur ab universo singulis temporibus philosophiae statu. Etenim Scepticismus iisdem, quibus reliqua philosophia, progressuum limitibus terminatur, praesertim quia Scepticismus aequali semper cum Dogmatismo passu ambulat. † Igitur huc faciunt, quomodo dialectica sit exculta, utrum reliquae philosophiae Scepticismum gignant et adiuvent, alia: † et intelligitur, concidente sana philosophia, concidere etiam Scepticismum.

Formam Scepticismi moderatur etiam ipsius Scepticismi aetas ac progressus. Nimirum difficillime Scepticismus sibi constat, et nonnisi post longum temporis tractum sibi consentaneus esse didicit. Igitur prioribus temporibus Sceptica philosophandi ratio partes modo quasdam Dogmatismi agressa est, quo sensu fuit particularis. Mox universalis esse studuit et omne Dogmatismi latus occupare: qui conatus magnas difficultates, multasque adversantium Dogmaticorum reprehensiones habuit. Observatum enim est, acriterque a Dogmaticis notatum, Scepticismum in ipso dubitandi fastigio Dogmatismi egere fulcris et auxilio. Scepticismum namque, utut dissimulet, a Dogmatismi initiis ac fundamentis ut proficiscatur, ita ad eadem reverti. Igitur Scepticismum, qui Dogmatismo utatur ad Dogmatismum profligandum, se ipsum destruere; et tamquam peculiare philosophiae genus ne existere quidem posse. Quas obiectiones, inconstantiaeque labem ut Scepticismus effugeret, variae cautelae viaeque, quae non uno tempore omnes et ab uno viro tentari potuerunt, adhibentur, unde formarum Scepticismi varia nata est diversitas. Ita temporis progressu opus erat et multiplici experimento, ut Scepticismus in stabilitatis securitatem perveniret, ac suus esse perseveraret. Praeterea aetas eam etiam vim habet ad Scepticismi faciem commutandam, ut primum infirmus ac debilis, dein paulo iam instructior, tandem ab omni parte munitus perfectusque sit. Igitur alia argumentorum copia et efficacia sensus impugnare potuerunt Eleatici et Megarici, alia Pyrrho et Timon, alia Arcesilas et Carneades, alia Sextus. Eadem ratio in reliquis philosophiae partibus obtigit. Nec potuit ab Eleaticis aut Megaricis, vel etiam a Pyrrhone et discipulis, si vel voluissent, perfecta, sibique constans, et omni modo instructa atque universalis dubitandi disciplina exspectari: quaeque intra unius aetatis spatium absolvi non potuere, relinquenda erant sequentium aetatum studio.

Tertius immutatae Scepticismi formae fons latet in opposito Dogmatismo. Quod bifariam potest intelligi. Enimvero sua natura Scepticismus omni omnino Dogmatismo, tamquam Dogmatismo contrarius est: qua ratione universa Dogmatismi conditio formam Scepticismi temperat. Verum saepius Scepticismus unum habuit peculiare Dogmaticae philosophiae genus in adversa acie sibi oppositum, quod postquam casu aut alia quadam causa factum erat, tum effecit, ut cum una hac familia Scepticismo maxime res esset. Verum tam in hac particulari, quam in illa universa pugna, definitur Scepticismi facies ex Dogmatismi, quocum digladiatur, ratione. Nimirum Scepticismo eo collimandum est, ut profliget Dogmatismum, quod in alia adversariorum armatura aliter instituendum est. Porro Scepticismus imprimis aucupatur vitia Dogmatismi, quibus adversarium premat et insectetur: quod pugnandi genus pro aliter ordinata hostium acie mutatur. Sed Scepticismo, reliquas disciplinas tollenti, videndum est, ne ipse prius a ceteris tollatur: igitur adversus Dogmatismum, existentiam suam oppugnantem, securitas sua stabilienda ac munienda est. Quo fit, ut in perfectiori Dogmatismo, Scepticismus etiam perfectior esse cogatur, et ad istam formam redigatur, quae Dogmaticorum impetus retundat. Ita variis modis Dogmatismus Scepticismi formas fataque gubernat ac dirigit: ut maiores fere semper partes fuerint Dogmatismi in regendo Scepticismo, quam Scepticismi in illo coercendo. Etenim hic sine illo subsistere potest, contrarium non potest.

Quarta denique causa, quae insigni momento valet ad Scepticismi formam condendam, ab ingenio proficiscitur auctoris. Igitur primum magnam eius rei vim habet Sceptici institutio, et cum magistris coniunctio. Dein alia doctrinae eius est forma, prouti ad Dogmaticum aliquod systema sententia sua magis minusve vergat et inclinet; pro veritatis eius amore magis minusve ardenti; pro sensu morali acriore aut hebetiori; pro acuminis et eruditionis diversitate, et imprimis etiam pro eloquentiae ubertate et copia.

His igitur causarum terminis multiplex formarum in Scepticismo diversitas, tamquam regionibus suis, continetur.



Notae   in   Partis   Primae   Caput   Primum:



[1] Vid. Stäudlin Vir. Cl. Geist und Geschichte des Skepticism. T. I. p. 4.
[2] Vid. Stäudlin l.l.
[3] Vid. Stäudlin l.l. p. 4. 5.
[4] Vid. Stäudlin l.c. p. 6.
[5] Conf. Krug, über die Verschiedn. Methoden des Philosophierens und die verschiedn. Systeme der Philosophie 1802. p. 18. in not.
[6] Pro hoc aliisque verbis minus latinis, veniam nobis ab aequis iudicibus facile datum iri, confidimus.
[7] Vid. Stäudlin l.l. p. 7, 8. His finibus circumscribendum videtur, quod tuetur Christ. Weiss. V. Cl. in Commentat. de Scepticismi causis atque natura. Lips. 1801. p. 3. Scepticos disciplinae descriptionem eorumque ordinem singulos sibi proprium habere, quod σύστημα appellatur: quam sententiam ut probet, (in nota a) infelicissime utitur loco Ciceronis (Acad. I. 4. extr.) quem ibi dicere pronuntiat, σύστημα invito Socrate ab Academicis (qui Scepticis non omnino dissimiles erant) exstructum esse. Atqui Cicero l.l. agit de Academicis Veteribus, quibus nil fuit cum Scepticis commune: quod, si vel maxime Weissium tegeret, constanti Ciceronis usu, ubi Academici et Peripatetici coniunguntur, intelligi Academicos Veteres, manifestum ipsi esse potuisset ex loco, quem laudat, accuratius inspecto.
[8] Vid. Stäudlin l.l. p. 34.
[9] l.l. p. 31 sqq.
[10] l.l. p. 25 sqq.
[11] Apud Stäudlin l.l. p. 14. sqq.
[12] Huic cognatus est Scepticismus relativus, de quo vide Stäudlin l.l. p. 141.
[13] Vide Stäudlin l.l. p. 31 sqq.
[14] Weiss. v. cl. l.l. Scepticismi progressum tribus, ut ait, gradibus distinguit; vid. eius commentat. c. III. p. 21. seqq. cf. c. VI. p. 42, 43. quae tamen divisio minorem perspicuitatis commendationem, nec eandem habet cum nostro consilio necessitudinem.
[15] Vide Stäudlin l.l. p. 34 sqq.
[16] Vide Stäudlin l.l. p. 89. sqq.
[17] Vide Stäudlin l.l. p. 37. sqq.
[18] l.l. p. 31 sqq.




C A P U T     S E C U N D U M.

        De   Scepticismi   praeparatione   et   moliminibus   ante   Pyrrhonem


Palladium Scepticismi est in sensibilibus et intelligibilibus sibi invicem opponendis; unde notio Scepticismi hac definitione circumscribitur: ἒστιν ἡ σκεπτικὴ δύναμις, ἀντιθετικὴ φαινομένων τε καὶ νοουμένων. καθ' οἷον δήποτε τρόπον [1]. Principium autem, quo nititur Scepticismus, est τό παντὶ λόγῳ λόγον ἲσον ἀντικεῖσθαι [2], et Scepticus in ipso disciplinae suae officio versatur, διὰ τῆς ἀντιθέσεως τῶν πραγμάτων [3]. Huius igitur principii, in quo omnis Scepticismus unice fundatus est, si indicia signaque et praeparationem in historia philosophiae ante Pyrrhonem deprehendimus, molimina et conatus Scepticismi suis vestigiis tenebimus. Quod si historiam ideo huius principii in philosophia usus ac progressus persequamur, constabit de Scepticismi ante Pyrrhonem incunabilis et seminibus. Ab hac tractatione sevocaremus disputationem de Scepticismi ante Pyrrhonem praeparatione et adiumentis: si hae res quam verborum, eandem haberent actionis in historia et effectus distinctam notationem. Igitur hi Scepticismi igniculi quomodo foti fuerint, et quibus auxiliis subsidiisque adiuti et excitati, cum altera disputatione erit coniungendum, et in eius cursu explicandum.

Sextus [4] secta, inquit, Sceptica etiam appellatur Πυῤῥώνειος [5] ἀπὸ τοῦ φαίνεσθαι ἡμῖν τὸν Πύῤῥωνα σωματικώτερον καὶ ἐπιφανέστερον τῶν πρὸ αὐτοῦ, προσεληλυθέναι τῇ σκέψει, quibus refragatus Theodosius ἐν τοῖς σκεπτικοῖς κεφαλαὶοις , Scepticos negavit appellandos esse Pyrrhonios, πρὸς τὸ μηδὲ πρῶτον εὑρηκέναι τὴν σκετικὴν Πύῤῥωνα [6]. Diogenes [7] quosdam auctor est, Homerum habuisse principem disciplinae Scepticae: septem sapientes in eodem fuisse genere versatos: et Xenophanem, Zenonem, Democritum, Heraclitum, Platonem, Hippocratem, re Scepticos existimatos esse. Et coniungit ipse Diogenes Libro decimo quasi una eademque philosophorum successione, Heraclitum, Xenophanem, Parmenidem, Melissum, Zenonem, Leucippum, Democritum, Protagoram, Anaxarchum, Pyrrhonum, Timonem. Sextus accuratius Sceptices limites constituendos ratus, necesse habet, eam distinguere a finitimis disciplinis Heracliti [8], Democriti [9], Cyrenaicorum [10], Protagorae [11]: unde perspicuum fit, inesse in his doctrinis, quorundam sententia, vestigia Scepticismi. Clemens Alexandrinus philosophorum, tamquam una cognatione vinctam, hanc tradit successionem [12]: Παρμενίδης Ξενοφάνους ἀκουστὴς γίνεται. τούτου δὲ Ζήνων: εἶτα Λεύκιππος. εἶτα Δημόκριτος. Δημοκρίτου δὲ ἀκουσταὶ Πρωταγόρας ὁ Ἀβδηρίτης καὶ Μητρόδωρος ὁ Χῖος, οὗ Διογένης ὁ Σμυρναῖος. οὗ Ἀνάξαρχος. τούτου δὲ Πύῤῥων. οὗ Ναυσιφάνης. Clementis rationem fere sequitur Eusebius [13]: Ξενοφάνους δὲ ἀκουστὴς γέγονε Παρμενίδης. τούτου Μέλισσος, οὗ Ζήνων, οὗ Λεύκιππος, οὗ Δημόκριτος, οὗ Πρωταγόρας καὶ Νεσσᾶς. τοῦ δὲ Νεσσᾶ Μητρόδωρος, οὗ Διογένης, οὗ Ἀνάξαρχος. Ἀναξάρχου δε γνώριμος γέγονε Πύῤῥων, ἀφ' οὑ ἡ τῶν Σκεπτικῶν ἐπικληθέντων διατριβὴ συνέστη. Cumque Academici antiquorum philosophorum exemplo suam dubitandi consuetudinem defenderent ac tutarentur, Cicero in huius tutelae causam auctoritates adhibet [14] Anaxagorae, Democriti, Metrodori, Empedoclis, Parmenidis, Xenophanis, Socratis, Platonis, Megaricorum, Cyrenaeorum. Auctor libelli, περὶ φιλοσόφου ἱστορίας , qui inter Galeni opera fertur [15], de successione agens philosophorum, Φαίδωνα , inquit, [16] τὸν Ἠλείον, οὐδεὶς ἠγνόησε τῶν Σωκρατικῶν εἰς πρώτους ἣκειν ὑπειλημμένον. οὗπερ Ἀνάξαρχος [17] ὁ Ἀβδηρίτης τῶν λόγων εἰς μίμησιν ἀφικόμενος τῳ Πύῤῥωνι καθηγήσατο, Σκεπτικῆς ὦν φιλοσοφίας . Hanc Scepticismum ducendi ex disputationibus Megaricorum rationem recepit item Suidas [18], qui discipulos Socratis enumerans scholam memorat Eliacam a Phaedone Eleo conditam, ὕστερον δὲ αὕτη (schola) Ἐρετριακὴ ἐκλήθη, Μενεδήμου εἰς Ἐρέτρειαν διδάξαντος. ἐκ τούτου δὲ τοῦ διδασκάλου καὶ ὁ Πύῤῥων γέγονεν. (...) τινὲς [19] δὲ Βούσωνα οὐ Σωκράτους, ἀλλ' Ἐυκλείδου ἀκροατὴν γράφουσι. τούτου δὲ καὶ Πύῤῥων ἠκροάσατο. ἀφ' οὑπερ οἱ Πυῤῥώνειοι προσαγορευόμενοι [20]. Seneca [21] "Protagoras ait, de omni re in utramque partem disputari posse ex aequo, et de hac ipsa, an omnis res in utramque partem disputabilis sit. Nausiphanes ait ex his, quae videntur esse, nihil magis esse, quam non esse: Parmenides ait, ex his, quae videntur, nihil esse in universum. Zeno Eleates omnia negotia de negotio deiecit; ait nihil esse. Circa eadem fere Pyrrhoni versantur, et Megarici, et Eretrici, et Academici, qui novam induxerunt scientiam nihil scire." Aristocles [22] Pyrrhonem auctor est e Democriti libris philosophiam suam apprehendisse, et Suidas [23] Pyrrhonis disciplinam per discipulorum successiones itidem derivat a Democrito. Origenes vero, sive quo alio nomine dicendus sit, Heracliti [24] sententiam cum Pyrrhoniorum doctrina confundit.

His veterum testimoniis manifestum est, quibus primordiis, et quarum sententiarum viciniis, Scepticismum, antiquitatis opinione, teneatur. Verum in antiquae philosophiae historia plerumque non magis vetustatis auctoritatibus, quam nostris oculis iudicioque fidendum est. Igitur investigationis viam ingrediamur.

Omnis philosophiae dissensio nata est ex sententiarum diversitate de principio cognitionis humanae, eiusque legibus, ambitu, et limitibus. Cuius quaestionis tractatio primitus in caeco Empirismo abscondita fuit et sepulta. Dein excitata ratione, institutum est ab effectibus ad causas adscendere, et omnia singularia unius cuiusdam principii imperio subiicere, et communi vinculo colligere. Igitur Ionici philosophi a sensuum fide profecti, de se aut de scientiae humanae finibus ne per somnium quidem cogitantes, sed sumentes causam mundi et res externas posse cognosci, unice in Systematum structura Cosmologicorum occupati fuerunt. Quae primi conatus audacia faciles explicatus habet. Scilicet nisus quidam in homine apparet, omnem cogitationem ad res externas referendi; tum demum ad se revertitur, cum in rerum externarum observatione difficultates ipsi occurrunt, quarum tandem causam in se esse suspicetur. Res enim externae divina quasi auctoritate videntur niti, neque ex animo humano esse derivatae, sed maiorem ortus praestantiam arguere. Homo pendet proinde totus ex rebus externis; adeoque rei naturae consentaneum est, ut prius virium suarum periculum, quam examen faciat. Cum autem cavendum sit, ne cognitionem nostram cum eius obiectis, nec adeo principium istius cognitionis cum principiis obiectorum, quae non nisi sunt conditio, sine qua nulla esset cognitio, confundamus, hac in re multiplex esse debuit antiquissimorum philosophorum error. Scilicet notiones nostras cum obiectis coniungimus sensu quodam, quo dicimus nos obiecta observare, unde persuasio nascitur istam cognitionem obiectivam etiam realitatem habere [25]. Igitur antiquissimi philosophi subiectivam realitatem non distinxerunt ab obiectiva, atque adeo quaestiones, quae inter utramque ditionem subiectivae realitatis et obiectivae sitae sunt, plane omiserunt; auctoritatem mentis in rebus cognoscendis ita sumserunt, ut in principium omnis certae cognitionis et fundamentum, ipsam mentem humanam, omnino non inquirerent: neque ante humanam cognitionem ad principia sua et stamina reducerent, sed statim rerum ipsarum principia investigarent et stabilirent. Igitur non explorata rationis auctoritate, neque suis terminis in rerum cognitione ac legibus circumscripta, celeriter factum est, ut philosophi ultra constitutos rationi humanae limites evagarentur; quod ipsum ita ipsa ratio indicavit ac prodidit, ut istos philosophos ostenderet ad absurda pervenire consectaria; sui autem neglectum, tamquam fontis et principii cognitionis, eo modo ulta est, ut ratiocinatione experientiam refutaret, et variis conclusiunculis Empiricos vexaret. Igitur ex ipsis Ionicis philosophis Anaxagoras, experientia a ratione seiuncta, omne iudicandi praesidium in ratione posuit [26].

Ab his inde initiis experientia et ratio, quae unica sunt nostrae cognitionis principia, sibi opponi coeptae sunt, hoc ante constituto, unam accipi non posse, nisi reiecta altera. Quo factum est, ut qui unum principium fontemque elegisset, alterum sibi oppugnandum evertendumque putaret.

Ex hac contentione sponte patet, quo modo a sophistis quidem hauriri potuerit, omnia posse demonstrari, a philosophis vero, de omni scientia dubitandum esse. Itaque Scepticismi fundamentum esse debuit opponendi sibi invicem experientiam et rationem; ut hanc praesidio illius, illam huius armis conficeret. Verum accuratius de historia videamus.

Primum Eleatici ex hac τῶν φαινομένων et τῶν νοουμένων observata pugna impulsi sunt ad duplex systema condendum; alterum rationale, in quo scientiam positam esse existimabant; alterum empiricum sive opinionis. Etenim cum viderent in pugna sensuum et intellectus, utrumque tamquam fontem verae certaeque cognitionis admitti nequaquam posse, et insuper sensus resque sensibiles sibi haud constare, principatum concesserunt rationi, quae suam sententiam nihil fieri, et omnia unum esse, contra sensus tutari posse videbatur.

Hoc fere modo Xenophanis sententiam explicant Baylius [27], Meinersius [28], Buhlius [29], et Tennemann [30]. Stäudlinus vero [31] Xenophanem ponit, cum ortus causasque mundi quaereret, notionem oriendi reiecisse, quia ex nihilo communi veterum sententia fiat nihil: quod enim nasci videtur, aut iam adfuit, aut non adfuit: priori casu non fit, altero fieri non potest ob acceptam rationem. Quod cum repugnet experientiae, tandem Xenophanes huic rationis principatum praetulit [32]. Sententia autem, quae est in fastigio Eleatici systematis collocata, omnia unum esse, ad quam quomodo Xenophanes pervenerit, Stäudlinus non explicavit, derivanda videtur ex confusione τοῦ εἶναι logici et metaphysici. Unde factum est, ut Eleatici omnium rerum naturam positam esse statuerunt in abstracto τῷ esse: quod cum unum sit et semper idem, consequens erat, omnia unum esse, nec quidquam mutari.

Ab eo inde tempore discerptis semel sensibus et ratione, empiria et rationalismo, principium opponendi sibi invicem τὰ φαινόμενα et τὰ νοούμενα , et τὰ φαινόμενα inter se, late patuit in Philosophia. Nempe ex eodem principio videtur etiam esse explicanda philosophia Heracliti; quam non confundendam tamen esse cum Sceptcismo docet Sextus [33]. Enim vero Heraclitus, qui ante Scepticus fuerat [34], dein Dogmaticus, in systemate Dogmatico antea defensi Scepticismi indicia prodidit. Cum enim Scepticus animadvertisset, (quod dixit Sextus [35] οὐ δόγμα εἶναι τῶν Σκεπτικῶν, ἀλλὰ πράγμα, οὐ μόνον τοῖς Σκεπτικοῖς, ἀλλά καὶ τοῖς ἂλλοις φιλοσόφοις καὶ πᾶσιν ἀνθρώποις ὑποπίπτον ) τὰ ἐναντία περὶ τὸ αὐτὸ φαίνεσθαι , dogmaticus hoc ad res ipsas transtulit, et statuit τὰ ἐναντία περὶ τὸ αὐτὸ εἶναι , quocum coniunctum fuit celebre illud a Platone postea arreptum placitum, omnia semper ῥεῖν . Quod si teneatur, eius ex Scepticismo ad Dogmatismum transitus faciliorem quodammodo explicationem habebit: cum appareat, eum et in Scepticismo et in Dogmatismo ab eodem profectum fuisse principio: quod principium cum Scepticus eo convertisset, ut diceret nullam nobis adesse rerum cognitionem, dein ita ad res ipsas accommodavit, ut φαινόμενα inter se invicem et cum τοῖς ὑποκειμένοις conciliaret; quae cum sint in perpetua ῥοῇ , et τὰ ἐναντία accipiant, ratio in promtu est, cur τὰ ἐναντία περὶ τὸ αὐτὸ φαίνονται . Cuius τῶν ὂντων ῥοῆς et sempiternae immutationis causam ac vim efficientem quaerenti, aptissimus visus est ignis, ex quo tamquam elemento et vi primaria hi effectus nascantur [36]. Hinc etiam intelligitur, quo modo potuerit Aenesidemus [37] statuere, Scepticismum ad Heracliti philosophiam tramitem esse ac viam; quoniam ab iisdem initiis profecti et Sceptici et Heraclitei, illi dicebant circa easdem res contraria apparere, quae hi arbitrabantur esse: voluit nimirum Aenesidemus ipsum Heraclitum imitari, cui per Scepticismum iter fuerat ad systema suum dogmaticum [38].

Ex eadem huius τῶν φαινομένων anomaliae observatione Democritus [39] dogmatice effecit, nullam ex hisce contrariis proprietatibus, quae nos sensibus animadvertere nobis videmur, rebus inesse: nihil enim esse, nisi atomos et inane [40]. Revocabat autem Democritus omnem scientiam ad mundum materialem, ita ut eius sententia sentire et cogitare fere idem sit, et omnes notiones sint quasi visa et audita in animo. Ab Eleaticis autem instituta sensuum eversio eam vim habuit, ut experientiam quidem universe incertam esse diceret ac fallacem, sed tactu reliquis sensibus anteposito, atomorum [concussionem] sive potius simulacra in animum illabentia, certam et stabilem scientiam afferre statueret [41].

Ita eius principii, quod postea positum fuit in arce Scepticismi, varius iam in antiquissima philosophia fuit usus: verum in quibus hoc principium abiit in bellum adversus Empirismum, eae praecipue disciplinae semina habent et originem Scepticismi. Cuius adversus Empirismum belli capita fuere ac principes Eleatici et Megarici. Quas enim Empiricorum inimicitias susceperant Eleatici, eas acriter persecuti sunt et continuarunt Megarici, qui ex Socratis disputationibus unice Dialecticam arripuerant [42]. Coniunctum vero esse Scepticismi ortum cum hoc adversus Empirismum certamine, in eoque fundatum, triplici inprimis argumento probamus:

   - Primum ea est natura pugnae contra Empiricos, et indoles, quae Scepticismum necessario gignat ac trahat.
   - Dein contentio cum Empiricis arma Scepticismi subsidiaque parat, ipsaque eius praesidia continet.
   - Tandem priorum Scepticorum ratio in oppugnandis Dogmaticis, vestigia servat ductae ex memorato certamine originis.

Singula paucis exponemus.
Igitur, ut hinc exordiar, pugna adversus Empiricos necessario coniunctum habet ortum Scepticismi. Quae res altius repetenda est.

Scilicet quaecunque sit de philosophiae definitione contentio [43], illud inter omnes convenire videtur, philosophiae theoreticae esse, investigare rationem inter nostras de rebus cogitationes (das gegebene), et illud, quod rebus ipsis subest: unde officium nascitur transitus vinculique ostendendi, quo notionum nostrarum complexum ad ipsam naturam accommodemus, et quae ex idearum coniunctione duximus consectaria, rebus ipsis confirmemus. Qua in re expeditius est Mathematici quam Philosophi negotium. Mathematicus enim veritates Mathematicas colligit et demonstrat ex ipsa idearum convenientia aut discordia: an revera dentur harum idearum obiecta, parum curat: sumit auctoritatem sensuum, neque systema eius cadit, etiamsi demonstretur, res non ita esse, ut apparent: nam ideis, non rebus ipsis eius doctrina nititur. At philosopho perscrutandae sunt ipsae res; neque contentus esse potest sensuum fidem sumsisse, sed eosdem debet accurato examini subiicere, ut verum a falso disiungat; neque, quod tantum appareat, rem ipsam esse existimet [44]. Antiqui autem philosophi ne suspicati quidem sunt, nostras perceptiones ab ipsis rebus posse differre. Primum Eleatici, quos excipiebant Megarici, rerum apparentiam divulserunt ab intellectus auctoritate, quibus consequens erat, experientiam, tamquam certae cognitionis viam, ingrediendam non esse. Gorgias vero cogitationem a cogitandi etiam obiecto, et signo cogitationis diligenter distinxit [45]. Unde eo perventum est, ut sentirent philosophi, se ex nostris perceptionibus non statim effecisse ipsarum rerum naturam, sed quo perceptiones et ideas cum rebus ipsis coniungerent, et ex iis confirmarent, iter investigandum esse, certisque indiciis demonstrandum. Igitur alii ab experientia statim desciscunt, ad intelligibilia, tamquam praesidia, et receptacula omnis cognitionis, confugiendum rati. Alii vero Empirismi velut antiqua moenia non deserenda putarunt, sed contra hostium impetus fortiter defendenda, et novis auxiliis tuenda. Itaque sensuum auctoritatem argumentis corroborare conati sunt, asseverantes, per sensus optimum et certissimum esse iter ad res ipsas cognoscendas: atque ita, ut transirent ab eo quod ex cogitatione nostra et idearum coniunctione fieri potest, ad id, quod est, ἐμπειρίας , de qua ipsa sub iudice lis erat, vinculum praesidiumque induxerunt. Qui vero ut Plato, iudicium veri et falsi a sensibus avocaverant, quoniam omnia continenter fluant et labantur, eam tamen experientiae vim tribuerunt, ut ideas sive formas de rebus animo infixas, eodem modo atque Kantii categorias, excitaret et moderaretur [46]. Et idem Plato, cuius omnis de intellectu, tamquam unico ad τὸ ὂν cognoscendum instrumento, sententia nititur ideis seu notionibus universalibus, quibus omnis constat intelligibilis scientia, non animadvertisse videtur, materiem tamen harum idearum sive notionum universalium hauriri et arripi ex experientia; etiamsi obiectum nullum existat, quod his notionibus respondeat: nam mens notionem universalem componit et elaborat ex pluribus aliis particularibus ab experientia ductis, et petitis; ita ut forma sit intellectus, materia experientiae, cui nil esse tribuendum statuerat. Igitur recte Cicero [47] "tertia philosophiae pars, quae erat in ratione et in disserendo, sic tractabatur, ab utrisque (Academicis et Peripateticis), quamquam oriretur a sensibus, tamen non esse iudicium veritatis in sensibus. Mentem volebant rerum esse iudicem; solam censebant idoneam cui crederetur." Aliis etiam ex ἐμπειρίᾳ desumtis principiis usus, rationalismum miscuit Empirismo. Cum vero, ut recte monet Sextus [48], homo res diiudicare modo possit, aut per sensus, aut per intellectum, aut per utrumque simul; et Eleatici ac Megarici iam obtinuissent, per sensus res non posse iudicari; primum via iam munita erat ad Scepticismum; ut eodem modo, quo in sensibus iam factum et ostentum erat, in intellectu, et in utroque et sensu et intellectu coniuncto, negaret, posse iis res diiudicari: dein qui videri volebant sensuum iudicium respuere, et in solo intellectu omne cognitionis praesidium collocare, et eos apparuit, quo aditus ad hanc cognitionem aperiretur, uti principiis ex eo sensuum fonte, quem contemserant, apprehensis: hoc igitur causam et arma suppeditare potuit et rationalismo bellum indicendi. Quibus consequens erat, ut si et sensibus et intellectui fides haberi non possit, nec utrique coniuncto esse fidendum.

Ita factum est, ut cum semel disiuncta essent τὰ φαινόμενα a τοῖς νοουμένοις , et tamen Dogmatici nullo alio, nisi experientiae auxilio, viam sternere possent ad τῶν ὂντων cognitionem, eamque tueri, Scepticismus oriretur, qui debilem animadvertens et infirmam Dogmaticorum rationem, auctoritate sensuum profligata, eo ipso iam labefactasse sibi videbatur et evertisse omnem rerum scientiam; et temeritatem hominum, ultra terminos sibi constitutos vagantem, ad acquiscendum ἐν τοῖς φαινομένοις revocasse. Quam debilitandi et oppugnandi vim eripere Scepticis volens Cartesius, alio modo restituendam esse causam Dogmaticorum vidit, et ἐμπειρίᾳ omissa, duobus aliis vehiculis nostras ideas cum rerum existentia copulare instituit, sive, ut loquuntur philosophi, possibilitatem cum realitate [49]: intelligens aliud vehiculi genus, quam sensuum, esse adhibendum, ut philosophia aliquid esse demonstraret.

Hoc modo infirmitas Dogmatismi per Eleaticos et Megaricos primum patefacta, elicere debuit et evocare Scepticismum, qui ἐμπειρίαν perspexit unicum esse propugnaculum, quo Dogmatici obiectivan cognitionem tuerentur: hanc igitur experientiam negarunt viam sternere posse ad res ipsas cognoscendas, qua via interclusa, omnis τῶν ὂντων notitia corruat, et ab humana scientia dimoveatur. Quo accedit, quod si de intellectus experientiaeque auctoritate, sententiarum sit contentio et discrepantia, nihil superest, cuius iudicio in hac lite dirimenda obtemperetur.

His igitur de causis bellum adversus Empirismum commovere et accendere Scepticismus debuit.

Alterum argumentum ortus Scepticismi ex bello adversus Empirismum vindicandi, eam habet vim, ut in hac contentione arma Scepticismi subsidiaque parentur, ipsaque eius praesidia contineantur. Quae ratio breviori explicatione contenta est.

Simulatque a Xenophane sensuum testimonio reiecto, sola intelligibilia coepta essent in arce veritatis poni, celeriter factum est, ut dialectices usus requireretur. Etenim sensuum auctoritas ratiocinationis ope profliganda, et rationis decreta rationis auxilio stabilienda erant. Igitur notionum commercium earumque coniunctio ac dissidium erant investiganda; veri falsique iudicia ad quamdam normam exploranda, ratiocinandi formulae, quasi tela et propugnacula, inveniendae. Et coegit philosophos observata sensibilium intelligibiliumque inter se et cum sensibilibus pugna, artem quamdam constituere, cui supremum de his litibus iudicium committendum foret [50]. Itaque unanima veterum vox huius inventionis laudem Parmenidi defert ac Zenoni [51]; cuius honoris pars quaedam a nonnullis communicatur cum Xenophane [52]. Zeno adeo a quibusdam Scepticus et vocatus est, et habitus [53]. Post hos Megarici, cum e multiplici Socratis disputatione formam, i.e. Dialecticam arripuissent, sibique vindicassent, bellum adversus Empirismum, quasi vacuam et relictam hereditatem suscipiunt [54]. Quod bellum ab iis eodem modo geritur armatura telisque dialectices. Atqui in hac ipsa arte praesidia sunt ac munimenta Scepticismi. Igitur pugna adversus Empiricos suis auxiliis et adiumentis Scepticismum parat er instruit. Scepticismi vero, cuius arx est in variis circa philosophiam controversiis ac discordiis, omne praesidium esse in dialectica, facile, vel me tacente, intelligitur; cum non nisi post agitatam litem de veri falsique natura et regula, exoriri Scepticismus possit, qui nihil aliud est, nisi facultas contrarias semper rationes aequandi. Et ipsa dialectices conditio temporibus proxime ante Pyrrhonem ea erat, quae quasi manu ad Scepticismum duceret. Introductum erat, ope dialectices in utramque disputare partem; neque poni posse quidquam putabatur, quod contraria oratione non posset refelli. Hanc iam a Socrate rationem acceperant, diligenterque excoluerant Megarici. Dein Protagoras instituit δύο λόγους εἶναι περὶ παντὸς πράγματος ἀντικειμένους ἀλλήλοις [55]: quod ipsum est principium et fundamentum Sceptices. Eodem pertinet τὸν ἣττω λόγον κρείττω ποιεῖν [56]. Quae dialectices rationes et artificia, si a philosopho quodam arriperentur, et ad philosophiam diiudicandam et systema condendum adhiberentur, Scepticismum gignere necessario debere videbantur.

Denique priorum Scepticorum in oppugnandis Dogmaticis ratio vestigia servat ductae ex bello adversus Empirismum originis.

Etenim decem illi modi ( τρόποι ) ab antiquioribus [57] traditi, sive illi a Pyrrhone et Timone iam sint ea forma expositi, sive ab Aenesidemo demum in eam formam redacti [58], fere omnes a fallaciis cognitionis per sensus sunt petiti; et eo tantum spectant, ut demonstretur ἐκ τῶν φαινομένων non posse ipsam rerum naturam effici; quasi iam satisfactum fuerit Scepticismo, si scientia e sensibus tollatur. Praeter decimum enim et quodammodo etiam nonum, omnes sunt desumti a τοῖς φαινομένοις , et ad intelligibilia ne transferri quidem possunt: ratio etiam, qua eos Sextus usurpat et consilio accomodat, ad Empirismum modo oppugnandum valet; duobus tantum locis [59] tangit cognitionem, intellectus auxilio perceptam. Nonus vero modus non traducitur ad intelligibilia subruenda, et decimus, testante ipso Sexto [60] ad moralia maxime spectat. Patet igitur ex his modis, priores Scepticos praecipue in eo fuisse, ut everso Empirismo, omnem certi notam tollerent. At alia est ratio quinque modorum, quos posteriores Sceptici decem illis adiecerunt [61]. Hi enim nec a τοῖς φαινομένοις sunt translati, et multo latius patent quam priores. Apparet illos et Empirismo et Rationalismo conficiendo inservire. Igitur Sextus in horum modorum usu exponendo orditur [62] a distinguendo αἰσθητῷ a νοητῷ , et a ratione percipiendi diiudicandique duplici, tam per sensus, quam per intellectum, internoscendo, unam rationem aeque atque alteram ex his quinque τρόποις oppugnaturus [63]. Subiungit denique duos alios modos [64] latissime patentes, quos eodem modo at ad ἐμπειρίαν et ad rationem prosternendam transfert. Unde constat priores Scepticos magis in eo officio substitisse, ut in bellum contra Empiricos, ab Eleaticis et Megaricis aliquamdiu gestum, succederent: posteriores latius egisse, rationis scientia separata, et seorsim oppugnata.

Haec in bello adversus Empirismum semina fuerunt et primordia Scepticismi: verum his non omnis Scepticismi praeparatio ante Pyrrhonem coercetur.

Philosophorum de humanae cognitionis principiis conflictus et causae politicae [65] genuere sophistas, qui artem condiderunt de omni re in utramque partem disputandi, et omne verum ac certum dialectices artificiis et conclusiunculis tentandi. Igitur perfecerunt Dialecticam, eamque argutiarum et captiosarum interrogatiuncularum magna copia instruxerunt et compleverunt. Unde quanta praesidia Scepticismo accesserint, is optime perspiciet, qui Sexti adversus Dogmaticos certandi rationem noverit [66]. Praeterea, commoverunt Sophistarum disputatiunculae, omnisque firmi ac certi contemtus et labefactatio philosophos, ut maiori Dogmatismo suam dignitatem tuerentur, ex quo debuit philosophia ad antiquas contentiones relabi, et Scepticismi fastigium magis magisque praeparare. Omnium autem inter Philosophos dissensionum origo et arx hucusque fuerat in rerum naturalium studio, quarum obscuritas ad confessionem ignorationis iam adduxerat Democritum, Anaxagoram, Empedoclem, omnes pene veteres, qui nihil cognosci, nihil percipi, nihil sciri posse dixerunt; angustos sensus, imbecillos animos, et ut Democritus, in profundo veritatem esse demersam [67].

Eadem obscuritas ad eandem ignorationis confessionem adduxit Socratem [68]; et cum priorum περὶ τῶν φυσικῶν philosophorum sententias eludendas censeat, atque irridendas, "liber," ait Cicero [69], "a tali irrisione ipse Socrates, qui nihil istorum sciri putat posse." Nimirum mirabile ipsi videbatur, non iam ex eo ipsis, qui vitae tabernaculum in τοῖς φυσικοῖς explorandis ponendum censerent, perspicuum esse has divinas res, τὰ δαιμόνια [70] ab hominibus investigari non posse, quod illi etiam, qui plurimum de his disputationes iactarent, non inter se consentirent, sed eadem inter eos esset quae furiosorum ratio; cum alii unum esse omnia, alii infinitam multitudinem, omnia semper moveri alii, alii nihil unquam moveri, alii omnia fieri et interire, alii nihil unquam aut fieri aut interire opinarentur. Atque haec de iis, qui talia tractabant, proferebat, ipse autem semper de humanis, τοῖς ἀνθρωπείοις [71], disserebat [72]. Igitur cum ab antiquis philosophis usque ad Socratem numeri motusque tractarentur, et unde omnia orirentur, quove reciderent; studioseque ab his siderum magnitudines, intervalla, cursus anquirerentur et cuncta coelestia [73], Socrates primum innumeris horum philosophorum discordiis eo est adductus, "ut coelestia procul esse a nostra cognitione censeret" [74], nihilque istorum sciri putaret posse [75], pronuntians, τὰ δαιμόνια οὐ δυνατόν ἐστιν ἀνθρώποις εὑρεῖν [76]; atque harum spectans scientiam rerum; nihil se scire diceret, nisi id ipsum [77]; dein ut ab hac incerta et obscura cognitione philosophiam sevocaret, et ad agendum traduceret [78]. Enimvero acri inprimis valebat Socrates sensu morali, ἀνὴρ εἰς ἀρετὴν θεολήπτος γενόμενος [79], eumque in aequalibus consopitum et rationalismi contentionibus obrutum, excitandum ratus est, et de se ipso commonefaciendum. Hoc igitur facere instituit peculiari disserendi sua ratione [80], et dialectices auxilio, sine cuius armis nec sophistas retundere, nec suum philosophiae theoreticae contemtum vindicare potuisset [81]. Qui philosophiae theoreticae sive contemtus, sive dubitandi de ea ratio, a Socrate propagatus est in discipulos. Cum enim triplex ex eius disciplina ordo profectus sit philosophorum; unus Practicorum theoreticam philosophiam ne attigit quidem, verum ex muliplici magistri disputatione partem modo moralem arripuit, sibique vindicavit: alter, Theoreticorum, Socraticae disserendi rationi adhaesit, et dialectices arma indutus, in perpetuo fuit bello et pugna cum Empiricis [82]: tertii ordinis, qui theoreticam et practicam philosophiam coniunxit, dux est et princeps Plato; in cuius scriptis magis varias antiquorum philosophorum sententias et contentiones dubiis tentatas invenies, et exploratas, quam certam quamdam ipsique propriam philosophandi rationem. Plato nimirum in scriptis suis morem secutus Socratis, suam sententiam tegendi, contra omnes disputandi, in omni disputatione, quid sit simillimum veri, quaerendi, ὣσπερ εἲωθεν κατὰ τὸ πιθανὸν λέγων [83], αὐτὸς συνεδήσατο τὰ πράγματα, οὔτε εἰωθότως, οὔτε δὲ εἰς τὸ φανερόν. διαγαγὼν δὲ ἓκαστα ὃπῃ ἐνόμιζεν, ἐπικρυψάμενος ἐν μέσῳ τοῦ δῆλα εἶναι, καὶ μὴ δῆλα, ἀσφαλῶς μεν ἐγράψατο, αὐτὸς δὲ αἰτίαν παρέσχε τῆς μετ' αὐτὸν στάσεώς τε ἃμα καὶ διολκῆς τῶν δογμάτων [84]. Ita Platonicorum scriptorum ratio gignere potuit Scepticos, Arcesilam, Carneadem, Philonem, qui Socratis et Platonis exemplo ad causam suam tuendam et defendendam usi, in ipsis horum virorum vestigiis se insistere aut putabant, aut certe prae se ferebant. Praeterea collocavit Plato omnem scientiam in intellectu et rebus intelligibilibus, experientiam dixit neque veras et stabiles notiones praebere, nec adeo veri quicquam continere: in qua doctrina constituenda saepius illam argumentationis debilitatem usurpavit, ut magna sit ex illo veritatis fastigio ad Scepticismum relabendi opportunitas, de qua postea dicetur. Dein sensibus nimio contemtu neglectis, excitavit Aristotelem, qui rationis auctoritate iniquius depressa, sensuum patrocinium magno studio susciperet. Attamen rationalismo suo egregia iam Plato Scepticismo arma ministraverat ad sensuum fidem profligandam [85].

Hinc ventum est ad Aristotelem, qui qua fuerit disserendi ratione usus in sententia sua ad vulgus aperienda, diiudicare verosimiliter non amplius possumus, nec eam cum Platonicis dialogis comparare, cum ex Aristotelis libris, ut videtur, non nisi esoterici ad nostram sint aetatem servati, ex Platonicis scriptis ipsa haec esoterica perierint omnia [86]. At vero illud scimus et tenemus, Aristotelem in omnem se immersisse Dogmatismum, et ut Empiricum philosophum, in experientia apicem et praesidium posuisse omnis cognitionis humanae. Ex quo materiem argumentaque suppeditavit profligandi rationalismi, et sensus unicos esse scientiae fontes defendens, nimis deditus Empirismo, Scepticismum ad se oppugnandum elicuit et armavit. Dein omni studio Dogmatismum amplexus, saepenumero plus demonstrare vult, quam demonstrari potest: quod simulac animadvertit, debilitatem suam obscuritate quadam involvere et tegere conatur. Unde dici non potest, quam egregie proficiat Scepticismum [87]. Denique Aristoteles dialectices disciplinam suis fundamentis regulisque fundavit et descripsit: qua opera praeclare Scepticismo auxiliatus est.

Quo facto res iam eo perducta esse videbatur, ut ipsa harum rerum conditio et temporum ratio gignere Scepticismum universalem deberet. Nimirum de omni philosophiae parte iam eae extiterant contentiones, et sententiarum discrepantiae, ut inde materiae satis superque subiectum esse Scepticismo videri possit; de theoretica philosophia a primordiis inde philosophiae, de practica inprimis post Socratem: disserendi facultas et dialectices artes, quae armatura sunt et propugnacula Sceptices, adeo perpolitae iam erant, et in pulvere et in ipsa acie exercitatae, opera Eleaticorum, Megaricorum, Sophistarum, ut nihil ad Scepticismi usum non adfuisse existimandum sit. Porro Plato multiplicem in omni philosophiae parte sententiarum diversitatem egregie exposuerat, et ad principia sua revocaverat, et sub uno quasi adspectu collocaverat; contrariarum momenta opinionum et pondera accurate examinaverat, et singularum sententiarum refutandarum ipse vias rationesque tenuerat, et aliis indicaverat. Denique si obstetricis adhuc manu opus erat, ut instans foetus in lucem ederetur, aderat Aristoteles, qui Socraticam illam et Platonicam dubitationem de omnibus rebus, et nulla affirmatione adhibita consuetudinem disserendi relinquens, et omnem philosophiam ad Dogmaticam rationem et Empiricam, multis illam contentionibus iam vexatam, transferens et revocans, Scepticismum excitavit et quasi provocavit. Aristocles [88], εἰ γὰρ , inquit, μηδὲν πεφύκαμεν γνωρίζειν, οὐδὲν ἒτι δεῖ περὶ τῶν ἂλλων σκοπεῖν. Ἐγένοντο μὲν οὖν καὶ τῶν πάλαι τινὲς, οἱ ἀφέντες τήνδε τὴν φωνὴν, οἷς ἀντείρηκεν ὁ Ἀριστοτέλης. ἲσχυσε μέντοι τοιαῦτα λέγων καὶ Πύῤῥων ὁ Ἠλεῖος . Etenim exspectandum fuit, fore, qui ex Platonis et Aristotelis dissidio arriperent, nullam omnino esse scientiam. Pyrrho autem natus circa annum A.C. 376. floruisse censendus est circa annum 340, et aequalis fuit Aristotelis, qui aliquot ante eum annis natus est. Igitur in formatione Pyrrhonismi magnum momentum habuisse videtur ea causa, qua in omni mundo, sive naturali, sive morali, nullam fere videmus agendi vim, nisi contraria resistat actio. Ea enim naturae lex imprimis etiam in philosophiae historia observatur [89]. Etenim eodem modo atque a frigido rationalismo reductum semper et excitatum sensum ad Mysticismum videmus, quo aequilibrium semper illarum duarum facultatum, rationis et sensus, servetur [90]; ita Dogmatismus commovere solet et evocare Scepticismum. Igitur Wolfii dogmatismus evocavit Humium, Humii contra Scepticismus Kantium [91]; atque eadem ratione antiquis temporibus, qui per Platonem, et imprimis etiam per Aristotelem invaluerat Dogmatismus, genuit et erexit Scepticismum [92].

In his universe initiis Scepticismi praeparatio et ortus videntur latere; accedendum est ad ipsam Pyrrhoniorum successionem et disciplinam.



Notae   in   Partis   Primae   Caput   Secundum:



[1] Sextus, P.H. I. § 8. cf. § 9. et 31-35.
[2] l.l. § 12.
[3] l.l. § 31.
[4] P.H. I § 7.
[5] De ceteris Scepticismi nominibus vid. Sextus, l.l. et loca laudd. a Fabricio ad P.H. I § 198. not. T. Gellius N.A. XI. 5. Brücher, Hist. Philos. P. II. L. II. c. XIV. T. I. p. 1318. Πυῤῥωνείους vocari Pyrrhonis sectatores arguit Suidas, V. Πυῤῥώνειοι T. III. p. 246. Πυῤῥώνιοι vero per iota simplex, esse nomen proprium.
[6] Diog. Laërt. IX. § 70. Suidas V. Θεοδόσιος. cf. Menagius ad Diog. l.l. p. 249.
[7] Diog. l.c. § 71. 72. 73. cf. Stäudlin, l.l. p. 154. sqq.
[8] P.H. I. c. 29.
[9] l.l. c. 30.
[10] l.l. c. 31.
[11] ibid. c. 32.
[12] Stromat. L. I. p. 301. D. edit. Sylburg.
[13] P.E. XIV. c. 17. p. 758.. A.
[14] Acad. II. 23. 24.
[15] ed. Chartier T. II. p. 21. sqq.
[16] c. II. p. 23. A.
[17] Quemadmodum legere iubet Is. Casaubon. ad. Diog. IX. s. 61. pro Ἀνάξαγόρας.
[18] v. Σωκράτης. T. III p. 351.
[19] ibid. p. 352.
[20] cf. Cic. de Orat. III. 17.
[21] Epist. LXXXVIII exit.
[22] apud Euseb. P.E. XIV. c. 18 p.763. B.
[23] V. Πύῤῥων T. III. p. 245. 246.
[24] in Φιλοσοφουμέν. Thes. Gronov. T. X. p. 287.
[25] Conf. Tennemann, Grundr. der Gesch. der Philosophie, § 45.
[26] Vid. Sextus, adv. Math. VII. §. 90, 91. Cf. Stäudlin, l.l. p. 198 199.
[27] Diction. v. Xenophane. not. B.
[28] Gesch. der Wissensch. in Griechenl. und Rom. I. 610. sq.
[29] De ortu et progressu Pantheismi in Commentat. Soc. Gött. Vol. V. p. 262 sqq.
[30] Grundr. § 43.
[31] l.l. p. 180. 181.
[32] Conf. Degérando Vergleich. Gesch. d. Hist. d. Philos. aus d. Franz. v. W.G. Tennemann, Th. l. Kap. V. p. 25 sqq. Krug, Gesch. der Philos. alt. Zeit. §. 37 sqq.
[33] P.H. I. c. 29. cf. Krug, l.l. § 135.
[34] Vide Krug, § 47. et in nota ad p. 126.
[35] P.H. I. § 210.
[36] Ceterum videtur sententia omnis continuo fluere et labi, non tantum ex observatione rerum sensibilium, sed praecipue inde etiam ducta esse, quod Heraclitus confuso, communi veterum philosophorum errore, τῳ εἶναι logico et metaphysico, perpetuam notionum et cogitationum nostrarum mutationem ad res ipsas transferret. Conf. Stäudlin, l.l. p. 189, 190. Degérando, l.l. Th. II. Kap. p. 34.
[37] Vid. Sextus, P.H. I. §. 210. Cf. Krug, l.l. § 155.
[38] De Heracliti philosophia cf. Fabric. ad Sexti l.l. not. o.
[39] Vid. Sextus, l.l. § 214.
[40] Vid. Sextus, l.l. § 213, 214. et quae alia ll. laudavit Fabric. ad h.l. not. A. et ad L. VIII. adv. Math. §. 6. not. N. conf. Tennem. Grundr. §. 100. et ll. ibi citt. Krug, §. 53 et ll. ll.
[41] Conf. Stäudlin, l.l. p. 105 seqq.
[42] Conf. Tennemann, Grundr. §. 98. §. 121, 122. Quam arcte veterum etiam sententia sibi cognatae fuerint Eleaticorum et Megaricorum disciplinae, optime perspici potest ex loco quodam Ciceronis, ubi utrosque confundit; Acad. II. 42. "vides (...) quam non multum dissenserint a Platone Megarici, quorum fuit nobilis disciplina: cuius, ut scriptum video, princeps Xenophanes; deinde eum secuti Parmenides et Zeno. Itaque ab his Eleatici Philosophi nominabantur. Post Euclides, Socratis discipulus, Megareus: a quo iidem illi Megarici dicti, qui id bonum solum esse dicebant, quod eset unum et simile et idem semper. Hi quoque multa a Platone."
[43] Vid. Krug, l.l. §. 6. et auctt. in notis laudd. p. 7, 8. Tennem. Grundr. §. 2. sqq
[44] Vid. M. Mendelsohn, über die Evidenz. p. 27, 28, Berlin 1764.
[45] Vid. Krug, l.l. §. 36. Cyrenaici dein τὰ πάθη discreverunt a causis τῶν πάθων, i.e. rebus externis: quod discrimen assumtum quo modo Scepticismus in usum suum converterit, locus Sexti documento est, P.H. II. § 73, 74. αἱ αἰσθήσεις τὰ μὲν ἐκτὸς ὑποκείμενα οὐ καταλαμβάνουσι, μόνα δὲ εἰ ἂρα τὰ ἑαυτῶν πάθη. καὶ ἡ φαντασία οὔν τοῦ πάθους τῆς αἰσθήσεως ἒσται. ὃπερ διαφέρει τοῦ ἐκτὸς ὑποκειμένου. οὐ γὰρ τὸ αὐτό ἐστι τὸ μέλι τῷ γλυκάζεσθαι με, καὶ τὸ ἀψίνθιον τῷ πικράζεσθαι, ἀλλὰ διαφέρει. εἰ δὲ διαφέρει τοῦτο [τὸ πάθος] τοῦ ἐκτὸς ὑποκειμένου, [ἡ φαντασία ἒσται οὐχὶ τοῦ ἐκτὸς ὑποκειμένου] ἀλλ' ἑτέρου τινὸς διαφέροντος αὐτοῦ. εἰ οὖν κατὰ ταύτην κρίνει ἡ διάνοια, φαύλως κρίνει, καὶ οὐ κατὰ τὸ ὑποκείμενον. διόπερ ἂτοπόν ἐστι τὸ κατὰ τὴν φαντασίαν τὰ ἐκτὸς κρίνεσθαι λέγειν.
[46] Conf. Tennem. Grundr. §. 126.
[47] Acad. I. 8.
[48] P.H. II. §. 48.
[49] Vid. M. Mendelsohn, l.l. p. 29. 30. Priorem autem Cartesii rationem quamquam alio consilio usurpatam, iam expresserat Plato in Phaedro, et ex eo Cicero Tusc. Q. I. 22. Cartesius autem ex illo cogito progrediens ad τὸ esse, inanem iudicatus est in probando operam collocasse; nam conscientia nostra τὸ scrire immediate coniunctum est cum τῷ esse; i.e. scimus nos esse. Vid. Krug, Neues Organon, §. 5. p. 36. not. coll. p. 25 sqq. Neque vero τὸ esse, sive nostri ipsorum, sive rerum externarum, ex illo τῷ scrire, sive hoc ex illo intelligi explicarique potest. Vid. Krug, l.l. p. 26. sq. coll. §. 6. p. 60, 61, et 74, 75.
[50] Conf. J.G. Buhle de Philos. Graec. ante Aristot. in arte Log. conaminibus, in commentat. Soc. Gött. Vol. XI p. 134 sqq.
[51] Vid. J.G. Buhle l.l. p. 238. sqq. et auctt. ibi laudd. Diog. IX. s. 23 at ad ill. l. Meneg. p. 400. Diog. l.l. s. 26. Sext. Emp. adv. Math. VII. §. 5,6,7. Vid. etiam Atticus apud Euseb. P.E. XI. c. 2. p. 309, D. Zenonem διαληκτικῆς ἀρχηγὸν dixit Sextus adv. Math. l.l. §. 7. et πραγματευόμενον περὶ φύσιν, ὡς Παρμενίδης, ἐλεγκτικὴν δὲ τίνα, καὶ δι' ἒναντιολογίας εἰς ἂπορίαν κατακλείουσαν ἐξασκήσαντα ἓξιν. Plutarch. in Pericle c. 4. p. 154, A. Conf. Stäudlin in libro saepius laud. T. I. p. 201.
[52] Vid. Sextus adv. Math. l.l. §. 14. Aristoteles apud Euseb. P.E. XI, 3. p. 510, C. Conf. Fabric. ad Sexti l.l. not. k.
[53] Conf. Krug, l.l. §. 43. not. c. p. 119. et l.l. supra l.l. Stäudlin l.c. p. 215, 216.
[54] Conf. Buhle l.l. p. 246. sqq. et l.l. ibi l.l.
[55] Auctore Diogene IX. s. 51. Vid. ad ill. l. Meneg. p. 419. et auctt. ab eo laudd.
[56] Conf. Krug, §. 57. not. a. et l.l. ibi l.l.
[57] Vid. Sextus, P.H. I. §. 36. Conf. Fabric. ad h.l. not. G et ad §. 164. not. S. Conf. etiam Krug, §. 103. not. b.
[58] Quae est sententia Tennemanni, V. Cl. Grundr. §. 175.
[59] P.H. I. §. 99. et §. 128. quorum prior nostram observationem confirmat. Scilicet cum non comprehendere sensus docuisset, nec intellectum percipere dicit, quia sensus duces ipsius errant: ita putabant sensum perceptione sublata, nullum cognitionis fontem esse reliquum.
[60] l.l. §. 145.
[61] l.l. §. 164.
[62] §. 170.
[63] §. 171.
[64] ibid. cap. 16.
[65] Vid. Stäudlin l.l. p. 236. sqq.
[66] Conf. Buhle l. supra laud. p. 244. sqq.
[67] Cic. Acad. I. 12.
[68] Cic. l.l.
[69] Acad. IV, 39.
[70] Quo sensu intellexerit Socrates, explicavit V. Cl. Schröder in disput. super Socratis sententia de Phys. disciplinae studio, in comment. III Classis Instituti Reg. Belg. p. 170 sqq.
[71] Quaenam sint τὰ ἀνθρωπεία, quae unice ad se pertinere Socrates existimabat, planum fecit Schröder V. Cl. l.l.
[72] Xenoph. Memorab. I. i. §. 11. sqq.
[73] Tusc. Q. V. 4.
[74] Acad. I. 4.
[75] Acad. II. 39.
[76] Xenophon, Memor. I. i. §. 13. Conf. Sext. adv. Math. VII. §. 8. et ll. ll. a Fabricio in not. R et T.
[77] Acad. I. 4. II. 23. Plato in Apolog. Socr. p. 20, 21. Conf. de Castillon, sur la manière d'enseigner de Socrate, in Nouv. Mém. de l'Acad. de Berlin, A. 1779. p. 361. sqq. et ll. ab eo laudd. praecipue p. 369 sqq. Garnier, I. Mém. sur Platon, Caractère de la Philosophie Socratique, in Mém. de l'Acad. des Inscript., Vol. XXXI p. 156. sqq. Stäudlin l.l. p. 235 sqq.
[78] Conf. Garnier l.l. p. 146, 147.
[79] Verba sunt Plutarchi adv. Colos. c. 17. p. 1117, A.
[80] De qua locus est apud Numen. apud Euseb. servatus, P.E. XIV. 5. p. 728. B. C. cui tamen loco adhibenda est correctio Wyttenbachii, V. Cl. in Diss. B. P. van Wesele Scholten, de Philos. Cic. loco, qui est de divin Nat. p. 10. not. 3.
[81] Cf. Garnier l.l. p. 149, 152, 153. Igitur non recte videtur Buhlius V. Cl., in Commentat. de Philos. Graec. ante Aristot. in arte Leg. conaminibus l.l. p. 234 sqq, omittere Socratis de hac arte merita; et minus etiam recte miratur (p. 246), ex Socratis disputationibus prodire potuisse litigiosos Megaricos.
[82] Cf. Stäudlin l.l. p. 240 sqq.
[83] Sextus, P.H. II. §. 28.
[84] Numenius περὶ τῆς τῶν Ἀκαδημαϊκῶν πρὸς Πλάτωνα διαστάσεως, L. I; apud Euseb. P.E. XIV. 5. p. 728, C. D. Conf. omnino Augustin. de C.D. VIII. 4. Cic. Acad. I. 4. et auctt. laudd. a Davisio p. 22. not. I.
[85] Plato opponitur Aristoteli, quatenus ille notionum purarum, i.e. ab omni experientiae concretione liberarum, fontem esse dixit rationem, quem nulla comitetur experientia; hic vero omnes istos notiones ab experientia derivavit (Noologismus, Empirismus). Ratione autem obiecti notionum nostrarum, quatenus Plato omnem veritatem in ratione posuit, in sensuum ministerio quidquam esse veri negans, opponitur Epicuro (Intellectualismus, Sensualismus). Vid. Kant, Critik der Rein. Vern. P. II. Cap. IV. p. 649, 650. edit. 6tae, 1818.
[86] Vid. Krug, Gesch. der Phil. alt. Zeit. §. 75. not. b. §. 83. not. b.
[87] Conf. Stäudlin l.l. p. 264, 265.
[88] Apud Euseb. P.E. XIV. 18. p. 758. c.
[89] Rem attigit V. Cel. Kemper, Proeve over den invloed der Staatk. Gebeurtem. en der Godsd. en Wijsg. begrippen op de ware verlichting etc. p. 68.
[90] Vid. omnino V. Cel. Borger disputat. de Mysticismo, quae praemium instit. Teyl. reportavit 1818. in Prolegg. p. 6. et Cap. I. Sect. I. §. 1. p. 28, 29. not. v. p. 31. ibique in not. x et Auctt. ibi laudd. Sect. II. §. i. p. 51.
[91] Vid. Borger V. Cel. l.l. Sect. II. §. i. pag. 46, 47. et ll. ibi ll.
[92] E contra Pyrrhonis Scepticismus Dogmatismum non exstinxit, sed corroboravit. Nam brevi post ortam scholam Pyrrhoniam, eodem fere tempore Athenis exstiterunt duae scholae dogmaticae, quasi dogmatismo iam auctis viribus opus esset, quibus se contra adversarios tueretur. Vid. Krug, §. 105. Eadem res locum habuit ipsius Sexti Empiri temporibus. Vid. Krug, §. 158.





C A P U T     T E R T I U M.


        De   ea   vi   Scepticismi   et   maturitate,   quam   Quaestio   ponit


Ab his igitur incunabilis exorsa est disciplina Scepticorum, quorum duplicem Sextus facit aetatem sive successionem: unam a Pyrrhone ad Aenesidemum, alteram eorum, qui inde ab Aenesidemo Scepticismum excoluerunt ac propagarunt [1].

Inter antiquiores primum temporis locum conditaeque Sceptices honorem obtinet Pyrrho Eleus [2], cuius vitam descripsit aequalis Antigonus Carystius [3]. Institutio ac primordia, a quibus ille profectus ad novam doctrinam fundandam accessit, eum Scepticismi ortum, quem diximus, confirmant. Natus, Philippo regnante Macedone, circa Ol. CI [4], primum pictor [5], dein Brysonem dialecticum [6], et Anaxarchum Democriteum [7] habuit praeceptores [8]. Alexandrum M., a quo mille aureorum munere est donatus [9] in Indiam comitatus est, ubi Gymnosophistas et Magos potuit adire [10]. Homerum assidua lectione trivit [11]. Nihil eum mandasse literis, alii auctores sunt [12], Sextus poema eum scripsisse tradit ad regem Alexandrum [13]. Quae de Pyrrhonis vita absurda ridiculaque sunt ficta, ita satis refelluntur ex Diog. IX. s. 64, 65, videnturque a duplici causa manasse: prima, quoniam plures Pyrrhones fuerunt, quaeque alii dixerant, senserant, aut erant experti, in unum sunt Eleum congesta: altera a disciplinae ratione derivata est causa; quia scilicet Scepticus omnibus adversabatur, absurda inde consectaria ab aliis efficiebantur, quae is, qui de omnibus dubitandum esse diceret, pati deberet, si quidem sibi consentaneus esse vellet [14]. Etenim magna pars Scepticismi vim et rationem non cepit, et quos confutare rationibus non posset, eos efficacius se posse scurrilibus iocis traducere sperabat. Timon in Sillis, in quibus βεβλασφήμηκε πάντας τοὺς πωπότε φιλοσοφήσαντας [15], ceteros philosophos omnes conviciis oneravit ac maledictis, unum Pyrrhonem mirifice complexus est et in coelum tulit [16]. Verum ad Pyrrhonis ingenium revertamur.

Ab hac Democritea [17] et dialectica institutione profectus, necessarium habuit Philonem Dialecticum [18], et videtur magna fuisse completus Socratis admiratione, qui cum despexisset philosophiam theoreticam, sed rationes, cur id faceret, nec aperuisset, nec quaesivisset, has sibi rationes Pyrrho eruendas proposuisse existimari potest. Quantum vero ex Pyrrhone Scepticismus profecerit, definire non possumus, cum quid ipsi, quid successoribus tribuendum sit, internoscere nequeamus. In theoretica philosophia, auctore Ascanio Abderite [19], γενναιότατα δοκεῖ φιλοσοφῆσαι, τὸ τῆς ἀκαταληψίας καὶ ἐποχῆς εἶδος εἰσαγαγὼν. οὐδὲν γὰρ ἒφασκεν οὔτε καλὸν, οὔτε αἰσχρὸν, οὔτε δίκαιον οὔτε ἂδικον. καὶ ὁμοίως ἐπὶ πάντων, μηδὲν εἶναι τῇ ἀληθείᾳ, νόμῳ δὲ καὶ ἒθει πάντα τοὺς ἀνθρώπους πράττειν. οὐ γὰρ μᾶλλον τόδε ἢ τόδε εἲναι ἓκαστον. Igitur οὐδὲν ὁρίζειν τὸν Πύῤῥωνα δογματικῶς διά τὴν ἀντιλογίαν Aenesidemus retulit [20]. Videtur etiam decem illos modos, velut propugnacula Scepticismi condidisse [21]. In practica parte ἀπαθειαν quamdam in fastigio posuit, ita, "ut inter optime valere et gravissime aegrotare nihil prorsus diceret interesse" [22]; et μηδὲν διαφέρειν ζῆν ἢ τεθνάναι [23]. Eximiae enim vir indolis et acerrimi ad virtutem sensus [24], honestum unice censuit aestimandum, et quadam electione dignandum, ut cetera ne sentiret quidem sapiens [25]; unde ἀπαθεία tamquam ad virtutem iter et vehiculum nascebatur. Igitur Cicero iudicavit [26] Aristonem et Pyrrhonem, "dum in una virtute sic omnia esse voluerunt, ut eam rerum selectione exspoliarent; nec ei quidquam, aut unde oriretur, darent, aut, ubi niteretur; virtutem ipsam, quam amplexabantur, sustulisse" [27]. In vita denique communi Pyrrho consuetudinem et apparentia sequenda esse docuit [28].

His testimoniorum finibus nostra philosophiae Pyrrhonianae notitia concluditur. Quae enim alia Pyrrhoni adscribuntur, ea non certiora servant auctoris Pyrrhonis, quam alius cuiuscunque Sceptici vestigia. Scilicet in aliis quoque saepenumero disciplinis in conditorem conferuntur, quae successorum demum aut progressus, aut dispar ingenium addidit: in Sceptica philosophia initiorum et profectuum termini minus etiam distinctam habent expressionem. Scilicet haec notatio in alia quaecunque doctrina certorum dogmatum regionibus definitur: in Scepticismo describi tantum potest formis et variis Dogmatismi oppugnandi rationibus; quae non eadem, qua placita, diligentia literis prodita, maiorem affinitatem, nec eandem habent distinguendi facilitatem.

Pyrrhonis discipulus fuit Timon Phliasius, qui primum saltationi opera navata [29], postea Megara se contulit ad Stilponem, quocum diu commoratus est [30]. Dein Elidem profectus est ad Pyrrhonem [31], in quem quomodo inciderit, et quosnam cum eo sermones miscuerit, quibus commotus Pyrrhoni se adiunxit, eumque postea vehementissime constantissimeque suspexit, ipse Timon narravit ἐν τῷ Πύθωνι [32]. Vir fuit acri ingenio [33] et insigni eloquentia [34]; qua adiutus, ob rei familiaris angustias in Hellespontum Propontidemque concedens, Chalcedone, Sophistarum more, Philosophiam docuit et oratoriam, unde conquisitis opibus, reliquum vitae tempus Athenis degit [35]. Plurima scripsit [36], inter quae celebratum imprimis Sillorum, quod, sub Xenophanis persona, omnium philosophorum convitia continebat [37]: porro libros adversus Physicos [38], ἰνδαλμούς [39], περὶ αἰσθήσεων [40], et elogium ( περίδειπνον ) Arcesilai [41]. Vocatur a Sexto [42] ὁ προφήτης τῶν Πύῤῥωνος λόγων , i.e. interpres [43] qui, cum Pyrrho nil literis mandasset, eius philosophiam scripto aperuerit. Utrum Scepticismus ex ipso Timone magna incrementa ceperit, in tanta testimoniorum penuria diiudicari nequit. Pauca tamen, quae ex hoc naufragio fortunae bonitas servavit, recensebimus.

Τίμων ἐν τοῖς πρὸς τοὺς Φυσικοὺς τοῦτο ὑπέλαβε δεῖν ἐν πρώτοις ζητεῖν. Φημὶ δὲ τὸ, εἰ ἐξ ὑποθέσεως τι ληπτέον, διόπερ καὶ ἡμᾶς οἰκεῖον ἐστιν ἐκείνῳ στοιχοῦντας τὸ παραπλήσιον ποιεῖν, ἐν τῇ πρὸς τοὺς ἀπὸ τῶν μαθημάτων διεξόδῳ [44]. Scilicet Physicorum disciplina Mathematicorum nititur quibusdam principiis, quae demonstrari uti non posse, ita nec opus esse disciplinae doctores asseverant: igitur iis utuntur quasi probatis. Cuius rei animadversio Timonem excitavit ad istam sumendi licentiam reprimendam: quod ita peregit, ut Sextus eum ducem sequendum esse arbitraretur. Verum non tantum in hoc negotio, sed in aliis etiam plurimis, multum Timonis auctoritas apud Sextum valuit, qui versibus ex Sillis laudatis saepenumero dicta ratus est munienda et confirmanda. Ipsa a Timone, ut videtur, condita Dogmaticos oppugnandi ratio virum prodit et in aliis disciplinis, et in Scepticismo non mediocriter versatum. Aliud Timonis contra Dogmaticos argumentum, quo egregie imprimis Physicos premere poterat, scilicet in tempore, quod individuum est, nihil posse fieri dividuum, ut fieri, interire, etc. Sextus memoravit adv. Math. VI. §. 66. X. §. 197. In libro suo περὶ αἰσθήσεων Timon dixit, τὸ μὲν ὃτι ἐστὶ γλυκὺ, οὺ τίθημι. τὸ δε ὃτι φαίνεται, ὁμολογῶ [45]: et eadem ratione visis obtemperandum esse iussit in fragm. laud. a Sexto adv. Math. VII. §. 30. et Diog. l.l. et versibus, quos servavit idem Sextus adv. Math. XI. §. 20. [46].

Optime et copiosissime Timonis doctrinam delineavit Aristocles [47]: ὁ μαθητὴς , inquit, Πύῤῥωνος Τίμων φησὶ, δεῖν τὸν μέλλοντα εὐδαιμονήσειν, εἰς τρία ταῦτα βλέπειν. πρῶτον μὲν, ὁποῖα πέφυκε τὰ πράγματα. δεύτερον δὲ, τίνα χρὴ τρόπον ἡμᾶς πρὸς αὐτὰ διακεῖσθαι. τελευταῖον δὲ, τὶ περιέσται τοῖς οὕτως ἒχουσι. τὰ μὲν οὖν πράγματά φησιν αὐτὸν [48] ἀποφαίνειν ἐπίσης ἀδιάφορα, καὶ ἀστάθμητα καὶ ἀνέκριτα. διὰ τοῦτο μήτε τὰς αἰσθήσεις ἡμῶν, μήτε τὰς δόξας ἀληθεύειν ἢ ψεύδεσθαι. διὰ τοῦτο οὖν μηδὲ πιστεύειν αὐταῖς δεῖν, ἀλλ' ἀδοξάστους, καὶ ἀκλινεῖς, καὶ ἀκραδάντους εἶναι, περὶ ἑνὸς ἑκάστου λέγοντας, ὃτι οὐ μᾶλλον ἒστιν, ἢ οὐκ ἒστιν, ἢ καὶ ἒστι, καὶ οὐκ ἒστιν, [ἢ οὔτε ἒστιν] οὔτ' οὐκ ἒστιν. τοῖς μέντοι διακειμένοις οὕτω περιέσεσθαι, Τίμων φησὶ, πρῶτον μὲν ἀφασίαν, ἒπειτα δ' ἀταραξίαν, Αἰνησίδημος δὲ ἡδονήν. Unde constat, Timonem, ut Sextum, felicitatis et quieti status cupidinem in fastigio posuisse disciplinae suae, conscios, ceterarum rerum studia ex hominum animis evelli posse et exstirpari, felicitatis desiderium numquam posse [49]. Igitur Timon iam dixit, quod postea secutus est Sextus, Scepticismum velut natum esse ex beati et tranquilli status consectatione, quem is demum adepturus est, qui de omnibus rebus assesionem cohibet; i.e. ἀφασίαν , Sextus dixit ἐποχὴν , consecutura est ἀταραξία . Eadem est iam Timonis, quae posteriorum Scepticorum, prudentia et cautela, ut ex sua quadam affectione, cuius conscientiam unice concedebant, dubitandi disciplinam ducerent. Verum haec deinceps. Bonum et malum docuit Timon non natura esse,

          ἀλλὰ πρὸς ἀνθρώπων ταῦτα νόῳ κέκριται. [50]

quae docere Sextus proprium esse dicit Scepticae considerationis, qua sola iter muniatur ad beatam vitam [51]. Οὕτω γάρ ἓκαστος ἡμῶν τὴν τελείαν καὶ Σκεπτικὴν ἀπολαβὼν διάθεσιν, κατὰ τὸν Τίμωνα βιώσαι,

                                      ῥῇστα μεθ' ἡσυχίης
          αἰεὶ ἀφροντίστως καὶ ἀκινήτως κατὰ ταῦτα
                μὴ προσέχων δειλοῖς ἡδυλόγου σοφίης [52].

In his quantuliscunque Pyrrhonianae ac Timonis philosophiae reliquis, facile iam Sceptices fastigium agnoscimus. Nec potuere disciplinae praesidia ac fundamenta postea melius stabiliri et firmari, quam ab his duumviris factum erat. Quae repentina perfectio et conditorum ingenium, et philosophiae, ad Scepticismum hac aetate gignendum, praegnantem maturitatem demonstrat. Tamquam ars vero Sceptica facultas a posterioribus magis magisque exculta est et aucta, quae augmenta plerumque moderabatur oppositi progressus Dogmatismi.

Timonis successorem usque ad Ptolemaeum Cyrenaeum neminem fuisse, Menodotus auctor fuit [53]: verum continuata successio usque ad Sexti discipulum Saturninum, confici potest ex Diog. l.l. s. 68, 69, 109, 114, 115, 116. Alios etiam memorarunt Numenius [54] et Suidas [55]: de quibus plerisque etsi nil fere praeter nomina teneamus, principum tamen quorundam accuratiorem notitiam temporis iniuria nobis eripere non potuit.

Hos inter nobile nomen est Aenesidemi Gnosii, discipuli Heraclidis [56], qui proxime excepisse videtur Philonis ac Ciceronis aetatem [57], et praefuisse alteri τῶν νεωτέρων Σκεπτικῶν successioni [58]. Aristocles [59], Pyrrhonis ac Timonis facta mentione, μηδενὸς , inquit, δ'ἐπιστραφέντος αὐτων, ὡς εἰ μηδὲ ἐγένοντο τὸ παράπαν, ἐχθὲς δὲ καὶ πρώην ἐν Ἀλεξανδρείᾳ τῇ κατ' Αἲγυπτον, Αἰνησίδημός τις ἀναζωπυρεῖν ἢρξατο τὸν ὔθλον τοῦτον . Omnem doctrinam suam Scepticam Aenesidemus complexus est octo libris Πυῤῥωνείων λόγων [60], inscriptis L. Neroni, sive Tuberoni, nobili Romano [61]. Horum librorum excerpta servavit Photius [62]. Igitur ut doctrinae Aenesidemi lineamenta cognoscamus, huius operis cursum sequamur. Ή μὲν ὃλη πρόθεσις τοῦ βιβλίου, βεβαιῶσαι, ὃτι οὐδὲν βέβαιον εἰς κατάλψιν, οὔτε δι' αἰσθήσεως. ἀλλ' οὔτε μὴν διὰ νοήσεως. διὸ οὕτε τοὺς Πυῤῥωνίους, οὔτε τοὺς ἂλλους εἰδέναι τὴν ἐν τοῖς οὖσιν ἀλήθειαν. ἀλλὰ τοὺς μὲν κατ' ἂλλην αἱρεσιν φιλοσοφοῦντας, ἀγνοεῖν τε τἆλλα, καὶ ἑαυτοὺς μάτην κατατρίβειν καὶ δαπανᾷν συνεχέσιν ἀνίαις. καὶ αὐτο δὲ τοῦτο ἀγνοεῖν, ὃτι οὐδὲν αὐτοῖς τῶν δοξάντων εἰς κατάληψιν ἐληλυθέναι, κατείληπται. ὁ δὲ κατὰ Πύῤῥωνα φιλοσοφῶν τὰ τε ἂλλα εὐδαιμονεῖ, καὶ σόφος ἒστι τοῦ μάλιστα εἰδέναι, ὃτι οὐδὲν αὐτῷ βεβαίως κατείληπται, ἃ δὲ καὶ εἰδείη, οὐδὲν μᾶλλον αὐτῶν τῇ καταφάσει, ἢ τῇ ἀποφάσει γενναῖος ἐστὶ συγκατατίθεσθαι [63]. In eodem libro Scepticam rationem definivit [64] hac scriptione: ἒστιν οὖν ὁ Πυῤῥώνειος λόγος, μνήμη τις τῶν φαινομένων, ἢ τῶν ὁπωσοῦν νοουμένων, καθ' ἣν πάντα πᾶσι συμβάλλεται, καὶ συγκρινόμενα, πολλὴν ἀνωφέλειαν καὶ ταραχὴν ἒχοντα εὑρίσκεται [65]. Opus Libro I. auspicatus est auctor a discrepantia Pyrrhoniorum et Academicorum demonstranda [66]; quam quaestionem ea potissimum de re videtur in operis limine tractasse, ne confunderetur ipsius ratio cum Academicorum philosophia, cuius ultimum statorem ipse exceperat. Scilicet a Timone Dogmaticos oppugnandi munus velut translatum est in Arcesilam, a quo recentior Academia in aciem deducta est. Quae omne illud pugnandi officium ita in se suscepit, ut nihil Pyrrhoniis relinqueretur. Etenim ad omnis disciplinae institutionem requiri videtur congrua quaedam et opportuna philosophiae conditio. Cuius generis opportunitas Pyrrhoniis defuit, vigente Academicorum dubitatione. Nulla enim ratio fuit, quae Pyrrhonismi instaurationem excitaret et adiuveret, cum Dogmaticorum vires ad Academicorum impetus frangendios vix sufficerent. Et Academia ipsa receptum munus tam praeclare occupavit et tuita est, ut Pyrrhoniis omnis fere certaminis locus praereptus esse videretur. Igitur mirum non est Arcesilae et Carneadis divinam eloquentiam illos in tenebris dubitatores, qui in Timonis disciplinam successisse perhibentur, penitus obscurasse. Reversa autem Academia ad Dogmatismum, series quaedam Scepticorum relictam possessionem invasit. Igitur Aenesidemus, Carneadis et Philonis imprimis a Scepticis differentiam docuit Libro I.

Ἐν δὲ τῷ δευτέρῳ κατὰ μέρος ἢδη ἀρχόμενος ἐπεξιέναι τῷ [67] ἐν κεφαλαίῳ εἰρημένῳ, περὶ τε ἀληθῶν καὶ αἰτιῶν διαλαμβάνει, καὶ παθῶν, καὶ κινήσεως, γενέσεως τὲ καὶ φθορᾶς. καὶ τῶν τούτοις ἐναντίων, κατὰ πάντων αὐτῶν τὸ ἂπορον καὶ ἀκατάληπτον πυκνοῖς, ὡς οἲεται, ἐπιλογισμοῖς ὑποδεικνύς [68]. Ad hunc librum pertinere videtur, quod de tollendo vero ex Aenesidemo affert Sextus adv. Math. VIII. §. 40. de ortu et generatione, IX. §. 218. sqq. [69] et X. §. 38.; si quidem Fabricii [70] interpretatio admittenda sit, Aenesidemum motum ad duo genera revocasse, ut facilius eum oppugnaret.

Ὸ τρίτος δὲ αὐτῷ λόγος περὶ κινήσεως, καὶ αἰσθησεως, καὶ τῶν κατ' αὐτὰς ἰδιωμάτων, τὰς ὁμοίας περιεργαζόμενος ἐναντιολογίας, εἶς τὸ ἀνέφικτον καὶ ἀκατάληπτον ὑποφέρει καὶ αὐτά [71]: quo etiam referri potest laud. Sexti l. adv. Math. X. §. 38.

Ἐν δὲ τῷ τετάρτῳ σημεῖα μὲν, ὣσπερ τὰ φανερὰ φαμὲν τῶν ἀφανῶν, οὐδ' ὃλως εἶναι φασὶν, ἠπατῆσθαι δὲ κενῇ προσπαθείᾳ τοὺς οἰομένους. ἐγείρει δὲ τὰς ἐξ ἒθους ἐφεξῆς ἀπορίας, περὶ τε ὃλης τῆς φύσεως καὶ κόσμου καὶ θεῶν, οὐδὲν τῶν εἰς κατάληψιν πεσεῖν ἐντεινόμενος [72]. Signorum oppugnatio quomodo facta fuerit, intelligitur ex Sexto P.H. L. II. §. 97. sqq. Ex hoc quarto libro hausisse Sextus videtur adv. Math. VIII. §. 215, 216, 234. sqq.

Προβάλλεται δὲ αὐτῷ καὶ ὁ πέμπτος λόγος τὰς κατὰ τῶν αἰτίων ἀπορητικάς λαβᾶς, μηδὲν μὲν μηδενὸς αἲτιον ἐνδιδούς εἶναι. ἠπαστῆσθαι δὲ καὶ τοὺς ἀντιολογοῦντας φάσκων, καὶ τρόπους ἀριθμῶν, καθ' οὕς οἲεται αὐτοὺς αἰτιολογεῖν ὑπαχθέντας εἰς τὴν τοιαύτην περιενεχθῆναι πλάνην [73]. Ad causarum inventionem tollendam Aenesidemus octo modos condidit, quos tradidit Sextus, P. H. I. §. 180. unde sequentes Sceptici et ipse Sextus omnia sua contra causas argumenta magnam partem depromsisse videntur.

Ὸ ἓκτος δὲ τὰ ἀγαθὰ καὶ κακὰ. καὶ μὴν καὶ τὰ αἱρετὰ καὶ φευκτὰ. ἒτι προηγούμενά τε καὶ ἀποπροηγούμενα, εἰς τὰς αὐτὰς τὰς ἐρεσχελίας ἂγει. τό γε ἐπ' αὐτῷ, καὶ ταῦτα τῆς καταλήψεως ἡμῶν καὶ γνώσεως ἀποκλείων [74]. Ex quo libro sua Sextus repetiit adv. Math. XI. §. 42. sqq.: Fabricius tamen [75] de alio Sexti fonte cogitavit, nisi ὑποτύπωσις εἰς τὰ Πυῤῥωνεία idem sit opus, quod recensemus.

Τὸν μέντοι ἓβδομον κατὰ τῶν ἀρετῶν ὁπλίζει, διακενῆς λέγων τοὺς φιλοφρονοῦντας (φιλοσοφοῦντας) περὶ αὐτῶν ἀναπλάσαι δόξας, καὶ αὐτους ἀποβουκολεῖ, ὡς εἰς τὴν τούτων εἲησαν πραξίν τε καὶ θεωρίαν ἀφιγμένοι [76] .

Ὸ δ' ἐπὶ τούτοις πᾶσι καὶ ὂγδοος κατὰ τοῦ τέλους ἐνίσταται, μήτε τὴν εὐδαιμονίαν, μήτε τὴν ἡδονὴν, μήτε τὴν φρόνησιν, μήτ' ἂλλο τι τέλος ἐπιχωρῶν εἶναι, ὃπερ ἂν τις τῶν κατὰ φιλοσοφίαν αἱρέσεων δοξάσειαν. ἀλλ' ἁπλῶς οὐκ εἶναι τέλος τὸ πᾶσιν ὑμνούμενον [77] Quae τελῶν oppugnatio non adversari existimanda est Aristoclis auctoritati, qui [78] Aenesidemum tradit statuisse ex Scepticismo ἡδονὴν quandam oriri [79].

De universo Aenesidemi opere iudicium Photius [80] addidit: οἱ μὲν οὖν τοῦ Αινησιδήμου λόγοι πρὸς τοιοῦτον ἀγῶνα κανονίζονται. Ὃτι δὲ ματαιότης αὐτῶν, καὶ πολλὴ λέσχη ἡ σπουδὴ, Πλάτωνί τε καὶ πολλοῖς ἂλλοις τῶν πρὸ ἡμῶν, τὸν ἒλεγχον ἒδοσαν. καὶ ὃτι μηδὲν εἰς δόγμα συντελεῖ, καὶ τοῦτο κατάδηλον. ὃπου γε καὶ τὰς ἐνούσας δογματικὰς θεωρίας ἐλαύνειν ἡμῶν τῆς διανοίας ἐπεχείρησαν. Τοῖς μέντοι κατὰ διαλεκτικὴν μελετὴν πονουμένοις, ἂν μὴ τὸ ἀστήρικτον αὐτῶν τοῖς λόγοις ἐνεδρεύῃ, καὶ ἡ κρίσις πρὸς ἀγχίνοιαν οὐ νενοθευμένη, τὸ βιβλίον οὐκ ἂχρηστον.

Forte idem, forte diversum fuit opus ὑποτυπώσεως εἰς τὰ Πυῤῥωνεία , quod Aristocles [81] et Diogenes [82] laudant [83]. In hac autem ὑποτυπώσει Aenesidemus τοὺς ἐννία διεξίει τρόπους. κατὰ τοσούτους γὰρ ἀποφαίνειν ἂδηλα τὰ πράγματα πεπείραται. (...) φησὶ γὰρ ὃτι τὰ ζῶα διαφέρει, καὶ ἡμεῖς αὐτοι, καὶ αἱ πόλεις, καὶ οἱ βίοι, καὶ τὰ ἒθη, καὶ οἱ νόμοι. καὶ τὰς αἰσθήσεις δέ φησιν ἡμῶν ἁσθενεῖς εἶναι, καὶ πολλὰ τὰ ἒξωθεν λυμαινόμενα τὴν γνῶσν, ἀποστήματα, καὶ μεγέθη καὶ κινήσεις. ἒτι δὲ τὸ μὴ ὁμοίως διακεῖσθαι νέους καὶ πρεσβυτέρους, καὶ ἐγρηγορότας καὶ κοιμωμένους, καὶ ὑγιαίνοντας καὶ νοσοῦντας. οὐδενός τε ἡμᾶς ἁπλοῦ καὶ ἀκραιφνοῦς ἀντιλαμβάνεσθαι, πάντα γὰρ εἶναι συγκεχυμένα, καὶ πρός τι λεγόμενα [84].

Ab hoc Aenesidemi opere suarum Sextus Institutionum inscriptionem mutuatus esse videtur [85]; nec tantum titulum, sed omnem Hypotyposeon suarum rationem desumsisse; in quibus summa modo rerum capita perstrinxisse se dicit κατὰ Μηνόδοτον καὶ Αἰνησίδημον. οὖτοι γὰρ μάλιστα ταύτης προέστησαν τῆς στάσεως [85].

Videmus quot quantaque ex egregia Aenesidemi opera Sexto praesidia affuerint ad perfectum Scepticismum fundandum. Sed maiora etiam forte adiumenta ab Aenesidemo Scepticismo subministrari potuissent, nisi Scepticismum cum Heracliti philosophia copulasset. Qua de re diligentius quaerendum est.

Sextus [86] οἱ περὶ τὸν Αἰνησίδημον , inquit, ἒλεγον ὁδὸν εἶναι τὴν Σκεπτικὴν ἀγωγὴν ἐπὶ τὴν Ήρακλείτειαν φιλοσοφίαν. διότι προηγεῖται τοῦ τἀναντία περὶ το αὐτὸ ὑπάρχειν, τὸ τἀναντία περὶ το αὐτὸ φαίνεσθαι. καὶ οἱ μὲν Σκεπτικοὶ φαίνεσθαι λέγουσι τὰ ἐναντία περὶ το αὐτὸ. οἱ δὲ Ήρακλείτειοι ἀπὸ τούτου καὶ ἐπὶ τὸ ὑπάρχειν αὐτὰ μετέρχονται . Igitur cum dixisset Aenesidemus, qui statueret contraria circa idem esse, istum prius perspectum sibique persuasum habere oportere, contraria circa idem apparere, primum hoc posterius Scepticis rationibus demonstrare studuit, ut dein prius obtineret. Quo facto in omnem Heracliti sententiam transiit. Itaque σῶμα μὲν οὖν ἒλεξεν εἶναι τὸν χρόνον Αἰνησίδημος κατὰ τὸν Ήράκλειτον , et quae sequuntur [87]: etiam κατὰ Ήράκλειτον καὶ ἓτερον φησὶ τὸ μέρος τοῦ ὃλου, καὶ ταυτόν , etc. [88]. Ex eiusdem iudicio Heracliti, διάνοιαν , cogitationem, posuit extra corpus [89], eamque dixit esse sensus, et per sensuum instrumenta, tamquam per quaedam foramina prospicere et operari [90]. Aenesidemi et Heracliti et Epicuri de sensibilibus iudicium universe consentire retulit Sextus [91], sed ita tamen discrepare, ut Aenesidemus aliquam eorum, quae apparerent, statueret esse differentiam: alia nimirum omnibus communiter, alia singulis apparere: priora vera, altera falsa esse [92].

Ita Aenesidemus a germano Scepticismo deflexit [93] sed quatenus et qua ratione hunc Dogmatismum cum Scepticismo coniunxerit, deficientibus veterum testimoniis, diiudicari non potest [94].

Medio fere inter Aenesidemum et Sextum tempore floruit Agrippa, qui decem antiquioribus modis quinque alios adiunxit [95], quos exposuere Sextus [96] et Diogenes [97]: πρῶτον τὸν ἀπὸ τῆς διαφωνίας. δεὐτερον δὲ εἰς ἂπειρον ἐκβάλλοντα. τρίτον τὸν ἀπὸ τοῦ πρός τι. τέταρτον τὸν ὑποθετικόν. πέμπτον τὸν διάλληλον. [98]. Quorum alii, ut primus et tertius, iam continentur decem prius traditis, reliqui Dogmaticorum in argumentando vitia quaedam aperiunt et presequuntur. Quorum modorum quam multiplex sit usus et per se intelligitur, et quibusdam exemplis ostendi potest. Ita Sextus primo utitur P.H. I. §. 59, 90. II. §. 8, 19, 22, 32, 49, 50, 59, 85, 168, 182, 222, 259. III. §. 3, 5, 6, 13, 30, 33-37, 54, 56, 70, 108, 138, 139, 182, 191-198, sqq. 238, 239, 254. adv. Math. I. §. 27, 28, 170-173, 320. II. §. 102, etc. secundo P.H. II. §. 20, 36, 40, 78, 85, 89, 90, 92, 98, 124, 128, 182, 207, 208. III. §. 8, 24, 36, 53, 67, 241. adv Math. I. §. 180, 183. II. §. 109, 112. etc. quinto P.H. I. §. 117. II. §. 9, 20, 36, 68, 85, 92, 93, 108, 114, 183, 196, 197, 199, 200, 202. III. §. 22, 35, 53, 242. etc. Denique duos alios modos incerto auctore tradit Sextus P.H. I. §. 178. sqq. [99].

Post tales tantosque Scepticismi progressus expectari potest, quod eius fastigium futurum esset, si in tale ingenium caderet, quale Sexti Empiri fuit. Huic viro quem anteponat tota antiquitas habet neminem, unum Aristotelem, quem aequiparet. Tantam doctrinae copiam et ubertatem, tale ingenii acumen, tantumque omnium laudandarum artium studium, ad unius Sexti praestantiam condendam natura cumulavit [100]. Huius singularis viri cum institutio omnis formatioque tenenda esset ac persequenda, fecit temporis invidia, ut vel de patria eius et aetate in turpi ignorantia versaremur. Videtur tamen floruisse medio vel exeunte seculo II. Aerae nostrae [101]; Herodoti Sceptici discipulus [102]. Artem salutarem professus est, secta Empiricus [103]; cuius sectae magna fuit cum Scepticismi historia coniunctio [104]. Ingenii doctrinaeque suae laudes plurimis ipse scriptis declaravit, et optime commendavit; quorum magna pars in communi bonorum librorum incendio periit.

Scripsit autem Πυῤῥωνείων Ὑποτυπώσεων libros tres [105], quae ipse vocavit τὰ περὶ Σκεπτικῆς ἀγωγῆς [106]; et quibus omnem Scepticam rationem ἐν ὑποτύποσει praeclare complexus est: adversus Mathematicos libros undecim, quod opus ipse dixit τὸν ἀντιῤῥητικὸν λόγον [107]. Absolvitur autem proprie sex prioribus libris [108]; sequitur quinque libris novum opus ἀντιῤῥὴσεων , sive ἀντιῤῥητικῶν λόγων πρὸς τοὺς Φιλοσόφους, Λογικοὺς, Φυσικοὺς και Ήθικοὺς [109]. Scripsit porro praeter haec reliqua, τὰ Σκεπτικὰ ὐπομνήματα [110], τὰ Πυῤῥωνεία [111], τὰ Ἐμπειρίκα ὐπομνήματα [112], τὰ περὶ ψυχῆς ὐπομνήματα [113], sive simpliciter τὰ περὶ ψυχῆς [114], τὰ ἰατρικὰ ὐπομνήματα [115].

Quae vero Sextum conditorem habet Scepticismi vis et auctoritas, perfecta ea et consummata, ea iam suis lineamentis describenda est.

Sceptica methodus a ceteris philosophiae rationibus eo maxime differt, quod in his nemo dubitare solet, utrum existere possint; in Scepticismo oppugnando principium fere ducitur ab assertione, Scepticismum, simul ac Dogmaticos convellere coepit, prius se ipsum, quam ullum aliud philosophiae genus conficere. Nimirum unice occupatus est in Dogmatismi placitis refutandis; atqui nemo de iis, quae non comprehendit, vel verbum dicere possit, igitur comprehendit Scepticus adversariorum decreta; quae conclusio Scepticismum tollit [116]. Ita cogitur Scepticismus initium sumere a sua existentia stabilienda [117]. Quae res utilissimam sibi coniunctam habet notionis comprehendere, sive καταλαμβάνειν , distictionem. Comprehendere, definitione Stoicorum, notat intelligere, posita eius rei, de qua quaeritur, existentia: aut sensu communi, vim habet simpliciter intelligendi, nulla de rei existentia affirmatione adhibita [118]. Posteriori notione Scepticismus se tutatur. Etenim potest Scepticus simpliciter intellectu percipere, absque eo quod rerum perceptarum existentiam inducat; eodem modo, quo sensibus obversantia animadvertit, nihil de eorum existentia affirmans [119]. Sin autem Dogmatici priorem vocis comprehendere notionem urgent, sibi ipsi exitium afferunt. Scilicet profitentur se ad rerum comprehensionem non nisi ab inquirendo pervenisse; cuius inquisitionis documenta sunt argumenta, quae pro rerum existentia colligunt; atqui hoc maximum est Sceptices firmamentum atque praesidium, inquisitionem esse ante comprehensionem [120]. Attamen videtur Scepticismus, simul ac de Dogmaticorum placitis quid pronuntiat, statim se ipse evertere. Quidquid enim enunciat, protinus affirmationem prodit. Igitur monendum est, omnem Sceptici orationem a communi asseverandi sensu abesse [121]. Dogma non ponit Scepticus, i.e. assensum cohibet ab omni re dubia et incerta [122]. Et universe omni sermone suo, et, quibus utitur, vocibus, nil nisi suam affectionem declarat; ab omni de ipsa re ponendi aut tollendi arrogantia se seiungens. Ipsas etiam voces sumit ἀδιαφόρως , i.e. utrum sua natura talia significent, non contendit [123]. Igitur numquam secundum δόγμα suum pronuntiat, sed semper secundum πάθος ; et quo tutior sit ab omni inconstantiae crimine, singula, quae enunciat, verba, ancipiti dubitationis praesidio, tamquam vallo sepit ac cingit: ita ut haec vocabula se ipsa etiam contineant et evertere possint, et ad aliquid, scilicet ad Scepticos relata, nihil, nisi quod ipsis videatur, exprimant: unde etiam vox esse, a Pyrrhonis usurpata, stabili significatione notat videri [124]. Ita Pyrrhonius de suo modo statu, quidquid dicit, refert, de aliis nihil affirmat; neque adeo ad universalem auctoritatem aliquo modo adspirare videtur [125].

Egregia descriptio Sceptici est apud Photium [126] ex Aenesidemi Πυῤῥωνίοις. ὁ δὲ κατὰ Πύῤῥωνα φιλοσοφῶν τὰ τε ἂλλα εὐδαιμονεῖ, καὶ σόφος ἒστι τοῦ μάλιστα εἰδέναι, ὃτι οὐδὲν αὐτῷ βεβαίως κατείληπται, ἃ δὲ καὶ εἰδείη, οὐδὲν μᾶλλον αὐτῶν τῇ καταφάσει, ἢ τῇ ἀποφάσει γενναῖος ἐστὶ συγκατατίθεσθαι [127] (...) Οἱ δ' ὑπὸ Πύῤῥωνος ἀπορητικοί τέ εἰσι καὶ παντὸς ἀπολελυμένοι δόγματος. καὶ οὐδεῖς αὐτῶν τὸ παράπαν, οὔτε ἀκατάληπτα πάντα εἲρηκεν, οὔτε κατάληπτα. ἀλλ' οὐδὲν μᾶλλον τοιάδε ἢ τοιάδε. ἢ τότε μὲν τοῖα, τότε δὲ οὐ τοῖα. ἢ ᾥ μὲν τοιαῦτα, ᾧ δὲ οὐ τοιαῦτα. ᾧ δὲ οὐδ' ὃλως ὂντα. οὔτε μὴν ἐφικτὰ πάντα κοινῶς, ἢ τινα τούτων οὖν ἐφικτὰ, ἀλλ' οὐδὲν μᾶλλον ἐφικτὰ ἢ οὐκ ἐφικτὰ. ἢ τότε μὲν ἐφικτὰ, τότε δὲ οὐκ ἐφικτὰ. Καὶ μὴν οὐδ' ἀληθινὸν, οὐδὲ ψεῦδος, οὐδὲ πιθανὸν, οὐδ' ὂν, οὐδὲ μὴ ὂν. ἀλλὰ τὸ αὐτὸ, ὡς εἰπεῖν, οὐ μᾶλλον ἀληθὲς ἢ ψεῦδος, ἢ πιθανὸν ἢ ἀπίθανον. ἢ ὂν, ἢ οὐκ ὂν. ἢ τότε μὲν τοῖον, τότε δὲ τοῖον. ἢ ᾧ μεν τοιονδὲ, ᾧ δὲ καὶ οὐ τοιονδὲ. Καθόλον γὰρ, οὐδὲν ὁ Πυῤῥώνιος ὁρίζει, ἀλλ' οὐδὲ αὐτὸ τοῦτο, ὃτι οὐδὲν διορίζεται. ἀλλ' οὐκ ἒχοντες, φασὶν, ὃπως τὸ νοούμενον ὲκλαλήσωμεν, οὕτω φράζομεν.

Sed mirum videatur a quanam causa momentoque tale philosophiae genus proficisci potuerit? Enimvero cetera philosophiae genera ex constanti quadam voluntate consilioque percipiendi et cognoscendi manarunt; quo in consilio qui felici, ut ipsi putabant, eventu succederent, se comprehendere, qui frustrarentur, se non comprehendere dixerunt. Tertium fuit hominum genus, qui turbari ( ταράσσεσθαι ) se sentirent rerum sive potius affectionum suarum discordia et repugnantia, i.e. ἀνωμαλίᾳ τῶν φαινομένων τε καὶ νοουμένων [128], et a naturali quiete et aequabilitate mentem abduci: hanc vero perturbationem dimovere, et ad tranquillum statum ( ἀταραξίαν ) traducere animum conarentur. Agnoscimus hominum prudentiam et calliditatem! Ut sibi constent, non proficiscuntur a rebus, vel quodam circa res sciendi aut comprehendendi proposito, vel rationis principio aliquo; quippe qui nesciant, utrum omnino quid sit aut comprehendi possit: verum philosophandi initium ducunt a suo quodam statu et affectione, ad eandem philosophandi finem referunt. Hac igitur ἀταραξίας spe et desiderio conatur Pyrrhonius philosophando phantasias diiudicare, quae vera sit, quae falsa, inquirere, ut dissidio repugnantisque compositis, ad mentis tranquillitatem perveniat. At incidit in aequalia contrariis in partibus momenta rationum; quae cum diiudicare non posset, assensum cohibuit [129]. Quam assensus retentionem statim forte fortuna comitata est ea, ad quam omnia philosophia tendebat, animi quies et securitas. Hoc igitur loco constitit Pyrrhonius, illamque tenuit philosophandi viam ac methodum, quam unice ad τέλος suum ducere invenit [130]: putans, τοὺς κατ' ἂλλην αἱρεσιν φιλοσοφοῦντας, (...) ἑαυτοὺς μάτην κατατρίβειν καὶ δαπανᾷν συνεχέσιν ἀνίαις [131].

Pervenimus ad τέλος Scepticismi [132], quod distinguendum est duplex. Ἔστι μὲν οὖν τέλος, τὸ οὗ χάριν πάντα πράττεται ἢ θεωρεῖται, αὐτο δὲ οὐδενὸς ἒνεκα. ἢ τὸ ἒσχατον τῶν ὁρεκτῶν. φαμὲν δὲ ἂχρι νῦν τέλος εἶναι τοῦ Σκεπτικοῦ τὴν ἐν τοῖς κατὰ δοξαν ἀταραξίαν, καὶ ἐν τοῖς κατηναγκασμένοις μετριοπάθειαν [133]. Qua in re disiunctio adsumenda est rerum, ut sunt, et rerum, ut apparent. Ἀταραξία refertur ad classem priorem, cuius cum nulla sit cognitio, sed rationum ἰσοσθενεία , in iis ἐπέχειν Scepticum decet, unde nascatur ἀταραξία : μετριοπάθεια pertinet ad τὰ φαινόμενα , sive [134] τὰ αἰσθητά ; sive, quam vim τοῖς φαινομένοις Sextus [135] tribuit, τὰ κατὰ φαντασίαν παθητικὰ, ἀβουλήτως ἡμᾶς ἂγοντα εἰς συγκατάθεσιν [136], sive τὰ κατηναγκασμένα [137]. Hanc igitur τῶν φαινομένων necessitatem, ex qua illa quattuor ex βιωτικῇ τήρησει derivata ad se pertinere Sceptici putabant [138], moderate ferre, μετριοπάθειαν et τέλος simul practicum faciebant [139]. Quod vero ad theoreticum illud τέλος, τὴν ἐν τοῖς δοξαστοῖς ἀταραξίαν , attinet, eam fortuito se consecutos esse Sceptici dicebant: cum enim τὰς φαντασίας a rebus discernere frustra tentassent, et comprehendere, quaenam sint verae, quaenam falsae, tandem ἐπεῖχον. quem mentis statum ilico comitata est ἀταραξία , ut umbra corpus [140]; comparat autem Sextus hac in re Scepticos cum pictore [141], qui cum diu frustra conatus esset spumam anhelantis equi depingere, spongia tandem iniecta, egregiam spumae similitudinem expressam vidit [142]. Bene autem tenenda est haec τέλους theoretici et practici distinctio; posterioris in doctrina oppugnandorum Dogmaticorum nullus est usus: in illa quaestione modo prioris, nimirum theoretici, ratio habenda est [143]. Accurate autem illud τέλος practicum ab omni Scepticorum philosophia segregandum est. Sextus autem [144] eos refutat, qui existiment, Scepticum ad vivendum in otio se includere, et ab omni se actione dimovere, et se ad quamdam redigere absurditatem et repugnantiam. Removere se ab actione omni quidem ( ἀνενεργησίᾳ ) nullus homo potest, quod cum tota vita sit in eligendo et fugiendo, qui neque quidquam eligit, neque fugit, vi ac potestate ( δυνάμει ) vitam abnegat, et instar rei inanimae, ut plantae, se habet. Neque ad quamdam se rediget Scepticus absurditatem et repugnantiam, quod si quando venerit in potestatem tyranni, et cogatur aliquid facere nefarium, aut quod iubetur, facere non tolerabit, sed mortem eliget voluntariam; aut tormenta fugiens, faciet, quod iubetur. Et ita non erit eiusmodi, qui non fugiat, non eligat hilum, ut vult Timon: sed alterum eliget, vitabit alterum. Quod quidem est eorum, qui comprehenderunt cum persuasione aliquid esse fugiendum et eligendum. Ταῦτα δὴ λέγοντες [145] οὐ συνίασιν ὃτι κατὰ μὲν τὸν φιλόσοφον λόγον οὐ βιοῖ ὁ Σκεπτικός. ἀνενέργητος γὰρ ἐστιν ὃσον ἐπὶ τούτῳ. κατὰ δὲ τὴν ἀφιλόσοφον τήρησιν δύναται τὰ μὲν αἱρεῖσθαι, τὰ δὲ φεύγειν. ἀναγκαζόμενος τε ὑπὸ τυράννου τὶ τῶν ἀπηγορευομένων πράττειν, τῇ κατὰ τοὺς πατρίους νόμους καὶ τὰ ἒθη, προλήψει, τυχὸν τὸ μὲν ἑλεῖται, τὸ δε φεύξεται. καὶ ῥᾷον γε οἲσει τὸ σκληρὸν παρὰ τὸν ἀπὸ τῶν δογμάτων, ὃτι οὐδὲν ἒξωθεν τούτων προσδοξάζει, καθάπερ ἐκεῖνον. Unde igitur efficit Sextus [146]: ὃτι ἐστι δυνατὸν κατὰ τρόπον βιοῦν αἱρουμένους τὴν περὶ πάντων ἐποχὴν . Nimirum κατὰ ἀνάγκην γὰρ ἲδες τὸν ἀπορητικῶς φιλοσοφοῦντα, μὴ εἰς τὸ παντελὲς ἀνενέργητον ὂντα, καὶ ἐν ταῖς κατὰ τὸν βίον πράξεσιν ἂπρακτον, ἒχειν τι κριτήριον αἱρέσεως ἃμα καὶ φυγῆς, τουτέστι τὸ φαινόμενον [147]. Igitur apparentia minime tollit Scepticus [148], sed ἐπεὶ μὴ δύναται ἀνενέργητος παντάπασιν εἶναι [149], κατὰ τὸν φιλόσοφον λόγον quidem Scepticus non vivit [150] sed κατὰ τὴν ἀφιλόσοφον τήρησιν [151], quam vocat Sextus [152] τὴν βιωτικὴν τήρησιν , quae quattuor constet partibus [153]. Sceptici igitur nulla ratione philosophiam suam cum vita coniunxerunt, aut in consensum adducere sunt conati: ἡμῶν inquit Sextus [154] ἀγαθόν τι ἢ κακὸν εἶναι λεγόντων οὐδὲν, μετὰ τοῦ πιθανὸν εἶναι νομίζειν ὃ φαμὲν, ἀλλ' ἀδοξάστως ἑπομένων τῷ βίῳ, ἳνα μὴ ἀνενέργητοι ὦμεν [155].

Criterium, ut τέλος , distinxit Sextus duplex theoreticum et practicum [156], sive cognoscendi criterium et agendi. Cum priore sibi nullam omnino rem esse dicebant [157]: adhaerebant modo posteriori, ex quo in communi vita alia agebant, alia non agebant. Nimirum acquiescebant in sensuum auctoritate: nam quamvis ex φαινομένοις nulla omnino conclusio esset ad res ipsas, tamen ratione nostrum φαντασίαν statuebant ἐν πείσει καὶ ἀβουλήτῳ πάθει κειμένην ἀζήτητον εἶναι [158]. Igitur criterium assumebant τὸ φαινόμενον [159]; nam διὸ περὶ μὲν τοῦ φαίνεσθαι τοῖον τὸ ὑποκείμενον, οὐδεὶς ἲσως ἀμφισβητεῖ. περὶ δὲ τοῦ εἰ τοιοῦτόν ἐστι ὁποῖον φαίνεται, ζητεῖται [160]. Sed cum hoc criterium τοῦ φαινομένου possit adoptari universale, ita ut omnibus hominibus τὸ φαινόμενον videatur idem, quod negavit Theodorus Cyrenaicus, induxit Aenesidemus, aut particulare, Scepticismus modo posterius admittit [161].

Hactenus Sextus Scepticismum informavit tamquam affectionem quamdem animi, sed iam iter indicandum est, quo hunc statum assequamur, quod ducit ad artis Sceptices considerationem et explicationem.

Via igitur, qua forte fortuna Pyrrhonius vacuitatem a perturbatione consecutus erat, fuerat assensus retentio, cuius causam habuerat paria rationum momenta, in quae inciderat. Unde hoc est principium, quo Scepticismus nititur, scilicet τό παντὶ λόγῳ λόγον ἲσον ἀντικεῖσθαι [162]. Ex quo fundamento nascitur Scepticismi, tamquam facultatis seu methodi, notio ac definitio; ἒστιν δὲ ἡ σκεπτικὴ δύναμις, ἀντιθετικὴ φαινομένων τε καὶ νοουμένων. καθ' οἷον δήποτε τρόπον. ἀφ' ἧς ἐρχόμεθα διὰ τὴν ἐν τοῖς ἀντικειμένοις πράγμασι καὶ λόγοις ἰσοσθένειαν, τὸ μὲν πρῶτον εἰς ἐποχήν. τὸ δὲ μετὰ τοῦτο εἰς ἀταραξίαν [163]. Ad ἐποχήν vero, quod est instrumentum et vehiculum consequendae ἀταραξίας , pervenerunt opponendo ἢ φαινόμενα φαινομένοις, ἢ νοούμενα νοουμένοις, ἢ ἐναλλάξ [164]. Has autem oppositiones, ( ἀντιθέσεις ) antiquiores in decem classes dividerunt, quas τρόπους, τόπους, λόγους [165] vocabant, qui igitur rationes et argumenta continent, quibus cum suam ἐποχὴν tuentur, tum etiam Dogmaticos oppugnant.

Etenim Scepticismus bifariam potest spectari; sive universe sive peculiariter [166]. Quae duplex consideratio triplicem Scepticismi notionem, affectionis, artis, et systematis comprehendit: ita ut duae priores spectandi rationes ad τὸν καθόλου λόγον ; systematis definitio ad εἰδικὸν pertineat. Etenim Sextus quoque, ut fieri debuit, dubitandi affectionem sive statum animi tamquam τέλος in fastigio et arce ponit; unde omne reliquum manat Scepticismi munus et officium. Cum hac enim affectione proxime coniuncta est praeceptio et definitio facultatis, quae perfectae dubitationis affectionem gignit. Hanc igitur facultatem ἐν τῷ καθόλου λόγῳ describit fundamento, τρόποις , et orationis usu Sceptico; definitionem etiam Scepticismi ab artis notione mutuatur. Denique huius artis, suis rationibus et legibus instructae usum et effectum, Sextus continet τῷ εἰδικῷ λόγῳ . In quo Systema sive complexus traditur contrariarum in omnibus scientiae partibus ac disciplinis rationum, quae dubitandi fluctuationem afferunt; sive ἐν ᾧ , ut dixit ipse Sextus [167], πρὸς ἓκαστον μέρος τῆς καλουμένης φιλοσοφίας ἀντιλέγομεν . Hanc partem praecipue Sextus miro ingenii acumine et incredibili doctrina tractavit. Verum pergamus in τροπῶν ratione ad duplicem λόγον , et ad τὸν καθόλου et ad τὸν εἰδικὸν ex iudicio Sexti constituenda. Scepticum igitur universe consideramus, si eum spectamus per se, et qua discriminis nota a reliquis philosophiae familiis differat indagamus. Peculiariter ( εἰδικῷ λόγῳ ) Scepticum in pugna et controversia cum Dogmaticis, et Scepticismum consideramus tamquam Dogmatismum negativum. Τρόπους vero Sextus [168] ad τὸν καθόλου λόγον refert: qui ab una parte Scepticismo universe spectato, ab altera pugnae adversus Dogmaticos contigui sunt atque coniuncti. Quatenus inserviunt ad ἐποχὴν stabiliendam et confirmandam, rationesque ipsi Sceptico de assensu suo cohibendo reddendas, et ad Sceptices artem regendam, nota quaedam sunt, et signum Scepticismi, quo tamquam peculiaris philosophandi methodus a ceteris distinguitur: quatenus vero subsidio sunt et adiumento adversus Dogmatismum, fontes sunt et praesidia et quasi armaria, unde sua contra adversarios tela Scepticus expromit. Fatendum est, hanc Scepticismi considerationem, demta oppositione Dogmaticorum, difficilem esse et obscuram; cum Scepticismi character optime explicetur in pugna adversus Dogmaticos; attamen ut philosophiae genus vias quasdam habet sibi proprias et peculiares, quibus τέλος suum consequatur; quae viae considerari possunt, quasi Dogmatismus non adsit. Scilicet in abstracto res ita spectari potest, quamvis revera sine Dogmatismo Sceptica philosophandi ratio numquam caput extulisset. Simulac vero Scepticismo hostiles Dogmaticorum ordines opponas, Scepticismus certando et rixis alitur, omnisque eius facultas, quae sibi relicta frangitur, in bello cum adversariis convalescit, suisque se copiis explicat. Nec habet Sceptice in philosophia propriam ditionem, simulac ab omni cum Dogmatismo commercio excluditur. Quod enim in aliis philosophiae generibus usu venit, ut systema, sive per se spectetur, sive in coniunctione et pugna cum aliis, idem maneat, seque sine adversariis suis adminiculis sustineat, id in Scepticismo secus est. Nimirum Scepticismus, cuius peculiarem indolem hac in re suo indicio tenemus, si in certamine spectetur, et contentione Dogmatismi, viret ac viget, si adversa acies cogitando auferatur, non amplius suus est, et fere evanescit.

Quemadmodum vero ipse Scepticismus, ita et τρόποι , bifariam, ut vidimus, possunt spectari. Qua ratione antiquorum modorum et recentiorum discrimen quoddam observatur. Argumentantur enim Pyrrhonii primis illis decem modis praecipue ex rerum ipsarum diversa natura, quae cogat assensum cohibere; recentioribus autem, minus a rebus, quam a Dogmaticorum philosophandi ratione desumtis, magis vitia in Dogmaticorum demonstrationibus notantur [169]. Sunt universi hi modi genera et formae, quibus singulae ἀντιθέσεις , unde retinendum esse assensum efficitur, concluduntur, a quibus tamquam a capite et fonte, multiplex ἀντιθέσεων varietas ducitur. Communes quasi loci sunt refutationis, ad quos saepissime redit omnis Scepticorum disputatio; vel etiam insidiae, quas Dogmaticorum sententiis et argumentis perpetuo struunt Sceptici, quibusque Dogmaticos cingunt et circumveniunt. Insidiantur enim Pyrrhonii semper doctrinae Dogmaticorum, eamque ab omni parte in suorum modorum velut laqueos et retia compellere conantur [170].

Etenim debet Scepticus, ne ab ἀταραξίᾳ sua deiiciatur, ab omni semper re assensus suos cohibere; quod ut faciat, oportet eum perpetuo cavere et vigilare, ne unius cuiusdam partis rationum momenta in animo suo aliquam auctoritatis victoriam reportent; sed rationem aequilibrium semper custodiat et exaequet: unde festive Lucianus [171] Scepticum inducit cum bilance, eumque, quid sibi velit, interrogatum, sic respondentem facit: Ζυγοστατῶ ἐν αὐτοῖς (στάθμοις) τοὺς λόγους, καὶ πρὸς τὸ ἲσον ἀπευθύνω. Καὶ ἐπειδὰν ἀκριβῶς ὁμοίους τε καὶ ἰσοβαρεῖς ἲδω, τότε δὴ ἀγνοῶ τὸν ἀληθέστερον . Quod aequale momentorum pondus ut servetur, nec umquam turbetur, Pyrrhonius perpetuo versabatur in rebus sibi invicem opponendis: quod ipsum iam cum hostili in Dogmatismum invasione coniunctum est. Sed praeterea Dogmatici altera lance depressa, unius partis momenta rationum tuentes, aequilibrium tranquillitatis Pyrrhoniae destruere minantur: quod Pyrrhonios cogit, alterius partis rationum momenta opponere, ut aequilibrium restituatur et stabile sit. Unde Sextus, finita adversus veritatis criterium diputatione [172], εἰδέναι δὲ χρὴ , inquit, ὃτι οὐ πρόκειται ἡμῖν ἀποφῄνασθαι, ὃτι ἀνύπαρκτόν ἐστι τὸ κριτήριον τὸ τῆς ἀληθείας (τοῦτο γαρ δογματικὸν), ἀλλ' ἐπεὶ οἱ δογματικοὶ πιθανῶς δοκοῦσι κατεσκευακέναι, ὃτι ἒστι τι κριτήριον ἀληθείας, ἡμεις αὐτοῖς πιθανοὺς δοκοῦντας εἶναι λόγους ἀντεθήκαμεν. οὔτε ὃτι ἀληθεῖς εἰσι διαβεβαιουμένοι, οὔτε ὃτι πιθανώτεροι τῶν ἐναντίων. ἀλλὰ διὰ τὴν φαινομένην ἲσην πιθανότητα τούτων τε τῶν λόγων καὶ τῶν παρὰ τοῖς δογματικοῖς κειμένων, τὴν ἐποχὴν συνάγοντες [173]. Ita e.g. [174] Sextus primum Dogmaticos confutat, ponentes σημεῖον ἐνδεικτικὸν , dein, ut aequalitatem contrariarum rationum ostendat, argumenta, quibus signi existentia stabilitur, exponit [175]. Utriusque autem partis momenta sibi opponendi consuetudo hanc quoque necessitatis rationem explicatusque habet, quod Scepticis cum duplici Dogmaticorum genere conflictandum erat; cum eorum, qui omne, tum qui nihil comprehendi posse asseverebant. Scepticismi castra inter utrosque sita erant; qui modo unius partis affirmandi arrogantiam confutare debebat, modo alterius negandi temeritatem compescere; et quas rationes modo profligaverat, easdem rursus suscipere, quibus alteram partem repelleret et conficeret. Ita Scepticismus ac Dogmatismus in mutuam pugnam et sempiternas inimicitias convertuntur: praeterquam quod omne systema, quomodocunque res veletur ac tegatur, sua natura in bello est cum quovis alio, quod ipsi, quo minus universali auctoritate regnet, inpedimento est.

His igitur fere Scepticismi character continetur, auctore Sexto [176], qui τῆς Σκεπτικῆς , inquit, φιλοφίας ὁ μὲν λέγεται καθόλου λόγος. ὁ δὲ εἰδικὸς. καὶ καθόλου μὲν, ἐν ᾧ τὸν χαρακτῆρα τῆς Σκέψεως ἐκτιθέμεθα, λέγοντες, τὶς ἒννοια αὐτῆς, καὶ τίνες ἀρχαὶ, καὶ τίνες λόγοι. τί τε κριτήριον καὶ τὶ τέλος, καὶ τίνες οἱ τρόποι τῆς ἐποχῆς. καὶ πῶς παραλαμβάνομεν τὰς σκεπτικὰς ἀποφάσεις. (...) εἰδικὸς δὲ, ἐν ᾧ πρὸς ἓκαστον μέρος τῆς καλουμένης φιλοσοφίας ἀντιλέγομεν [177]. Ipse Sextus generalem Scepticismi tractationem absolvit Pyrrh. Hypot. Libro I, speciali Librum II. et III. occupavit, verum ὡς ὲν ὐποτυπώσει [178], et praeterea undecim libros, qui adversus Mathematicos inscribuntur.



Notae   in   Partis   Primae   Caput   Tertium:



[1] Vid. P. H. I. §. 164. et ad ill. l. Fabric. not S. Eodem modo antiquiores Stoicos distinguit et recentiores, τοὺς νεωτέρους, adv. Math. VII. §. 28.
[2] Sextus, P. H. I. §. 7.
[3] Vid. Jonsius de Scriptt. Hist. Philos. I. II. c. 4. p. 130, 131. ed. Francof. 1659.
[4] Suidas in v. Πύῤῥων, T. III. p. 245, 246.
[5] Suidas, l.l. p. 245. Diog. IX. s. 61. Antigon. Caryst. ap. Diog. l.l. s. 62. Aristocles apud Euseb. P.E. XIV. 18. p. 763. E.
[6] Suidas, l.l. p. 246. in v. Σωκράτης l.l. p. 352. Diog. l.l. s. 61. Sext. adv. Math. VII. §. 13. et Fabric. in not H.
[7] Diog. l.l. s. 58. Sext. adv. Math. l.l. §. 48. et Fabric. in nota N. §. 87, 88. et Fabric. in not. E. Conf. J. Luzac V. Cl. in Lectt. Att. de Digamia Socr. Sect. II. §. 15, 16.
[8] Aristocl. apud Euseb. l.l. p. 763. B. ipse Euseb. l.l. c. 17. p. 758. A. Clem. Alex. Strom. L. I. p. 301. D. Galen. περὶ φιλοσ. ἱστορίας c. II. Diog. l.l. s. 67. Suid. in v. Πύῤῥων, p. 246.
[9] Plutarch. de fortit. Alex. Orat. I. c. 10. p. 331. E. Sext. adv. Math. I. §. 282.
[10] Diog. l.l. s. 61. Conf. Stäudlin, l.l. T. I. p. 174, 175 et in not. 72.
[11] Sext. adv. Math. l.l. §. 272, 281. Conf. Diog. l.l. s. 67.
[12] Diog. in Proöem. s. 16. IX. s. 102. Aristocl. apud Euseb. l.l. p. 858. C. p. 763. B.
[13] Adv. Math. l.l. §. 282. sed conf. Fabric. ad h.l. not. A.
[14] Sed conf. Stäudlin l.l. p. 112, 113.
[15] Aristocl. apud Euseb. P.E. XIV. 18. p. 763. C.
[16] Aristocl. l.l. p. 759. B. Vid. Sext. adv. Math. I. §. 305, 306. fragm. a Diog. laudd. IX. s. 65. et ab Aristocle l.l. p. 761. C.D. p. 762. A. vid. etiam p. 761. B.
[17] Conf. omnino Diog. l.l. s. 67. ubi Philone auctore traditur, Pyrrhonem, Democriti imprimis memoriam coluisse. Aristocles apud Euseb. l.l. c. 13 p. 763. B. ex Democriti eum libris prodit philosophiam suam hausisse; quem Numenius scribit (apud Euseb. l.l. c. 6. p. 731. A.) a Democrito inchoatam conformatamque esse.
[18] Diog. l.l. s. 61. Jonsius l.l. L. II. c. 1. p. 119.
[19] Apud Diog. l.l. s. 61.
[20] In libro I. τῶν Πύῤῥωνείων λόγων, apud Diog. l.l. s. 107.
[21] Quaestionem tractavit et veterum loca collegit Krug, Gesch. der Phil. §. 103. not. b. p. 285, 286.
[22] Cic. de Finib. II. 13.
[23] Epictet. Fragm. XCIII. in Epictet. Philos. Monum, ed. Schweigh. T. III. p. 96. Conf. Diog. l.l. s. 67, 68. Cic. de Fin. III. 3. V. 8.
[24] Vid. Diog. l.l. s. 63-67. Conf. Pyrrhonis dictum apud Athenaeum Deipnosoph. L. X. p. 419. E. quae naturae praestantia Pyrrhoni cum multis, recentioris etiam aevi Scepticis, communis fuit. Vid. Stäudlin, l.l. p. 117.
[25] Cic. Acad. II. 42.
[26] de Finib. II. 13.
[27] Conf. de Offic. I. 2. de Fin. III. 4. IV. 16, 18.
[28] Auctoribus Aenesidemo et Timone apud Diog. l.l. s. 62, 105, 106.
[29] Apollonid. Nicaeus apud Diog. IX. s. 109. Aristocl. apud Euseb. P.E. XIV. 18. p. 763. C.
[30] Apollonid. apud Diog. l.l.
[31] Apollon. l.l.
[32] Auctore Aristocle apud Euseb. l.l. p. 761. A. B. Praeter Aristoclem, Diogenes etiam L. IX. s. 67. Timonem laudat ἐν τοῖς πρὸς Πύθωνα, et s. 76. 105. 64. ἐν τῷ Πύθωνι; quo loco Palmerius Exercitat. p. 262. legendum censet ἐν τῷ Πύῤῥωνι. Conf. Is. Casaub. ad Diog. l.l. s. 65. not. S.
[33] Diog. l.l. s. 113.
[34] Testante Sosione apud Diog. l.l. s. 110.
[35] Diog. l.l.
[36] Diog. l.l. s. 109, 110.
[37] Sext. P.H. I. §. 224. Conf. Fabric. not. Y et Z. Aristocl. apud Euseb. l.l. p. 763. C. Diog. l.l. s. 111, 112. Suid. in Τίμων Φλιάσιος, T. III. p. 476. Conf. Jonsius II. c. 3. p. 128, 129.
[38] Sextus adv. Math. III. §. 2.
[39] Sextus l.l. XI. §. 20.
[40] Diog. l.l. s. 105.
[41] Diog. l.l. s. 115. et vid. Schweighaus. in Indice Auctt. ad Athenaeum T. IX. p. 213. qui ad cetera eadem scripta conferendus est l.l.
[42] Adv. Math. I. §. 53.
[43] Vid. Fabric. ad h.l. not. E.
[44] Sextus adv. Math. III. §. 1.
[45] Diog. l.l. s. 105.
[46] Ex verbis vero, ab omni sensus coniunctione secretis, quae affert Sext. ibid. §. 164. quaeque videntur contrariam sententiam continere, nil effici potest.
[47] Apud Euseb. P.E. XIV. 18. p. 758. C.D.
[48] legendum est αὐτὸν.
[49] Conf. Stäudlin, l.l. p. 332, 333.
[50] Apud Sextum, adv. Math. XI. §. 140.
[51] Sextus l.l.
[52] Sextus, adv. Math. l.l. §. 1. vid. etiam §. 141.
[53] Apud Diog. IX. s. 115. Conf. Aristocl. apud Euseb. P.E. XIV. 18. p. 763. D. Stäudlin, l.l. p. 289.
[54] Apud Euseb. l.l. c. 6. p. 731. B.
[55] in v. Πύῤῥων Φλιάσιος p.246. et in v. Ἂρατος Σολεύς. p. 309.
[56] Diog. l.l. s. 116.
[57] Vid. Krug, Gesch. der Phil. §. 115. not. o.
[58] Secundum Sextum P.H. I. §. 164. Vid. ad ill. l. Fabric. not. a.
[59] Apud Euseb. l.l. c. 18. p. 763. D.
[60] Diog. l.l. s. 126, 106.
[61] Photius, in Biblioth. Cod. 212. p. 279. extr. p. 280. init. ed. Dav. Hoeschel.
[62] in Biblioth. l.l. p.276-281.
[63] Photius l.l. p. 279. v. 26. sqq.
[64] Teste Diogene, IX. s. 78.
[65] Conf. Brucher, Hist. Philos. P. II. L. II. c. 14. §. 9. p. 1329.
[66] Photius, l.l. p. 280. v. I. sqq.
[67] Sic enim legendum est pro τὰ
[68] Photius l.l. I. 37. sqq. p. 281. v. I. sqq.
[69] Conf. Fabric. in not. Z.
[70] in nota ad h.l. H.
[71] Photius, l.l. v. 3. sqq.
[72] Photius, l.l. v. 6. sqq.
[73] Photius, l.l. v. 9. sqq.
[74] Photius, l.l. v. 14. sqq.
[75] Ad h.l. not. C.
[76] Photius, l.l. v. 17. sqq.
[77] Photius, l.l. v. 20. sqq.
[78] Apud Euseb. P.E. XIV. 18. p. 758. D. cuius loci verba supra adscripta leguntur.
[79] Vid. Stäudlin, l.l. p. 303. not. 215.
[80] l.l. v. 24. sqq.
[81] Apud Euseb. P.E. XIV. 16. p. 760. H.
[82] L. IX. s. 78.
[83] Vid. Krug, l.l. §. 155.not. b. Fabric. ad P.H. I. §. 235. not. F. et adv. Math. VIII. §. 215. not. H.
[84] Aristocl. l.l.
[85] P. H. I. §. 222.
[86] P. H. I. §. 210.
[87] Sextus, adv. Math. X. §. 216. Vid. etiam §. 233. et P.H. III. §. 138.
[88] Sext. adv. Math. IX. §. 337.
[89] adv. Math. VII. §. 349. Vid. Fabric. in nota B. De Heracliti placita conf. Wyttenb. V. Cl. ad Plutarch. Quaest. Plat. p. 999. E. et auctt. ab eo laudd. Quae pars speciminis loco descripta est in B. C. Vol. III. P. I. p. 18. sqq.
[90] Sextus, l.l. §. 350.
[91] adv. Math. VIII. §. 8.
[92] Sextus, l.l.
[93] Conf. Sextus, P. H. I. §. 210. sqq.
[94] Conf. Stäudlin, in op. laud. l.c. p. 305, 326. not. 218. et quae diximus in Cap. II.
[95] Diog. IX. s. 88.
[96] P.H. I. §. 164. sqq.
[97] l.l. I. 88, 89.
[98] Sext. l.l. §. 164.
[99] Conf. Krug, l.l. §. 136. not. e.
[100] Conf. Stäudlin l.l. p. 381, 382.
[101] Vid. Krug, l.l. §. 157 not. a. et imprimis Stäudlin l.l. p. 383. sqq. et auctt. ab eo laudd. vid. porro testimonia laudd. a Fabricio in edit. sua Sexti Empirici; ante initium Pyrrh. Hypot.; et Marsilius Cognatus, Var. Observ. L. III. c. 6. qui locus repetitus est a Fabricio ibid. Jonsius L. III. c. 12. p. 273. sqq.
[102] Diog. IX. s. 116.
[103] Vid. auctt. laudd. ll. ll.
[104] Vid. Stäudlin l.l. p. 374. sqq.
[105] De quibus vid. Krug, §. 157. not. b. et Stäudlin l.l. p. 386, 387.
[106] Adv. Math. VII. §. 29. vid. Fabric. in not. Y.
[107] P.H. I. §. 21. conf. Fabric. in not. X.
[108] Ut ex L. II. §. 68. efficit Fabricius in not. C. conf. Stäudlin p. 418. sq. not. 332, 333.
[109] Conf. Fabric. ad L. XI. adv. Math. §. I, not. A.
[110] Adv. Math. I. §. 29. et Fabric. in not. A. II. §. 106. et Fabric. in nota R. §. 52. et Fabric. in not. U.; τὰ Σκεπτικὰ auctor vocavit adv. Math. I. §. 26. vid. Fabric. in not. Q.
[111] Vid. adv. Math. I. §. 282. et Fabric. in nota c. VI. §. 58. (ad quem locum not. H. causa non fuisse videtur Fabricio, cur non idem h.l. opus intelligeret quod ad L. I. §. 282. not. C.) VI. §. 61. et Fabric. in nota Q.
[112] Adv. Math. I §. 61. Vid. Fabric. in not. S.
[113] Adv. Math. VI. §. 35. et Fabric. in not. E.
[114] Adv. Math. X. 82.
[115] Adv. Math. VII. §. 202. et Fabric. in nota M. Quod autem commune est fere omnibus his scriptis ὑπομνημάτων nomen, proprium est verbum de disputationum a magistris habitarum commentariis. Vid. Lucian. in Hermotim. c. 2. p. 741. ed. Bipont. Vol. IV. et ad h.l. laud. a Gesmero, Ciceronis filii epist. ad Fam. XVI. 21. extr. Propria verbi vis intelligitur ex Arriani epist. ad L. Gellium, §. 2. aut e Dissert. Epictet. In Epictet Philos. Monum. Schweighäus., T. 1. p. 3. Commentaries Latini dicunt. Vid. Cic. Tusc. Quaest. III. 22.
[116] Vid. Diog. IX. s. 102.
[117] Vid. Sextus P.H. II. §. 1-4.
[118] Quod est νοεῖν ἃπλως (Sext. P.H. II. §. 4, 10.) Eandem distinctionem facit ibid. §. 22, 29, 71. adv. Math. VII. §. 283.
[119] Vid. Sextus P.H. l.l. §. 4 sqq.
[120] Vid. Sextus l.l. §. 6-10.
[121] Montaigne Scepticus Gallus, l.a. Stäudlino laud. in op. cit. T. II. p. 23. "Je vois", inquit, "les philosophes Pyrrhoniens, qui ne peuvent exprimer leur generale conception en aucune maniere de parler; car il leur faudrait un nouveau langage. Le notre est tout formé de propositions affirmatives, qui leur sont du tout enemies. De façon, que quand ils disent je doubte, on les tient incontinent à la gorge pour leur faire avouer, qu'au moins assurent et sçavent ils cela, qu'ils doubtent. Ainsi on les a contraints de se sauver dans cette comparaison de Medecine, sans laquelle leur humeur seroit inexplicable. Quand ils prononcent: j'ignore, ou: je doubte, ils disent, que cette proposition s'emporte elle-même, quant et quant le reste, ny plus ny moins qua la rubarbe, qui pousse hors les mauvaises humeurs, et s'emporte hors quant et quant elle mesme. Cette fantaisie est plus surement conçue par interrogation: que scay-je? comme je la porte à la devise d'une balance."
[122] Vid. Sextus P.H. I. §. 13-16.
[123] Ibid. §. 195.
[124] Vid. Sextus P.H. I. §. 4, 13-16, 187-209. Photius cod. 272. p. 282. ed. Hoeschl. Exemplum a Sexto allatum §. 206. coll. P.H. II. §. 188. conf. Aristocl. apud Euseb. P.E. XIV. 18, p. 762. B.
[125] Conf. Krug über die verschiedene Method. etc. p. 13, 14, 15.
[126] Cod. 212. p. 279.
[127] Ibid. p. 280.
[128] P.H. I. §. 29.
[129] l.l. §. 10.
[130] Vid. Sext. l.l. §. 8, 10, 25-31. adv. Math. I. §. 6.
[131] Ut dixit Aenesidemus apud Photium in Biblioth. l.l. p. 279. v. 19. sqq.
[132] Vid. Stäudlin l.l. T. I. p. 332, 388.
[133] Sextus l.l. I. §. 25.
[134] Exponente Sexto l.l. §. 9.
[135] L. I. §. 19. conf. §. 13.
[136] Conf. §. 22, 23, 24.
[137] Quemadmodum vocantur ibid. §. 29., 30. et passim.
[138] Vid. P.H. l.l. §. 25. conf. §. 17.
[139] l.l. §. 23. et adv. Math. XI. §. 161.
[140] Vid. Diog. IX. s. 107.
[141] De quo vid. ll. ll. a Fabric. ad P.H. I. §. 28. not. o.
[142] Vid. Sextus l.l. I. c. 22 totum.
[143] Vid. l.l. §. 8.
[144] Adv. Math. XI. §. 162. sqq.
[145] Sextus l.l. §. 165.
[146] l.l. §. 168.
[147] Adv. Math. VII. §. 30.
[148] Vid. P.H. I. §. 13. c. 10 totum §. 21. sqq.
[149] l.l. §. 23.
[150] Adv. Math. XI. §. 165.
[151] Ibid.
[152] P.H. I. §. 23.
[153] Vid. P.H. l.l. §. 23, 24, 238, 17 conf. Fabric. as §. 21. not. D.
[154] l.l. §. 226.
[155] Vid. quoque P.H. II.§. 102, 244-247, 254, 257, 258. III. §. 2. 151, 235-238. adv. Math. I. §. 23, 176-180, 232-236. VII. §. 29, 30.
Continetur autem Scepticismus, tamquam mentis habitus, ratione theoretica, neque aliam significationem affert, quam demonstrationem realitatis Obiectorum externorum extra potestatem esse rationis theoreticae. Cui Scepticismi notioni consentaneum est, eius auctoritatem minime persuasionem subiectivam agendique rationem complecti. Igitur simulac non amplius quaeritur de externa realitate Obiectorum, Scepticismus conticescit: et vita, usus ac ratio practica subiectivam veritatem nos cogunt confundere cum obiectiva: neque enim ratio in usu communi distinguit obiectum in notione et obiectum extra notionem. Conf. J.G. Rätze, üb. d. Kant. Religion innerh. d. Grenzen d. bloss. Vernunft, p. 5. sqq. p. 12. sqq. p. 17. Hac in re Sceptico par fere causa est cum Idealista; de quo vid. Krug Neues Organon, §. 5. p. 37. et 46. et laud. ab eo Philosoph. Journ. B. V. H. 4. p. 322, 365.
[156] P.H. I. §. 24. II. §. 14. adv. Math. VII. §. 29,30.
[157] P.H. I. §. 23.
[158] ibid. §. 22.
[159] l.c.
[160] Ibid.
[161] Vid. P.H. I. §. 15.
[162] Sext. P.H. I. §. 12, 8, 51. sqq.
[163] Sext. l.l. §. 8. vid. §. 9. sqq.
[164] Sext. l.l. §. 31.
[165] Vid. Krug, Gesch. der Phil. §. 103. not. b. Fabric. ad Sext. l.l. c. 14. init. not. F. H. Steph. ad eundem l. not. 45.
[166] Sextus l.l. §. 5.
[167] l.l. §. 5.
[168] l.l.
[169] Vid. modi a Sexto traditi P.H. I. §. 164. sqq. 180. sqq.
[170] Modorum constitutionem et explicationem dederunt Krug, Gesch. der Philos. §. 403. not. I. sqq. p. 205. sqq. et Stäudlin l.l. T. I. p. 392. sqq.
[171] In vitarum auct. p. 568. ed. Hemst. c. 27. p. 114. T. 3. ed. Bipont.
[172] P.H. II. §. 79.
[173] Conf. ibid. §. 103, 192. adv. Math. VII. §. 443.
[174] P.H. II. c. 11.
[175] §. 130. sqq. conf. §. 185. sqq. et ad fin. L. II. P.H. §. 259. εἰ δέ τις, inquit, δογματικὸς πρός τι τούτων ἀντιλέγειν ἐπιχειροίη, κρατύνει τὸν σκεπτικὸν λόγον, ἐκ τῆς ἐκατέρωθεν ἐπιχειρήσεως, καὶ τῆς ἀνεπεκρίτου διαφωνίας, τὴν περὶ τῶν ζητουμένων ἐποχὴν καὶ αὐτος βεβαιῶν. Ceterum P.H. III. §. 17-20. eodem modo eos oppugnat, qui nullam esse causam dicant, §. 20 sqq. eos, qui causam tuentur. Vid. etiam §. 29. eadem ratione de motu disputat. Vid. ibid. §. 66 et §. 67 sqq. Vid. omnino §. 81. conf. et §. 82. de loco §. 120, 121. et §. 122. sqq. §. 135. Hoc modo Sceptici suam ipsi persuasionem evertebant, neque principium habere dici possunt, nisi principium intelligatur, quod se ipsum tollunt; nimium hac in re Dogmaticae affirmationis Scepticis obtrudere velle videtur Weissius in commentat. laud. C. III. p. 14. sqq.
[176] P.H. I. §. 5.
[177] Conf. ibid. §. 209.
[178] Vid. P.H. II. §. 185, 194. III. §. 1, 114, 167, 279. et aliis locis.





C A P U T     Q U A R T U M.


        De   Academiae   Initiis,   Progressu,   et   in Oppugnandis   Dogmaticis   momento   ac   Rationibus


Post Speusippum [1], Xenocratem [2], Polemonem [3], Cratetem [4], et Crantorem [5], quorum merita fuerunt in tuenda Academia, in augenda non fuerunt; exortus est Arcesilas [6] Pitaneaus [7], qui scholam ex otio et tranquillitate in disputandi aciem et contentionis ac rixarum tumultum coniiceret.

Arcesilas primum alios in aliis disciplins audivit magistros, dein iam a pueris in philosophia nactus est praeceptorem Theophrastum [8] a quo ad Crantorem se contulit [9], et Polemonem audivit cum Zenone [10]. Operam porro dedit Diodoro etiam dialectico, Menedemo et Pyrrhoni [11], unde Aristonis et Timonis noti in eum versiculi [12]. Ex hac igitur institutione Arcesilas traxit, quod, ut dixit Numenius [13], ὑπὸ μὲν Κράντορος πιθανουργικὸς, ὑπὸ Διωδώρου δὲ σοφιστὴς. ὑπὸ δὲ Πύῤῥωνος ἐγένετο παντοδαπὸς, καὶ ἲτης, καὶ οὐδέν. [14] Ταῖς οὖν Διοδώρου Διαλεκτικοῦ ὂντως λεπτολογίαις, τοὺς λογισμοὺς τοὺς Πύῤῥωνος καὶ τὸ σκεπτικὸν καταπλέξας, διεκόσμησε λόγου δεινότητι τῇ Πλάτωνος φληναφόν τινα κατεστωμυλμένον .

Ad institutionem accedebat, quam natura fuerat largita, elegans forma, summa oris dignitas, ad loquendi suavitatem comparata vocis, habitus, oculorum, omnisque vultus praestantia, quas ille naturae dotes non neglexit, sed industria auxit et perfecit [15].

Igitur τὴν φύσιν οὐκ ἀφυὴς, τρεχούσῃ χρησάμενος αὐτῇ, ῥᾳδίᾳ, θερμουργῷ ὐπὸ φιλονεικίας, μετασχὼν μὲν Διοδώρου εἰς τὰ πεπανουργημένα πιθάνια ταῦτα τὰ κομψὰ, ὡμεληκὼς δὲ Πύῤῥωνι (...) οὕτω μὲν δὴ ἒνθεν καταρτυθεὶς, πλὴν τῆς προσρήσεως, ἀνέμεινε Πύῤῥωνι, ὡς τῇ πάντων ἀναιρέσει [16]. Igitur eloquentiae ingeniique laudem ac famam consecutus est, ut πρὸς οὕς μὲν ἀντέλεγεν, ἠττωμένων, ἐν οἷς δὲ λέγων ἦν, καταπεπληγμένων, δεδογμένον πως τοῖς τότε ἀνθρώποις ὑπῆρχε, μηδὲν εἶναι μήτ' οὖν ἒπος, μήτε πάθος, μήτε ἒργον ἓν βραχὺ, μηδὲ ἂχρηστον τοὐναντιον ὸφθῆναι ποτ' ἂν, εἲ τι μὴ Ἀρκεσιλάῳ δοκεῖ τῷ Πιταναίῳ [17]. Ad Poesin etiam animum appulit, et Homerum et Pindarum studiose amplexus est, unde aleret dicendi facultatem et muniret [18]: sed praecipue Platonis admiratione et studio tollebatur, quo duce ingenium ad meditationem acueret, ex cuius fonte omnem philosophiae materiam et rationem hauriret [19]. Qua in re Academicus, Platoni agnatione quadam et quasi familia affinis, fecit indicium sui [20]! Sin vero, quod negari haudquaquam potest, indoles et institutio praecipuum momentum habent in uniuscuiusque philosophi sententiam philosophandique modum, miremur, Arcesilam a tali ingenio, talique disciplina, qualia vidimus, profectum, ex diligenti Platonis studio delatum esse ad illas potissimum rationis ubertatisque Platonicae regiones, in quibus postea philosophiae suae tabernaculum posuit? Plato enim variam et multiplicem Socratis disputationem ita in scripta sua traduxerat, ut ex iis diversarum possent sententiarum praesidia peti: continentque illa scripta variarum semina disciplinarum et rationum, quae ad eandem opinionem et tutandam et profligandam valeant. Cogitemus quaeso hanc Platonicorum scriptorum indolem, tum vero huic lectioni deditum Arcesilam! Profecto intelligemus, Arcesilam maxime advertere debuisse illam consuetudinem propensionemque Platonis in utramque partem disputandi; et huic coniunctam rerum iudiciique nostri parum certam rationem. Hanc igitur ex multiplici sermone Platonis tamquam materiem arripuit Arcesilas et copiam disserendi qua videbatur ad Socratem et Platonem proxime accedere, ad quam impulsus fuerat et instructus ex institutione Menedemi, Diodori, Pyrrhonis; praesertim cum et eius ingenium has maxime partes expeteret, in quibus excellens viri eloquentia digne versari poterat. Quod forte momentum adhuc deërat, ut omni omnino Dogmaticae assertioni bellum Arcesilas indiceret, illud momentum addidit pugnax insolentia Zenonis. Zeno autem cum eiusdem Platonicae institutionis apud Xenocratem et Polemonem societate cum Arcesila fuisset coniunctus, cum exinde alia libavit, tum a Platone abalienatus est, et suo ingenio, et consuetudine Stilponis, Heracliti, Cratetis [21]. Arcesilas igitur mutua quadam aemulatione in Zenonem incensus [22], statim ab initio eius in affirmando arrogantia didicit ab omni assensione longius se segregare: cumque illud ex Platone hausisset, parum fidam esse sensuum nostrorum ac iudicii auctoritatem, iam ad insolentem Zenonis audaciam excitatus, quo magis se ad castra Stoici Dogmatismi oppugnanda convertebat, eo ipse ad omnem dubitationem pronior, atque ut Numenius [23] dixit, pene nullus esse coepit. Igitur cum Zenone sibi omne certamen instituit [24] ἀντίτεχνον καί ἀξιόνικον ὑπαρχοντα θεωρῶν [25], cum ipse Zeno minus Arcesilae incursiones confutaret, quam cum Platone mortuo bellum gereret [26].

Hinc haec recentior Academia emanavit, cuius principia, in Platonica philosophia latentia, Dogmatismus excitavit, et ad se iugulandum elicuit ac confirmavit [27].

Arcesilas vero in Zenonis affirmatione configenda profligandaque unice occupatus, magnam cum Pyrrhonismo cognationem habere videtur; quod cum Sextus censuit, tum etiam Numenius, qui [28] in Pyrrhone, tamquam in omnium rerum eversione, eum acquievisse dicit, et Mnaseam tradit, et Philomelum et Timonem Scepticos philosophos, Scepticum illum vocasse sui persimilem, qui perinde ut ipsi, veritatem, mendacium ac verisimilitudinem omnem tolleret. Opiniatur igitur Numenius [29], Arcesilam, quem Pyrrhonium Pyrrhonii iure dixissent, observantia amatoris sui Crantoris, Academicum adhuc se vocari passum esse: atque ita, qui Pyrrhonius, excepto nomine, totus esset, eum Academici praeter nomen nihil habuisse. Sed non committendum est, ut Pythagoricum, caeco Dogmatismi amore abreptum, nec intelligentem satis Platonis iudicem, temere incauteque sequamur. Igitur accuratius de Arcesilae philosophia videamus.

Primum Cicero tuetur Arcesilam servasse aut potius revocasse formam philosophiae sive disputationis Socraticae.

"Socrates [30] percunctando atque interrogando elicere solebat eorum opiniones quibuscum disserebat, ut ad haec, quae hi respondissent, siquid videretur, diceret: qui mos cum a posterioribus non esset retentus, Arcesilas eum revocavit; instituitque, ut ii, qui se audire vellent, non de se quaererent, sed ipsi dicerent quid sentirent; quod cum dixissent, ille contra: sed qui audiebant, quoad poterant, defendebant, sententiam suam. Apud ceteros autem philosophos, qui quaesivit aliquid, tacet: quod quidem iam fit etiam in Academia". Igitur Arcesilas [31] primus instituit, (quamquam id fuit Socraticum maxime) non quid ipse sentiret, ostendere, sed contra id, quod quisque se sentire dixisset, disputare [32].

Dein "Arcesilas primum, qui Polemonem audiverat, ex variis Platonis libris sermonibusque Socratis hoc maxime arripuit, nihil esse certi, quod aut sensibus aut animo percipi possit; quem ferunt eximio quodam usum lepore dicendi aspernatum esse omne animi sensusque iudicium " [33] "Cum Zenone autem, ut accepimus, Arcesilas sibi omne certamen instituit, non pertinacia aut studio vincendi, ut mihi quidem videtur: sed earum rerum obscuritate, quae ad confessionem ignorationis adduxerant Socratem, et veluti amantes Socratem, Democritum, Anaxagoram, Empedoclem, omnes pene veteres, qui nihil cognosci, nihil percipi, nihil sciri posse dixerunt. (...) Itaque Arcesilas negabat esse quicquam, quod sciri posset: ne illud quidem ipsum, quod Socrates sibi reliquisset. (...) Sic omnia latere censebat in occulto, neque esse quicquam, quod cerni aut intellegi possit; quibus de causis nihil oportere, neque profiteri, neque affirmare quemquam, neque assensione approbare: cohibereque semper et ab omni lapsu continere temeritatem: quae tum esset insignis, cum aut falsa aut incognita res approbaretur; neque hoc quicquam esse turpius, quam cognitioni et perceptioni assensionem approbationemque praecurrere. Huic rationi quod erat consentaneum faciebat, ut contra omnium sententias dies iam plerosque deduceret: ut cum in eadem re paria contrariis in partibus momenta rationum invenirentur, facilius ab utraque parte assensio sustineretur. Hanc Academiam novam appellant, quae mihi vetus videtur, si quidem Platonem ex illa vetere numeramus; cuius in libris nihil affirmatur, et in utramque partem multa disseruntur, de omnibus quaeritur, nihil certi dicitur" [34].

Auctore Plutarcho, [35] Arcesilae gloria videtur Epicuro haud mediocrem attullisse aegritudinem, qui inter eius temporis philosophos maximi fiebat. Dicit enim Epicurus nihil proprium proferentem, suspicionem de se apud illiteratos, et gloriam parasse. Scilicet, quod ipse esset literatus admodum et doctus. Sane (ita pergit Plutarchus) Arcesilas tantum abfuit ab omni novandi, aut vetera sibi arrogandi studio, ut vitio quoque ei sophistae eius aetatis darent, quod sententias de cohibenda assensione et comprehensionis negatione a Socrate, Platone, Parmenide, Heraclito se accepisse fateretur: nulla quidem necessitate, sed tantum eas viris nobilibus inscribendo confirmans ac commendans. Gratias ergo agendas esse hoc nomine Plutarchus censet Colotae, et omnibus, qui Academicam rationem ab antiquis ad Arcesilam promanavisse dicunt.

Haec universe quodammodo ortum, formam, rationem disputationis Arcesilae adumbrant: quae tamen cum peculiariter conversa fuerit ad Zenonem, ex Zenonis philosophia Academicae oppugnationis natura et causae accuratius erunt intelligendae.

Zeno autem erat Empiricus, i.e. tota eius doctrina sensuum veritate et experientia nitebatur [36]. Qua in re dici vix potest, quam longe abierit Stoicus a Platonis sententia. Plato enim a sensuum perceptione veritatem abduxit, et in mente ac ratione collocavit. Ex Heracliti philosophia postquam hausisset, omnia continuo accidere et labi, nec esse rerum sensibilium constantem quemdam et unum statum, duos constituit notionum fontes, sensum et intellectum [37]; quibus duplex etiam rerum ditio subiicienda est, una rerum, ut apparent, altera ut revera sunt. Omne vero omnis veritatis certaeque cognitionis praesidium in intellectu posuit, et rebus intelligibilibus [38]: sensus putavit nec fidos et imbecillos, resque sub sensus cadentes fluxas et mutabiles: unde nulla oriretur, sive vera, sive stabilis scientia; quibus consequens erat, colligente Socrate [39] nihil sciri et in utramque partem de omnibus posse affirmari.

Hac autem doctrina innutritum et informatum Arcesilam advertere debuit Platonicae philosophiae per Zenonem condiscipulum subversio. Auspicatus est Zeno hanc eversionem a nobilitata sua definitione, verum visum dicens impressum effictumque ex eo, unde esset, quale esse non posset ex eo, unde non esset [40]. Hanc igitur definitionem primo loco omnibus telis atque machinis petendam esse et obsidendam censuit Arcesilas, deque ea omnis est ei, et fere una cum Zenone contentio [41]. Quae eadem postea caput fuit et arx disputationis reliquorum etiam Academicorum.

Nimirum hac definitione Zeno sensuum auctoritatem ita tuebatur et concludebat, ut nisi ea profligata, omnis Platonis de notionum fontibus ac veritate, de scientia, de ideis adeo sententia concideret, atque ita caput et munimentum Platonicae doctrinae labefactaretur. Quod imminens periculum coëgit Arcesilam omnibus copiis et viribus novam definitionem arcere; quibus consequens erat, ut tolleret iudicium incogniti et cogniti, nihilque posse comprehendi statueret.

Ita Academia a sua sententia defendenda aversa, et ad alienam sententiam oppugnandam conversa est: quae paulatim oppugnatio effecit, ut rixis disputationique indulgens, longius discederet ab illa conditoris sententia, cuius ipsius tuendae gratia primitus omnes istae lites et contentiones susceptae erant. Sed ad Arcesilam revertamur.

Assensus retinendi et de omni quacunque re dubitandi causam Arcesilae extitisse eam Augustinus putat, quod Zenonem videret eum, cui sacrosancta Platonis decreta et fere mysteria committi prodique non possent: igitur Arcesilam suam et Academiae sententiam occultasse, et quasi aurum inveniendum posteris reliquisse [42] quod tamen Augustinus fecit, ut ipse dixit, suspiciosius quam certius aut verius [43]. Numenius [44] auctor est Dioclem Cnidium censuisse, metu Theodoreorum ac Bionis sophistae, Arcesilam se hac retinendae assensionis consuetudine circumvallasse. Erant nimirum Theodorei et Bion philosophis infesti, et nullam non eos coarguendi occasionem arripiebant: igitur Arcesilam sibi, ne quid ab iis molestiae pateretur, cavisse, ut nec certi quicquam statueret, illumque ut sepiam effuso atramento, ita se, obiecta hac assensionis retentione, texisse ac tuitum esse. Verum audiendum Dioclem non esse arbitratur Numenius: et recte Baylius quoque eius auctoritatem refutat [45]. Lactantius [46] aliud rursus initium cohibendae assensionis Arcesilae tribuit. Cicero [47] ait Academicis morem fuisse occultandi sententiam suam, nec eam cuiquam, nisi qui secum ad senectutem usque vixisset, aperire consuesesse. Quo pertinet quod tradit Sextus [48], Arcesilam cum in familiaribus periculum faceret suis dubitationibus, an naturam aptam ad percipienda Platonis dogmata haberent, existimatum fuisse Aporeticum sive dubitatorem: at cum familiaribus suis, qui acri ingenio praediti essent, Platonis doctrinam communicasse. At vero non consentiunt hae Augustini, Dioclis, et Sexti Empiri sive opiniones sive traditiones cum Arcesilae ratione et philosophiae in temporibus statu: nos vidimus tegendae sententiae Arcesilae non aliam fuisse causam, quam quod ex Socratis disputationibus et Platonis libris primus apprehenderat, nihil esse certi, quodque ad abscondendam opinionem omnemque cognitionem et Stoicos oppugnandos, eum quasi cogebat et provocabat Citieus Zeno [49]. Igitur Cicero Arcesilam ab illa labe, quasi obtrectandi studio cum Zenone contenderit [50], recte purgandum censuit [51], quamvis non omnis aemulatio ab isto certamine abfuisse ex[i]stimanda est [52].

Cicero Arcesilae et Zenonis discidium eleganter ingenioseque exponit: "Arcesilam" inquit [53] "non obtrectandi causa cum Zenone pugnavisse, sed verum invenire voluisse, sic intelligitur. Nemo umquam superiorum non modo expresserat, sed ne dixerat quidem, posse hominem nihil opinari: nec solum posse, sed ita necesse esse sapienti. Visa est Arcesilae cum vera sententia, tum honesta et digna sapiente. Quaesivit de Zenone fortasse quid futurum esset, si nec percipere quicquam posset sapiens nec opinari sapientis esset. Ille, credo, nihil opinaturum, quoniam esset, quod percipi posset. Quid ergo esset id? Visum, credo. Quale igitur visum? tum illum ita definisse; ex eo, quod esset, sicut esset, impressum et signatum et effictum. Post requisitum, etiamne si eiusmodi esset visum verum, quale vel falsum. Hic Zenonem vidisse acute, nullum esse visum, quod percipi posset, si id tale esset ab eo, quod est, ut eiusmodi ab eo, quod non est, posset esse. Recte consensit Arcesilas: ad definitionem additum: neque enim falsum percipi posse, neque verum, si esset tale verum, quale vel falsum. Incubuit autem in eas disputationes, ut doceret, nullum tale esse visum a vero, ut non eiusmodi etiam a falso possit esse. Haec est una contentio, quae adhuc permanserit" [54]. "Illud certe, opinatione et perceptione sublata, sequitur omnium assensionum retentio; ut si ostendero, nihil posse percipi, tu concedas, numquam assensurum esse." [55]. Quae idem Cicero [56] hac conclusione comprehendit: "si ulli rei sapiens assentietur unquam, aliquando etiam opinabitur: numquam autem opinabitur: nulli igitur rei assentietur." Hanc autem conclusionem Arcesilas, auctore Cicerone [57], probabat ac stabiliebat: "confirmabat enim [58] et primum et secundum" quo facto necesse erat toti conclusioni suam constare veritatem. Quomodo autem primum et secundum Arcesilas confirmarit, dixit Sextus adv. Math. VII. §. 150-158, quo loco omnis Arcesilae disputatio concluditur. Primum igitur defendebat argumentis, quae continentur §. 154, 155, 156, 157: secundum tutatus est ex ipsa Stoicorum sententia, et opinionis definitione. Vid. §. 156, 157. conf. §. 152. Itaque colligitur sapientem omnes assensus cohibiturum vid. §. 157. Videamus de argumentis, quibus primum alterumque Arcesilas circumvallabat.

Stoici distinguebant ἐπιστήμην , scientiam, δόξαν , opinionem, κατάληψιν , comprehensionem [59]: primum unius sapientis, alteram unius stulti, tertiam communem [60]. Media enim inter ἐπιστήμην , et δόξαν, κατάληψις ἐστι καταληπτικῆς φαντασίας συγκατάθεσις [61]. Nimirum κατάληψις , unde scientia manat, est firma ac certa assensio, ac talis, quae ratione labefactari convellique non posset [62]: sin autem ista καταληπτικῆς φαντασίας συγκατάθεσις , sive κατάληψις , est imbecilla et falsa assensio, quaeque ratione evertatur, δόξα , i.e. opinio vocatur [63]. Igitur qui καταληπτικὴν φαντασίαν assensione comprobat stabili ac firma, scientiam consequitur, qui incerta et falsa, opinionis fallaciis implicatur. Atqui, inquit Arcesilas, si ulli rei sapiens assentietur unquam, aliquando etiam opinabitur. Quod tuitus est Arcesilas καταλήψει profliganda. Stoici autem κατάληψιν duplici sensu usurparunt: modo pro φαντασίας καταληπτικῆς , visi comprehensibilis [64], acceptione et approbatione [65], sive etiam pro facultate vel actione comprehendendi, modo pro ipsa φαντασίᾳ καταληπτικῇ , sive illo, quod comprehensum est [66]. Enimvero κατάληψιν sive καταληπτικὴν φαντασίαν dicebant esse κριτήριον ἀληθείας [67]; quia nimirum in ista φαντασίᾳ καταληπτικῇ repositum est omne veritatis praesidium, quae nisi adsit, omnis fides scientiaque concidit: tollitur adeo omnis καταλήψεως actio, qua φαντασίᾳ καταληπτικῇ assentimur. Itaque Arcesilas primum dixit, κατάληψιν , quam Zeno diceret mediam esse communemque et scientiae et opinionis, nullam esse: quae enim κατάληψις sive καταληπτικὴ φαντασία in sapiente sit, eam scientiam esse, quae in stulto haereat, opinionem vocari; praeter haec duo καταλήψεως genera, tertium, nisi nominis inanitatem, concipi non posse [68]. Dein κατάληψις , tamquam φαντασίας καταληπτικῆς συγκατάθεσις , existere non posse videtur. Cuius rei duplex argumentum attulit. Primum non esse nisi comprehensibilis κατάληψιν , quia visis non assentimur, sed rationi: diciturque assensus de rebus ratione et intellectu conceptis ac pronuntiatis, de visis dici non potest [69]. Haec tamquam in levis armaturae incursione velitatus, alterum argumentum eduxit, in quod omnes disputationis nervos intenderet, quoque omne controversiae momentum vergeret ac niteretur, quod sentiens Cicero ad Lucullum "si omnino", inquit [70], "nihil esse, quod percipi possit, a me sumsero, et, quod tu mihi das, accepero, sapientem nihil opinari, effectum illud erit, sapientem assensus omnes cohibiturum" [71]. Scilicet obsedit Arcesilas concelebratam illam φαντασίας καταληπτικῆς definitionem, cui nihil repondere defendit [72]: unde sequitur, nullam esse κατάληψιν , cui iam nulla καταληπτικὴ φαντασία subiecta sit [73]. Tale igitur visum comprehensibile, quale definiebat Zeno, inveniri nullum, variis modis Arcesilas tuebatur, quos Sextus memoriae non prodidit. Comprehensione autem sublata, consequens est, omnia esse ἀκατάληπτα . Comprehensio enim arx est et palladium Dogmatismi; quam tamquam criterium veritatis Stoici custodiebant. Reiecta comprehensione, relinquuntur ἀκατάληπτα , quibus qui assentietur, opinabitur [74]. Igitur sapiens, si ulli rei assentietur umquam, aliquando etiam opinabitur [75].

Numquam autem opinabitur: ipsa sapientis notio vetat, ne opinetur, i.e. falsa et incognita assensione sua comprobet: dein adversarii Stoici dabant, opinionem, quam unius stulti esse arbitrabantur, in sapientem cadere non posse [76].

Igitur nulli rei sapiens assentietur, i.e. de omnibus rebus assensionem sustinebit sapiens [77]. Ita, ut argumentationis cursum, et itinera Augustini [78] verbis replicemus: "Academicis placuit nec homini scientiam posse contingere earum duntaxat rerum, quae ad philosophiam pertinent (...) et tamen hominem posse esse sapientem, sapientisque totum munus (...) in conquisitione veri explicari. Ex quo confici, ut nulli etiam rei sapiens assentiatur; erret enim necesse est, (quod sapienti nefas est), si assentiatur rebus incertis. Et omnia incerta esse, non dicebant solum, verum etiam copiosissimis rationibus affirmabant. Sed verum non posse comprehendi, ex illa Stoici Zenonis definitione arripuisse videbantur, qui ait, id verum percipi posse, quod ita esset animo impressum ex eo unde esset, ut esse non posset ex eo, unde non esset. Quod brevius planiusque si[c] dicitur, his signis verum posse comprehendi, quae signa non potest habere, quod falsum est. Hoc prius non posse inveniri, vehementissime ut convincerent, incubuerunt. Inde dissensiones philosophorum, inde sensuum fallaciae, inde somnia furoresque, inde pseudomeni et soritae in illius causae patrocinio viguerunt. Et cum ab eodem Zenone accepissent, nihil esse turpius quam opinari, confecerunt callidissime, ut si nihil percipi posset, et esset opinatio turpissima, nihil umquam sapiens approbaret."

Caput igitur controversiae videmus, in quo omnis Arcesilae disputatio consumebatur: quibus potissimum modis nihil sciri posse probaverit, memoriae mandatum non est. "Quattuor autem sunt capita, quae concludant nihil esse, quod nosci, percipi, comprehendi possit; de quo haec tota quaestio est. E quibus primum est, esse aliquod visum falsum; secundum, non posse id percipi; tertium, inter quae visa nihil intersit, fieri non posse, ut eorum alia percipi possint, alia non possint: quartum, nullum esse visum verum a sensu profectum, cui non oppositum sit visum aliud, quod ab eo nihil intersit, quodque percipi non possit" [79]. Horum quattuor capitum secundum et tertium omnes, primum, quod Epicurus non dat, Stoici quoque concedunt; omnis pugna de quarto est [80]. Quem ordinem in ipsa quaestionis natura et disputatione fundatum, fieri potest, ut Arcesilas iam sit secutus.

Hoc adversus Zenonem Arcesilas certamen suscepit: Academici rationem accuratius definit Sexti Empirici auctoritas [81]: ὁ Ἀρκεσίλαος, ὃν τῆς μέσης Ἀκαδημίας ἐλέγομεν εἶναι προστάτην καὶ ἀρχηγὸν, πάνυ μοι δοκεῖ τοῖς Πυῤῥωνείοις κοινωνεῖν λόγοις, ὡς μίαν εἶναι σχεδὸν τὴν κατ' αὐτὸν ἀγωγὴν καὶ τὴν ἡμετέραν. οὔτε γὰρ περὶ ὑπάρξεως ἢ ἀνυπαρξίας τινὸς ἀποφαινόμενος εὑρίσκεται, οὔτε κατὰ πίστιν ἢ ἀπιστίαν προκρίνειν τι ἓτερον ἑτέρου, ἀλλὰ περὶ πάντων ἐπέχει. καὶ τέλος μὲν εἶναι τὴν ἐποχὴν, ᾗ συνεισέρχεσθαι τὴν ἀταραξίαν ἡμεῖς ἐφάσκομεν. λέγει δὲ καὶ ἀγαθὰ μὲν εἶναι τὰς κατὰ μέρος ἐποχὰς, κακὰ δὲ τὰς κατὰ μέρος συγκαταθέσεις, ἢτοι πλὴν εἰ μὴ λέγοι τις ὃτι ἡμεῖς μὲν κατὰ τὸ φαινομένον ἡμῖν ταῦτα λέγομεν, καὶ οὐ διαβεβαιωτικῶς. ἐκεῖνος δὲ ὡς πρὸς τὴν φύσιν. ὣστε καὶ ἀγαθὸν μὲν εἶναι αὐτὴν λέγειν τὴν ἐποχήν. κακὸν δὲ τὴν συγκατάθεσιν. εἰ δὲ δεῖ καὶ τοῖς περὶ αὐτοῦ λεγομένοις πιστεύειν, φασὶν ὃτι κατὰ μὲν τὸ πρόχειρον, Πυῤῥώνειος ἐφαίνετο εἶναι, κατὰ δὲ τὴν ἀλήθειαν, δογματικὸς ἦν [82].

Hanc autem controversiam et antiquitatis velut traditionem [83], de Arcesilae doctrina alia, tamquam esoterica, alia exoterica, diiudicari non facile posse P. Baylius censuit [84], Stäudlinus v. cl. [85] verum esse et accipiendum vetustatis testimonium arbitratur. Nobis et traditionis origo explicari posse videtur, et ipsa suspicio quodammodo vera esse, nec tamen inde effici, Arcesilam non ex animi sententia Scepticum philosophandi genus professum esse. Etenim cum hoc proprium homini videatur ac naturale, ut, quemadmodum in agendo momentis, ita in cogitando certae cuiusdam sententiae rationibus pareat, nec videatur adeo perfecta dubitatio in hominem cadere posse, si qui tamen hanc fluctuationem affectent, eos facile suspicamur, sententiam suam hac velut nube obduxisse. Insuper Dogmatici vexatam auctoritatem suam eximie restitui putabant arrepto sparsoque rumore, qui uni omnium maxime vitae tabernaculum collocasse viderentur in Dogmatismo aspernando et exstirpando, eos clam, et in familiarium circulis abditos, ad eiusdem Dogmatismi praesidia reverti. Hae causae memoratam traditionem gignere potuissent, etiam contra nitente rei veritate; nunc autem opinio aliquatenus verisimilis est, et Arcesilae rationibus magnopere accommodata. Scilicet potuit Arcesilas, ipse e scriptis Platonis ad dubitandi disciplinam formatus, discipulos ex Platonica doctrina ad Scepticismum instituere; et, ut successores, cum Sceptices studio aliquam occultatae sententiae probabilitatem coniungere. Quam probabilitatem, ubi Academicus tamquam Academicus disputabat, explicare, nil attinuit, et philosophiae ingenio fuit contrarium: sed hanc potius rationem cum amicis et intimis, inter quos Philosophi severitatem reliquerat, communicare, sententiamque quamdam suam indicare, quam non philosophica consideratio, sed affectuum, quos rationis imperium frenare potest, evellere non potest, impetus, et aliqua verisimilitudinis species definivisset.

His finibus coarctata traditionis, quam Sextus aliique prodiderunt, fide, minime consequi videmus Arcesilae simulatam fuisse Scepticismi affectationem. Enimvero supra ostensum fuit, quam faciles causarum explicatus dubitandi in Arcesila fluctuatio habeat, cum ex auctoris ingenio et Platonica informatione, tum ex philosophiae statu et conversionibus. Harum igitur omnium efficacia rationum, Arcesilae nos sinceritatem a fucatae simulationis crimine defendere posse nobis videmur.

Hac de philosophia, quam cum agendi in vita necessitate Arcesilas ita coniunxit, ut probabilitatem tamquam ducem relinqueret, locus classicus est apud Sextum [86]: ἐπεὶ μετὰ τοῦτο ἒδει καὶ περὶ τῆς τοῦ βίου διεξαγωγῆς ζητεῖν, ἣτις οὐ χωρὶς κριτηρίου πέφυκεν ἀποδίδοσθαι, ἀφ' οὗ καὶ ἡ εὐδαιμονία, τούτεστι τὸ τοῦ βίου τέλος, ἠρτημένην ἒχει τὴν πίστιν, φησὶν ὁ Ἀρκεσίλαος, ὃτι ὁ [87] περὶ πάντων ἐπέχων κανονιεῖ τὰς αἱρέσεις καὶ φυγὰς, καὶ κοινῶς τὰς πράξεις τῷ εὐλόγῳ. κατὰ τοῦτό τε προερχόμενος τὸ κριτήριον κατορθώσει. τὴν μὲν γὰρ εὐδαιμονίαν περιγίνεσθαι διὰ τῆς φρονήσεως. τὴν δὲ φρόνησιν κινεῖσθαι ἐν τοῖς κατορθώμασι. τὸ δὲ κατόρθωμα εἶναι, ὃπερ πραχθὲν, εὐλόγον ἒχει τὴν ἀπολογίαν. ὁ προσέχων οὖν τῷ εὐλόγῳ, κατορθώσει καὶ εὐδαιμονήσει . Quae doctrina quaedam vestigia habet cognatae cum Stoicis sententiae. Verum enimvero duplex inprimis observatio ad nostrum consilium ex Sexti loco ducenda est. Primum hoc elucescit, Arcesilam agendi doctrinam cum philosophia sua consociasse; nec ἀφιλόσοφον τήρησιν actionum normam constituisse, sed φιλοσόφως institutam stabilitamque vivendi disciplinam tradidisse. Dein iam Arcesilam animadvertimus, theoriam quamdam et systema practicas probabilitatis inchoasse; quam rationem postea suscipiens Carneades diligentius fundavit, et ad theoreticam quoque, i.e. cognoscendi, verisimilitudinem condendam traduxit.

Arcesilam proxime excepit Lacydes Cyrenaeus [88] qui in magistri vestigiis substitit [89]. Eodem modo Evander, Telecles et Hegesinus Arcesilae rationem servarunt [90]; a quibus Academiae tutela Carneadis eloquentiae traditur.

Carneadem Cyrenaeum, principem Academiae statorem [91] incredibilis dicendi copia nobilitavit, qui οἷον ποταμὸς ῥοώδης, σφοδρῶς ῥέων, πάντα καταπιμπλὰς τὰ τῇδε καὶ τα' κεῖθε, καὶ εἰσέπιπτε καὶ συνέσυρε τοὺς ἀκούοντας διὰ θορύβου [92]. Haec igitur divina celeritas ingenii [93], dicendique exercitatio [94] effecit, ut nullam umquam in suis disputationibus rem defenderet, quam non probaret, nullam oppugnaret, quam non everteret [95]: quo eum testimonio ne adversarius quidem Numenius facere potuit, quin ornaret: καὶ μέντοι λίγαν ὁ Καρνεάδης ἐψυχαγώγει καὶ ἠνδραποδίζετο. ἦν δὲ κλέπτων μὲν ἀφανὴς, φαινόμενος δὲ λῃστὴς αἱρῶν καὶ δόλῳ καὶ βίᾳ τοὺς καὶ πάνυ σφόδρα παρεσκευασμένους. Πᾶσα γοῦν Καρνεάδου διάνοια ἐνίκα, καὶ οὐδεμία ἡτισοῦν ἂλλως. ἐπεὶ καὶ οἷς προσεπολέμει, ἢσαν εἰπεῖν ἀδυνατώτεροι [96]. Verum divinam Carneadis eloquentiam ingeniique vim haec una Lucilli vox digne declaravit, quam conservavit Lactantius [97]: Carneades, Academicae sectae philosophus, cuius in disserendo, quae vis fuerit, quae eloquentia, quod acumen, qui nescit ipsum, ex praedicatione Ciceronis intelliget, aut Lucilii, apud quem disserens Neptunus de re difficillima, ostendit non posse id explicari, nec si Carneadem ipsum Orcus remittat." Hanc dicendi ingeniique praestantiam auxit egregia quadam in dialecticis exercitatione [98], cumulavit insuperabili laboris constantia et assiduitate [99]; quibus id consecutus est, ut nullius philosophiae partis esset ignarus [100].

Ad Academiae rationes suscipiendas Carneadem in viam duxerat Hegesinus [101]: reliquam institutionem formationemque a Stoicorum hausit fontibus. A Diogene Stoico dialecticam didicit [102]: ceterorum autem Stoicorum, praecipue Chrysippi, libros diligentissime perlegit [103]. Igitur dictitare solebat εἰ μὴ γὰρ ἢν Χρύσιππος, οὐκ ἂν ἢν ἐγώ [104]. Scilicet horum lectio librorum refellendi studium et instruxerat et rexerat. Etenim Stoici, et unus omnium Chrysippus, custodes erant ac magistri dialectices, omnisque artificiosae disputationis velut habenas viasque tenebant. A quarum auxilio artium paratus ac munitus Carneades esse debebat, siquidem vellet dubitandi disciplinam et contra quosvis alios, et praecipue contra Stoicos tueri. Dein Chrysippiorum librorum ratio disputandi in utramque partem exercitationem mirifice adiuvabat. Chrysippus enim, eximii vir acuminis ad omnem disputationis subtilitatem, in libris frequenter adversas suae sententiae rationes proponebat, idque serio, ac tanto cum studio, ut non cuiusvis esset perspicere, quid ei placuisset. Ita non tantum contendendi in utramque partem usum docebat ac confirmabat, verum etiam magnas se oppugnandi ansas praebebat iis, qui placita eius adoriri vellent. At vero in Chrysippi scriptis illud erat contrariae disputationis fastigium, ut superbientes Stoici dicere non vererentur, omnes omnium Academicorum disputationes prae iis, quae ille scripsisset contra sensus, sordere. Queri autem solebant iidem Stoici, eum, cum rursus vellet consuetudini et sensibus patrocinari, se ipso fuisse inferiorem [105]. Igitur qui Chrysippum sectabantur, dicebant Carneadem nihil proprium protulisse, sed argumenta, quibus quid in utramque sententiam dici possit, postquam Chrysippus expromsisset, Carneadem arripuisse, iisque ususm, quae Chrysippi sententiae adversarentur, placita hominis aggressum esse. Lamentabantur autem, ab inimico Carneadem esse armatum [106], et Chrysippo acclamabant

                              Δαιμόνιε, φθίσει σε τὸ σὸν μένος [107]

Porro Chrysippus, qui quod post Arcesilam et ante Carneadem extitisset, divina quadam providentia factum esse Stoici censebant [108], in libris cum Arcesila praesertim et Platone contendebat [109], quod ex Platonis profectum et Arcesilae doctrinis philosophum advertere debuit, eiusque ingenium ad refutationem excitare, refutandique itinera ac modos commonstrare. Potuit igitur Carneades ex Chrysippiorum studio scriptorum ad priorum disputationum obiectionumque rationem, suam sententiam et aggregendi artes ita conformare, ut efficacius inveteratos hostes oppugnaret, sibique a decessorum vitiis insidiisque cavens, firmius instituta sua et principiorum constantiam stabiliret. Denique hoc non parum contulit ad acuendum Carneadem et perficiendum, quod ex Stoicis unum celeberrimum philosophum et fulcrum porticus, sibi oppugandum sumeret. Nam uti Arcesilae cum Zenone, ita Carneadis cum Chrysippo omne certamen fuit.

Sic inchoatus Carneades ad omnem certi verique eversionem se accingebat: quam primum hac communi disputatione instaurabat, ut diceret, nihil esse, quo iudicetur veritas, non rationem, non sensum, non phantasiam, nec ullam rem aliam quamcunque: haec enim omnia pariter nos fallere [110]. Porro, etiamsi tale criterium adsit, consistere tamen non posse absque animi affectione, quam obiecti evidentia ( ἐναργεία ) gignit. Scilicet huius affectionis fons est sentiendi facultas, qua internoscitur animal ab inanimatis, quaque se et externa animal comprehendit. Hic autem sensus, si non moveatur nec mutetur, nihil comprehendet, et ne sensus quidem est. Mutatus autem et affectus ab evidentium incursione, tum demum res indicat. Atqui talis sensus mutatio nihil aliud est quam affectio: igitur in affectione, quae oritur ex obiecti evidentia, ponendum erit veri criterium. Haec autem affectio, quae eadem est phantasia, duplex habet officium, indicandi et se ipsam, et obiectum, unde nata est. Quemadmodum enim lux indicat et se ipsam, et res, quae collustrantur luce, ita etiam phantasia, omnis cognitionis in animali origo, et se ipsam debet ostendere, et rem effectricem. At saepius ab ipsius rei veritate discrepans, fallit, nec magis ei fidendum est, quam nuntiis infidelibus: igitur non omnis phantasia criterium veritatis esse potest, sed vera tantum, si quae sit. Rursus, quoniam nulla phantasia est adeo vera, ut non possit esse falsa, et cuilibet, quae videtur esse vera, invenitur aliqua falsa similis [111], si phantasiae veri falsique iudicium committitur, committatur tali, quae et veri et falsi communis est; atqui huius generis phantasia non comprehendit res ut sunt, ergo nulla phantasia criterium erit. Sin autem nulla phantasia vim habet iudicandi, nec ratio iudicandi auctoritatem consequitur: haec enim a veritate deducitur sensus fraude et fallaciis. Nimirum, si ratio quidem iudicandi munus susceptura sit, id, quod iudicandum erit, sensus ipsi prius instrumento repraesentari tradique debet. Atqui hic sensus rationis expers, veritatem, ut demonstratum fuit, perdit; igitur ne ratio quidem iudicandi provinciam obtinere poterit. Ita nec sensus, nec ratio, criterium erunt [112].

In hac descriptione facile quis lineamenta fundamentaque perspiciat, copiosae contra omnis cognitionis fidem disputationis: quae quomodo ex indicatis locis et velut sedibus duci possit, praecipue Cicero ostendit.

Sed admonet hic locus, ut ex proposita Carneadis argumentatione ostendamus, quae sit Platonicae doctrinae cum Academicorum Scepticismo affinitas, et quam facili cursu Platonicus ad dubitandi licentiam delabatur. Etenim abduxerat Plato veritatem a sensibus, sumtaque certae stabilisque scientiae necessitate, ideas, i.e. notiones universales, introduxit, quibus cognitionis praesidia continentur. Hoc igitur modo veritate in rationis custodiam tradita, cum scientiam restituisse se putaret ac servasse, animadvertere debuisset, humanam rationem e sensuum carcere et claustris tolli non posse, eiusque adeo imperium experientiae terminis coarctari. Notionum enim universalium materiem unice hauriri ex sensibus, quam ratio materiem formet et elaboret; verum utriusque eam esse coniunctionem, ut qui sensuum fidem aspernetur, continuo rationis dignitatem labefactet. Ex hac Platonicae doctrinae infirmitate duplex iter patebat ad Scepticismum. Quoniam nempe scientiae firmitas una hypothesi nitebatur, scientiam necessariam esse, qui hanc hypothesin relinquebat, sive quod eam se tueri non posse videret, sive quod cognitionis existentiam non eodem modo necessariam putaret, ut eam sine rationum praesidio sumeret, is ex scientiae stabilitate statim ruebat in medios dubitandi fluctus. Alteram a Platonis disciplina ad Scepticismum progrediendi viam Carneades inivit. Hic enim, teste ea, quam explicavimus, disputatione, vidit rationem ita cohaerere cum sensibus, ut si horum fluxa sit et incerta fides, omnis quoque concidat rationis auctoritas; quippe cui rerum notiones, per sensus depravatae iam et mutilatae, tum demum velut de manu in manus tradantur. Scilicet hanc vim habuit, fundatus et sedulo excultus per Aristotelem et Stoicos, quorum librorum magno studio Carneades tenebatur, Empirismus, ut intelligeretur, quanta sit experientiae ad rationem etiam moderandam regendamque potestas: ut vel inde Carneades arripere potuerit, Platonicae infirmitatis animadversionem: quo factum est, ut non censeret rationem ab omni sensuum imperio liberandam et sevocandam esse, sed multo potius eorum dominationi subiiciendam. Concludebat igitur, cum in ratione, quae nonnisi per sensuum nebulas et caligines videat, veritatis criterium non resideat, veri falsique diiudicandi instrumentum nusquam esse: quam conclusionem sequebatur omnis scientiae eversio.

Ceterum Carneades omnes philosophiae partes dicendi sua in utramque partem consuetudine amplexus est: de cuius tamen rationibus nil magnopere reliquum habemus, praeter contrariarum declamationum, quibus Romae de iustitia disputavit, quasdam reliquias [113].

Cum autem Stoicus Antipater Dogmaticae negandi libidinis crimine tenere Carneadem vellet, diceretque, ei, qui affirmaret, nihil posse percipi, consentaneum esse, unum tamen illud dicere percipi posse, ut alia non possent, Carneades dubitandi constantiam sectatus est: tantum enim abesse dixit, ut id consentaneum esset, ut maxime etiam repugnaret: qui enim negaret, quicquam esse, quod perciperetur, eum nihil excipere: ita necesse esse, ne id ipsum quidem quod exceptum non esset, comprehendi et percipi ullo modo posse [114]. Igitur Clitomachus etiam, Carneadis familiaris, quique eius sermones custodivit literis, affirmabat numquam se intelligere potuisse, quid Carneadi probaretur [115].

Hoc dubitandi institutum ultro sequebatur omnis assensionis retentio: quae Clitomachus scribebat, Herculis quemdam laborem exantlatum a Carneade, quod, ut feram et immanem belluam, sic ex animis assensionem, i.e. opinationem et temeritatem, extraxisset [116].

Sustinendi assensus disciplinam nulla magis difficultate Stoici premebant, quam quod morum vitaeque instituendae principia eam tollere dictitarent [117]. Quae obiectio Carneadem una omnium praecipue movit. Igitur ei quod non negandi constantia sed alio modo occurrendum censeret, fecit et ipsius vis argumenti, et Carneadis ad virtutis sensum eximia indoles, et vero etiam eius a Platonis Dogmatismo derivata conformatio. Etenim primaria philosophi institutio, et fontis, unde hausit, ratio, dici vix potest, quamtum habeat in omni eius philosophia momentum. Illius institutionis fontisque ingenium et indoles philosopho, eiusque philosophiae, perpetuo quodammodo adhaerere videtur. Academici autem, a conditore Platone inchoati et instructi, Platonicorum studium scriptorum numquam neglexisse existimandi sunt, verum sedulo semper coluisse. Haberi enim volebant divini Platonis successores, eiusque doctrinae custodes ac statores. Quam custodiam, sibi quasi hereditate relictam, cum tuerentur, fieri non potuit, ut ab omni Platonis mente disciplinaque penitus desciscerent. Quamvis igitur variarum auctoritas causarum efficere potuerit, ut qua ex Platonis doctrina iter patebat in Scepticismum, illud sequerentur, attamen ad alias partes et universam Platonicae sententiae mentem, quasi quibusdam vinculis alligati, continuo revertebantur. Igitur accidere debuit, ut quaedam in Dogmatsmum propensio Academicis semper adhaeresceret; quam propensionem alii aliis modis cum Scepticismo suo copularent. Hinc est, quod in Academicorum historia Dogmaticae admixtionis progressio aliqua observatur. Nempe minus Dogmatismi studium prodit Arcesilas, maius Carneades, maius etiam Philo, qui a perfecto Scepticismo longo intervallo discedens, ad antiqua Platonis instituta fere recurrit. Verum de hoc postea, de Carneade nunc dicetur.

Carneades vero ἀπαιτούμενος δὲ καὶ αὐτός τι κριτήριον, πρός τε τὴν τοῦ βίου διεξαγωγὴν καὶ πρὸς τὴν τῆς εὐδαιμονίας περίκτησιν, δυνάμει ἀπαναγκάζεται καὶ καθ' αὑτὸν περὶ τούτου διατάττεσθαι, προσλαμβάνων τήν τε πιθανὴν φαντασίαν, καὶ τὴν πιθανὴν ἃμα καὶ ἀπερίσπαστον καὶ διεξωδευμένην [118]. Condidit igitur Carneades theoriam quamdam probabilitatis, quae paucis explicanda est.

Phantasiam unamquamque duplicem rationem habere censuit, et ad obiectum, quod phantasia repraesentandum sit, et ad subiectum, quod phantasiam accipiat [119]. Veritatis et falsitatis notam collocavit in ratione phantasiae ad obiectum, de qua nihil omnino constare putabat: veri falsique speciem ac similitudinem, i.e. probabilitatem, relinquebat in phantasiae coniunctione cum subiecto. Scilicet ratione eius, cui apparet, phantasia est ἡ μὲν φαινομένη ἀληθὴς, ἡ δὲ, οὐ φαινομένη ἀληθὴς, ὧν ἡ μὲν φαινομένη ἀληθὴς, ἒμφασις καλεῖται παρὰ τοῖς Ἀκαδημαϊκοῖς, καὶ πιθανότης, καὶ πιθανὴ φαντασία. ἡ δ' οὐ φαινομένη ἀληθὴς ἀπέμφασις τε προσαγορεύεται, καὶ ἀπειθὴς, καὶ ἀπίθανος φαντασία [120]. Hanc reiiciebat [121], probabilis autem duplicem divisionem faciebat. Una divisione probabilitatem comparavit cum veritate, qua ratione probabile distinxit trifariam: primum, ut sit verum, et videatur esse verum: secundo, ut falsum sit, et tamen verum esse videatur; tertio, verum, quod commune sit utriusque; qui casus incidit, cum duae enuntiationes ita sibi ex parte contrariae sunt, ut se non plane tollant [122]. Usum ita definiebat, ut criterium sit phantasia, quae vera esse videatur; sic tamen, ut aliquando etiam necesse sit uti communi phantasia veri et falsi; qua ratione iudicium dirigendum est secundum id quod plurimum fit [123]. Altera divisione probabilem phantasiam discernebat pro minori aut maiori perspicuitate: ut ea demum criterium sit, quae valde perspicue vera esse videatur [124]. Hoc igitur primum criterium ita descriptum est, ut ducatur modo ex phantasia per se spectata; verum pendet semper una ex altera, et est inter omnes copula quaedam et necessitudo. In qua necessitudine si phantasiam consideramus, alterum nascitur criterium, ut sit πιθανὴ ἃμα καὶ ἀπερίσπαστος φαντασία [125]. Scilicet si ad unam visionem reliquarum concursum phantasiarum adhibemus, quae cum ea cognitione aliqua iunctae sunt, et nulla ex his repugnat, sed omnes eodem concentu verae apparent, se magis credere Carneades dicebat, et probabilitatis fidem confirmari [126]. Hoc autem genus τῶν ἀπερισπάστων φαντασίων , earum, quae nulla re impediuntur, ut Cicero dixit [127], latius patet, quia de ἀπερισπάστου φαντασίας criterio aut simpliciter potest statui, aut post institutum examen; igitur τῆς ἀπερισπάστου φαντασίας πιστοτέρα μᾶλλόν ἐστι καὶ τελειοτάτη ἡ ποιοῦσα τὴν κρίσιν, ἣ σὺν τῷ ἀπερίσπαστος εἶναι, ἒτι καὶ διεξωδευμένη καθέστηκε [128]. Quippe διεξωδευμένη sive περιωδευμένη [129] phantasia tum vocatur, cum concurrentes et adiunctae non tantum, ut in phantasia, quae ἀπερίσπαστος nominatur, prima specie videantur probabiles, sed earum singulae ad examinis severitatem revocatae, eamdem verisimilitudinem servant [130]. Igitur triplex oritur criterium [131], aliud alio tutius, quae si una phantasia colligantur, ut sit illa διεξωδευμένη , firmissimum praesidium existit verisimilitudinis. Horum autem diversorum probabilitatis generum diversum usus esse, Carneades monebat, sive pro rebus, sive pro temporibus diversis. Se enim ad iudicium in rebus levibus nec magni ponderis regendum, uti phantasia simpliciter probabili, τῇ πιθανῇ μόνῃ ; in maioris momenti rebus τῇ ἀπερισπάστῳ ; in iis autem, quae pertinent ad bene beateque vivendum, τῇ περιωδευμένῃ [132]. Temporis rationem eam Carneades habebat, ut τὴν πιθανὴν sequeretur, cum per temporis angustias impediretur, quominus rem accuratius consideraret; reliquas adhiberet, si otii quoddam intervallum ipsi concedebatur, ad diligentius circumspiciendum et examinandum [133].

Cicero haec probabilitatis genera nusquam dedita opera exposuit: attigit tamen ita, ut primum genus diceret primo quasi aspectu probabile [134] vel simpliciter probabilem visionem [135], alterum probabilem, et quae non impediatur [136], tertium ex circumspectione aliqua et accurata consideratione probabile [137]. Eusebius [138] Καρνεάδης , inquit, τρίτην συνεστήσατο Ἀκαδημίαν. λόγων μὲν οὖν ἀγωγῇ ἐχρήσατο ᾓ καὶ ὁ Ἀρκεσίλαος. καὶ γὰρ αὐτὸς ἐπετήδευε τὴν εἰς ἐκάτερα ἐπιχείρησιν, καὶ πάντα ἀνεσκεύαζε τὰ ὑπὸ τῶν ἂλλων λεγόμενα. μόνῳ δ' ἐν τῷ περὶ τῆς ἐποχῆς λόγῳ πρὸς αὐτὸν διέστη, φὰς ἀδύνατον εἶναι ἂνθρωπον ὂντα περὶ ἁπάντων ἐπέχειν. διαφορὰν δὲ εἶναι ἀδήλου καὶ ἀκαταλήπτου, καὶ πάντα μὲν εἶναι ἀκατάληπτα, οὐ πάντα δὲ ἂδηλα. Μετεῖχε [139] δὲ οὗτος καὶ τῶν Στωϊκῶν λόγων, πρὸς οὕς καὶ ἐριστικῶς ἱστάμενος, ἐπὶ πλέον ηὐξήθη, τοῦ φαινομένου τοῖς πολλοῖς πιθανοῦ, ἀλλ' οὐ τῆς ἀληθείας στοχαζόμενος.

Hanc igitur verisimilitudinis regulam et quasi artem, se sequi Carneades dicebat: quod bifariam potest intelligi, ut ea simpliciter se moveri diceret, aut cum quadam assensus propensione duci et trahi: τὸ γὰρ πείθεσθαι λέγεται διαφόρως. τό τε μὴ ἀντιτείνειν, ἀλλ' ἁπλῶς ἓπεσθαι, ἂνευ σφοδρᾶς προσκλίσεως καὶ προσπαθείας. ἃπαξ δὲ τὸ, μετὰ αἱρέσεως καὶ οἱονεὶ συμπαθείας κατὰ τὸ σφόδρα βούλεσθαι συγκατατίθεσθαι τινι [140]. Clitomachus autem, quod ex Cicerone colligimus, Carneadem tradidisse videtur se ad verisimilia sua absque vehementi assensu accommodasse: Tullius enim se dicens explicavisse Clitomacho auctore, quomodo ista (i.e. in superioribus a Cicerone tractata) Carneades diceret, iam commemorat, quemadmodum eadem dicantur a Clitomacho in eo libro, quem ad C. Lucilium scripsit poetam [141]. Itaque prius, Clitomachi fere verbis [142], aliis allatis, quae cum exposuisset (Clitomachus), inquit, [143] adiungit dupliciter dici assensus sustinere sapientem: uno modo, cum hoc intelligatur, omnino eum rei nulli assentiri: altero, cum se a respondendo (...) sustineat, ut neque neget aliquid, neque aiat. Id cum ita sit, alterum placere, ut numquam assentiatur; alterum tenere, ut sequens probabilitatem, ubicunque haec aut occurrat, aut deficiat; aut 'etiam' aut 'non' respondere possit: nec, ut placeat, eum, qui de omnibus rebus contineat se ab assentiendo, moveri tamen et agere aliquid, reliquit eiusmodi visa, quibus ad actionem excitemur: item ea, quae interrogati in utramque partem respondere possimus: sequentes tantummodo, quod ita visum sit, dum sine assensu; neque tamen omnia eiusmodi visa approbari, sed ea, quae nulla re impedirentur. [144]

Clitomachi auctoritatem adiuvat Plutarchus [145]: Ἔν γε τοῖς πρὸς τοὺς Ἀκαδημιακοὺς ἀγῶσιν ὁ πλεῖστος αὐτῷ τε Χρυσίππῷ καὶ Ἀντιπάτρῳ πόνος γέγονε περὶ τοῦ μήτε πράττειν μήτε ὁρμᾷν ἀσυγκαταθέτως, ἀλλὰ πλάσματα λέγειν, καὶ κενὰς ὑποθέσεις, τοὺς ἀξιοῦντας, οἰκείας φαντασίας γενομένης, εὐθυς ὁρμᾷν, μὴ εἲξαντας, μηδὲ συγκαταθεμένους .

Verum est haec Stoicorum et Academicorum controversia paulo altius repetenda. Igitur Porphyrii testimonium, sive potius Numenii, ad partes vocemus. Porphyrius apud Stobaeum [146]: Νουμήνιος δὲ τὴν συγκαταθετικὴν δύναμιν παραδεκτικὴν ἐνεργειῶν φήσας εἶναι, σύμπτωμα αὐτῆς φησὶν εἶναι τὸ φανταστικὸν, οὐ μὴν ἒργον τε καὶ ἀποτέλεσμα, ἀλλὰ παρακολούθημα. τῶν ἀπὸ τῆς Στοᾶς τὴν αἲσθησιν οὐκ ἐν τῇ φαντασίᾳ ἱστάντων μόνον, ἀλλὰ τὴν οὐσίαν ἀναρτώντων ἀπὸ τῆς συγκαταθέσεως. Αἰσθητικὴ γὰρ φαντασία συγκατάθεσις ἐστιν, ἢ αἲσθησις συγκαταθέσεως, καθ' ὁρμὴν οὔσης. Λογγῖνος δὲ μηδὲ εἶναι ὃλως συγκαταθετικὴν δύναμιν ὑπονοεῖ. Κατὰ μέντοι τοὺς πρεσβυτέρους καὶ τοὺς ἀπὸ τῆς Ὰκαδημίας, ἡ αἲσθησις ἀπὸ τῆς αἰσθητηρίου φαντασίας ψιλὴ τίθεται, καὶ διὰ τοῦτο οὐδὲ καταρχὰς μέτοχος ἰδιώματος, ὃτι μηδὲ συγκαταθέσεως μέτοχος [147]. Ad extrema huius loci verba intelligenda, egregie facit locus Plutarchi [148] qui omnem simul cohibendi assensus rationem praeclare illustrat: τὴν δὲ περὶ πάντων ἐποχὴν οὐδ' οἱ πολλὰ πραγματευσάμενοι καὶ κατατείναντες εἰς τοῦτο συγγράμματα καὶ λόγους, ἐκίνησαν, ἀλλὰ ἐκ τῆς Στοᾶς αὐτῆς τελευτῶντες, ὣσπερ Γοργόνα τὴν ἀταραξίαν ἐπάγοντες ἀπηγόρευσαν, ὡς πάντα πειρῶσι καὶ στρέφουσιν αὐτοῖς οὐχ ὑπήκουσεν ἡ ὁρμὴ γενέσθαι συγκατάθεσις, οὐδὲ τῆς ῥοπῆς ἀρχὴν ἐδέξατο τὴν αἲσθησιν, ἀλλ' ἐξ ἑαυτῆς ἀγωγὸς ἐπὶ τὰς πράξεις ἐφάνη, μὴ δεομένη τοῦ προστίθεσθαι [149]. (...) Λέγεται δέ τοῖς συνεπομένοις καὶ ἀκούουσιν, ὃτι τριῶν περὶ ψυχὴν κινημάτων ὂντων, φανταστικοῦ καὶ ὁρμητικοῦ καὶ συγκαταθετικοῦ, τὸ μὲν φανταστικὸν, οὐδὲ βουλομένοις ἀνελεῖν ἐστιν, ἀλλὰ ἀνάγκη προεντυγχάνοντας τοῖς πράγμασι, τυποῦσθαι καὶ πάσχειν ὑπ' αὐτῶν. τὸ δὲ ὁρμητικὸν ἐγειρομένον ὑπὸ τοῦ φανταστικοῦ πρὸς τὰ οἰκεῖα, πρακτικῶς κινεῖ τὸν ἂνθρωπον, οἷον ῥοπῆς ἐν τῷ ἡγεμονικῷ καὶ νεύσεως γινομένης. οὐδὲ τοῦτο οὖν ἀναιροῦσιν οἱ περὶ πάντων ἐπέχοντες, ἀλλὰ χρῶνται τῇ ὁρμῇ φυσικῶς ἀγούσῃ πρὸς τὸ φαινόμενον οἰκεῖον. τί οὖν φεύγουσι μόνον; ᾧ μόνῳ ψεῦδος ἐμφύεται καὶ ἀπάτη, τὸ δοξάζειν καὶ προσπίπτειν τὴν συγκατάθεσιν, εἲξιν οὖσαν ὑπὸ ἀσθενείας τῷ φαινομένῷ, χρήσιμον δὲ οὐδὲν ἒχουσαν. ἡ γὰρ πράξις δυοῖν δεῖται, φαντασίας τοῦ οἰκείου, καὶ πρὸς τὸ φανὲν οἰκεῖον ὁρμῆς. ὣν οὐδέτερον τῇ ἐποχῇ μάχεται. δόξης γαρ, οὐχ ὁρμῆς οὐδὲ φαντασίας ὁ λὸγος ἀφίστησιν. ὃταν οὖν φανῇ τὸ ἡδὺ οἰκεῖον, οὐδὲν δεῖ πρὸς τὴν ἐπ' αὐτὸ κίνησιν καὶ φορὰν, δόξης, ἀλλὰ ἦλθεν εὐθὺς ἡ ὁρμὴ, κίνησις οὖσα καὶ φορὰ τῆς ψυχῆς [150]. καὶ μὴν αὐτῶν γε τούτων ὡς αἲσθησιν ἒχειν δεῖ, καὶ σάρκινον εἶναι, καὶ φανεῖται ἡδονὴ ἀγαθόν. οὐκοῦν καὶ τῷ ἐπέχοντι ἀγαθὸν φανεῖται. καὶ γὰρ αἰσθήσεως μετέχει, καὶ σάρκινός ἐστι. καὶ λαβὼν ἀγαθοῦ φαντασίαν, ὁρέγεται καὶ ὁρμᾷ, πάντα πράττων ὃπως οὐ διαφεύξεται αὐτὸν, ἀλλ' ὡς ἀνυστὸν ἀεὶ συνέσται τῷ οἰκείῳ, φυσικαῖς οὐ γεωμετρικαῖς ἑλκόμενος ἁναγκαις. (...) ἀλλὰ πῶς οὐκ εἰς ὂρος ἂπεισι τρέχων ὁ ἐπέχων, ἀλλὰ εἰς βαλανεῖον; οὐδὲ πρὸς τὸν τοῖχον, ἀλλὰ πρὸς τὰς θύρας ἀνάστας βαδίζει, βουλόμενος εἰς ἀγορὰν προελθεῖν; (...) ὃτι φαίνεται δήπουθεν αὐτῳ βαλανεῖον, οὐ τὸ ὃρος, ἀλλὰ τὸ βαλανεῖον. καὶ θύρα, οὐχ ὁ τοῖχος, ἀλλὰ ἡ θύρα. καὶ τῶν ἂλλων ὁμοίως ἓκαστον. ὁ γὰρ τῆς ἐποχῆς λόγος οὐ παρατρέπει τὴν αἲσθησιν, οὐδὲ τοῖς ἀλόγοις πάθεσιν αὐτοῖς καὶ κινήμασιν ἀλλοίωσιν ἐμποιεῖ διαταράττουσαν τὸ φανταστικὸν, ἀλλὰ τὰς δόξας μόνον ἀναιρεῖ. χρῆσαι δὲ τοῖς ἂλλοις, ὡς πέφυκεν.

His Clitomachi, Numenii et Plutarchi testimoniis confirmari videtur, Academicos et Carneadem [151] ab impressionibus omnem assensum sevocasse ac separasse, eosque affectiones suas simpliciter secutos esse. Verum his auctoritatibus, refragatur et auctoritas Sexti, et vero etiam ipsius Carneadis et Academicorum doctrinae indoles.

Sextus [152] ἐπειδὴ , inquit, οἱ μὲν περὶ Καρνεάδην καὶ Κλειτομάχον, μετὰ προσκλίσεως σφοδρῶς πείθεσθαί τε καὶ πιθανὸν εἶναι τί φασιν. ἡμεῖς δὲ κατὰ τὸ ἁπλῶς [εἲκειν], ἂνευ προσπαθείας. καὶ κατὰ τοῦτο ἂν αὐτων διαφέροιμεν . Eodem modo Academicorum assensum memorat P.H. l.l. §. 228 adv. Math. VII. §. 188.

Sextianae auctoritatis momentum fulcit ipsa Carneadeae sententiae indoles. Etenim qui probabilia variis generibus describit, ad fidem faciendam alia aliis maiora, is procul dubio censendus est assensus inclinationem invexisse. Nam qui simpliciter assentitur, vel potius movetur tantum ne nihil agat, nullum admittit visionum discrimen ratione veritatis, de qua nihil omnino constare putat. Carneades vero, qui velut artem verisimilitudinis condidit, sumere videtur existentiam veri [153]; cuius speciei, variis generibus, et tamquam a vero intervallis, definitae, assentiatur. Et omnis Carneadis ratio, totaque eius verisimilium partitio et constitutio nihil aliud vult, nisi ut assensus minore aut maiore imperio devinciatur ac gubernetur. Quo item pertinet examinis institutio, ut probabilitatis vis ad inclinandum assensum potentior sit. Nec possunt assensus discrimina induci, nisi maiorem minoremve propensionem assensioni adiungas. Quod ipsum de Carneade Sextus testatur. Praeterea Carneadis de probabilibus doctrina non tantum spectabat vitam, verum etiam cognoscendi facultatem et sciendi. Ad tale etiam cognoscendi criterium omnis eius sententia comparata est: et tradit ex Luculli persona Cicero [154]: Academici volunt probabile alquid esse, et quasi verisimile, eaque se uti regula et in agenda vita, et in quaerendo ac disserendo [155]. Igitur consequens erat, ut in his certe quaerendi ac disserendi rebus assensio cum inclinatione quadam, sive probationem [156] vocare malis, adhibeatur.

Huc pertinet intentatum Carneadi crimen, eum, opinatione admissa, sibi non constitisse: scilicet opinari intelligitur assentire incognito ac falso: igitur haec etiam controversia diiudicanda est, ut de Carneadis assensione statuamus. Lucullus apud Ciceronem [157]: in assensionis retentione, inquit, melius sibi constitit Arcesilas, si vera sint, quae de Carneade nonnulli existimant, si enim percipi nihil potest, quod utrique visum est, tollendus assensus est. (...) Carneadem autem audiebamus solitum esse delabi interdum, ut diceret, opinaturum, i.e. peccaturum esse sapientem. Cicero ipse [158], si ulli rei sapiens assentietur unquam, aliquando etiam opinabitur, numquam autem opinabitur, nulli igitur rei assentietur. Hanc conclusionem Arcesilas probabat: confirmabat enim et primum et secundum. Carneades nonnumquam illud secundum dabat, assentiri aliquando; ita sequebatur etiam opinari [159]. Disputatione Ciceronis in altero Academicorum libro ad finem perducta, sententiam rogatus Catulus, ad patris, inquit [160], revolvor sententiam, (quam quidem ille Carneadeam esse dicebat,) ut percipi nihil putem posse, assensurum autem non percepto, id est, opinaturum sapientem existimem; sed ita, ut intelligat se opinari, sciatque, nihil esse quod comprehendi et percipi possit: parum [161] ἐποχὴν illam rerum omnium comprobans, illi alteri sententiae, nihil esse, quod percipi possit, vehementer assentior. Alio loco [162] idem Cicero Carneadem ab hoc crimine defendit: licebat (...) nihil percipere, et tamen opinari: quod a Carneade dicitur probatum. Equidem Clitomacho plus, quam Philoni aut Metrodoro, credens, hoc magis ab eo disputatum quam probatum puto.

Carneadis, quemadmodum et reliquorum fere Academicorum, philosophia bifariam potest spectari: ut aut attendatur ad illam partem, in qua de necessitudine inter phantasiam et obiectum agebat, quaque nihil percipi contra Stoicos defendebat: aut ad alteram, quae occupata in ratione phantasiae ad subiectum definienda, probabilia capiebat. Itaque dicebat Carneades, quae contra sensus, contraque perspicuitatem dicantur, ea pertinere ad superiorem divisionem: contra posteriorem nihil dici oportere [163]; quare ita placere, tale visum nullum esse, ut perceptio consequeretur: ut autem probatio, multa. [164]. Hac autem altera philosophiae parte Carneades utebatur et ad vitam regendam, et ad sententiam suam super variis cognoscendi partibus stabiliendam. Vitam suam probabilibus regi, aperte fatebatur, ut Stoicorum obiectioni occurreret, omnem eum actionem tollere: de altero, sententiae in philosophia etiam constituendae, officio, nihil unquam manifestavit: scilicet ne, si quaedam ab eo defensa sententiae stabilitas unquam in vulgus emanasset, a Dogmaticis, ad ipsius Sceptici sententiam provocantibus, prohiberetur, omnem quamcumque philosophiae partem contraria disputatione tentare. Igitur debuit hac ratione discipulus Clitomachus asseverare, numquam se intelligere potuisse, quid Carneadi probaretur [165]: dum, si spectetur altera philosophiae pars, sive probabilium ditio, verissime item Tullius [166] affirmare potuit Academicis morem fuisse occultandi sententiam suam, nec eam cuiquam, nisi qui secum ad senectutem usque vixisset, aperire consuesse. Eadem ratione Numenius de Carneade contraria Clitomacho recte tradere potuit: qui [167] ὃμως δὲ , inquit, καίτοι αὐτὸς ὑπὸ Στὼϊκης φιλονεικίας εἰς τὸ φανερὸν κυκῶν, πρός γε τοὺς ἑαυτοῦ ἑταίρους δι' ἀποῤῥήτων ὡμολγει τε καὶ ἠλίθευε, καὶ ἀπεφαίνετο, ἃ κᾂν ἂλλος τῶν ἐπιτυχόντων . Conferenda sunt, quae supra ad Arcesilae philosophiam diximus. Igitur licebat Carneadi assentiri et opinari, quod ab eo crimen arcendum Clitomachus et Cicero putarunt [168]. In qua causa, praeter ea, quae iam dicta sunt, hic etiam imprimis est tenendum, Tullium hoc defendendi munus suscepisse ratione praecipue habita celebratae illius Arcesilae adversus Zenonem conclusionis, quia Arcesilas a Stoici sapientis imagine principium ducens, eum probabat, si unquam assentiret, assensurum incognito et falso, i.e. opinaturum, quod cum Stoici a sapientis descriptione maxime abhorrere censerent, consequi, sapientem assensus cohibiturum. Quam conclusionem Cicero semper in animo habuit, ad quam Carneadis etiam doctrinam exigeret: et se ad Stoicorum, quos oppugnabat, rationem, Arcesila duce [169] componens, a Carneade, quemadmodum a Stoicorum sapiente, putavit repellendam esse assensus et opinationis suspicionem. Sed male Carneadis sententia ad aliam rationem, quam sui ipsius indolem, diiudicatur et traducitur: nec Arcesilae et Carneadis philosophiae eadem norma metiendae sunt.

Hoc modo Clitomachi ac Ciceronis auctoritas levari posse videtur aut conciliari: de Numenio item apud Porphyrium, et Plutarcho, qui ex suo magis ingenio, quam ex Academicorum quadam ratione, contra Coloten certavit, quid dicendum sit, facile ex ante dictis perspicitur.

Finem etiam bonorum Carneades constituit, frui principiis naturalibus, frui rebus iis, quas primas homini natura conciliet: in qua constitutione sibi consentaneus esse potuit: Cicero tamen eum fecisse iudicat disserendi causa, et Stoicis opponendi [170].

Carneadi successit discipulus Clitomachus, qui usque ad senectutem cum magistro fuit: homo et acutus, ut Poenus, et valde studiosus ac diligens [171]. Omnem industriam, vitaeque tabernaculum collocavit in Carneadis disputationibus scripto custodiendis: in philosophia nil magnopere innovavit, sed in Carneadis ratione permansit [172].

Clitomachi discipulus fuit Charmadas [173]. Eiusdem fere temporis Academici fuere Metrodorus Scepsius [174], Melanthius Rhodius [175]. Aeschines Neapolitanus [176], et Metrodorus Stratoniceus [177]. Sed veniendum est ad Philonem.

Qui quatuor Academias numerant, quartae conditorem perhibent Philonem Larissaeum [178]. Philo autem, quo vivo, patrocinium Academiae non defuit [179], Clitomacho operam multos annos dedit [180], et Philoni rursus, postquam cum Atheniensium optimatibus, Mithridatico bello, domo profugisset, Romamque venisset anno U.C. 666 [181], totum se tradidit M. Tullius Cicero [182].

Numenius [183] ὁ δὲ Φίλων , inquit, οὕτος, ἂρτι μὲν ἐκδεξάμενος τὴν διατριβὴν, ὑπο χαρμονῆς ἐξεπέπληκτο, καὶ χάριν ἀποδιδοὺς ἐθεράπευε, καὶ τὰ δεδογμένα τῷ Κλειτομάχῃ ηὖξε, καὶ τοῖς Στωϊκοῖς ἐκορύσσετε νώροπι χαλκῷ. ὡς δὲ προϊόντος μὲν τοῦ χρόνου, ἐξιτήλου δ' ὑπὸ συνηθείας οὔσης αὐτῶν τῆς ἐποχῆς, οὐδὲν μὲν κατὰ τὰ αὐτὰ ἑαυτῷ ἐνόει, ἡ δὲ τῶν παθημάτων αὐτὸν ἀνέστρεφεν ἐνάργεια τε καὶ ὁμολογία πολλὴν δῆτ' ἒχων ἢδη τὴν διαίσθησιν, ὑπερεπεθύμει, εὖ οἶσθ' ὃτι, τῶν ἐλεγξόντων τυχεῖν, ἳνα μὴ ἐδόκει μετὰ νῶτα βαλὼν αὐτὸς ἑκὼν φεύγειν . Qui locus, solita Numenii adversus Academicos acerbitate conditus, discessionem quamdam indicat Philonis a priorum sententia Academicorum: de qua conversione accuratius videmus.

Numenius igitur verbis adscriptis auctor est, Philonem dubitandi consuetudinem et ἐποχὴν paulatim deseruisse, seque ad Dogmatismum inclinavisse. Lucullus [184] Philo, ait, dum nova quaedam commovet, quod ea sustinere vix poterat, quae contra Academicorum pertinaciam dicebantur, et aperte mentitur (...) et, ut docuit Antiochus, in id ipsum se induit, quod timebat. Cum enim ita negaret, quicquam esse, quod comprehendi posset, (...) si illud esset, sicut Zeno definiret, (...) iudicium tollit incogniti et cogniti; ex quo efficietur, nihil posse comprehendi: ita imprudens eo, quo minime vult, revolvitur. Sextus [185] οἱ δὲ περὶ Φίλωνά φασιν, ὃσον μὲν ἐπὶ τῷ Στωϊκῷ κριτηρίῳ τουτέστι τῇ καταληπτικῇ φαντασίᾳ, ἀκατάληπτα εἶναι τὰ πράγματα. ὃσον δὲ ἐπὶ τῇ φύσει τῶν πραγμάτων αὐτῶν, κατάληπτα . Stobaeus [186], Φίλων ἐγένετο Λαρισσαῖος, φιλόσοφος Ἀκαδημικὸς, ἀκουστὴς Κλειτομάχου, τοῦ ἱκανὴν εἰσενεγκαμένου προκοπὴν ἐν τοῖς λογοῖς. Οὕτος ὁ Φίλων τὰ τε ἂλλα πεπραγματεύεται δεξιῶς, καὶ διαίρεσιν τοῦ κατὰ φιλοσοφίαν λόγου, ἣν ἐγὼ προχειροῦμαι. Ἐοικέναι δέ φησι τὸν φιλόσοφον ἰατρῷ. Καθάπερ οὖν ἒργον ἰατροῦ, πρῶτον μὲν πεῖσαι τὸν καμνοῦντα παραδέξασθαι τὴν θεραπείαν. δεύτερον δὲ, τοὺς τῶν ἀντισυμβουλευόντων λόγους ὑφελέσθαι, οὕτως καὶ τοῦ φιλοσόφου . Ex quibus, et sequentibus [187], quae adscribere nihil attinet, patet, Philonem in Ethicis praeclare sensisse, omnemque doctrinam moralem variis divisionibus tradidisse. Quod praeceptoris exemplum secutus est Cicero in Libris de Officiis.

Verum illud volumus ex allatis veterum testimoniis dicere et planum facere, vergere Philonis sententiam magno momento in Dogmatismum. Unde ratio ducitur rursus confirmandi, quod ante animadvertebamus, Academicorum philosophiam ex Dogmatismi fonte profectam et haustam, ad eundem sensim sensimque rediisse. Quin Philo negabat in libris (quod coram etiam ex ipso se audiisse Cicero testatur) duas Academias esse, erroremque eorum, qui ita putarunt, coarguit [188]. Quo nihil luculentius afferri potest ad stabiliendum, quantopere Platonis studium apud Academicos viguerit, eorumque sententias increscente potentia rexerit, et ad se revocaverit. Discipulus contra Philonis Antiochus, qui Stoicos cum Platone volebat consociare, adversus praeceptorem scripsit librum Sosum nominatum, quo veteris Academiae et novae, quae nullo pacto poterat cum Stoicis conciliari, discrepantia continebatur [189]: eodem modo atque Numenius, qui omnem Platonis doctrinam a Pythagora contendebat fluxisse, recentioribus Academicis infensus, librum edidit, περὶ τῶν Ἀκαδημαϊκῶν πρὸς Πλάτωνα διαστάσεως [190].

Philo igitur, cum possit ἀκαταληψία aut in rebus, aut in mentis imbecillitate collocari, res quidem natura sua dixit posse cognosci. Scilicet iam Carneades veritatem, sine cuius existentia probabilium constitutio consistere non poterat, adesse, magis sumserat, quam posuerat: de eius natura tamen aut criterio nihil amplius definiverat. Philo res posse comprehendi asseruit, nec tamen a nobis ita comprehendi, ut, quemadmodum Stoici censebant, phantasiae nostrae ita ex rebus effictae et expressae essent, ut res iis quasi prehenderemus ac teneremus. Natura ita comparatas esse res omnes, ut cognosci et comprehendi possent, Philo aiebat, atque adeo multa percipi: verum hoc non eo modo, quo Stoici dicebant, h.e. non ita, ut cum quis quippiam cognoscit et perceptum habet, certus et securus sit, aut esse possit, eiusmodi illam phantasiam, qua id comprehensum est, extitisse, ut nulla ipsi similis alia, et quae discerni ab illa nequeat, ab eo, quod non est, obiici possit [191].

In Philone recentior Academia exitum habuit: discipulus enim Antiochus τὴν Στοὰν μετήγαγεν εἰς τὴν Ἀκαδημίαν [192]. Etenim perpetua cum Academicis contentio Stoicos mirifice exacuerat, et ad totius disciplinae suae fundamenta accuratius exploranda et stabilienda adegerat [193]. Praecipue animi facultates et certi verique initia et praesidia diligentius indagabant, et communibus notitiis ac conscientia fundabant. Qua defendendi ratione, certe nulla est adversus Scepticismum efficacior; non adeo ad refutandum, (Scepticus enim hanc quoque conscientiam potest tollere), sed ad pellendum et supprimendum. Has autem Stoicorum vires et auctoritatem si coniungamus cum ipsorum Academicorum, quam observavimus, in Dogmatismum propensione, causas tenebimus, unde Academiae, magis magisque in Dogmatismum abeuntis, interitum explicemus. Praeterea talis, qualis Academicorum fuit, Scepticismus, felicius succedere debebat in ipsa acie, vivaeque vocis disputatione, quam scriptis consignata, ad meditationem et mutuam comparationem factis. Consummatior Scepticismus, quemadmodum Sexti fuit, tutius poterat literis tradi. Clitomachi autem scribendi diligentia Academiae non adeo profuisse censenda est. Dein carebat Academia post Arcesilam et Carneadem istis eloquentiae ingeniique luminibus, quae animis non persuadebant, sed imperabant; ipsisque Stoicis tantum timorem incutiebant, ut coram in certamen prodire nullus auderet. Haec de causis obiter: ad consilium recurrendum est.

His, quae descripsimus, incrementi et decrementi finibus, Academicorum in oppugnandis Dogmaticis momentum terminatur: quae inter Romanos imprimis Cicero praestitit, ea ex Graecis ducta fontibus, nil novi attulere: nec est umquam postea Academiae dubitatio restituta. Itaque cognitam habemus et definitam eam Academiae vim et maturitatem, quae est cum Scepticorum adversus Dogmaticos bello comparanda.




Notae   in   Partis   Primae   Caput   Quartum:



[1] Vid. Diog. IV. s. 1-6. Sext. adv. Math. VII. §. 143.
[2] Diog. l.l. s. 6-16. Sextus l.l. §. 147. sqq.
[3] Diog. l.l. s. 16-21.
[4] l.l. s. 22-24.
[5] l.l. s. 24-28.
[6] Utrum Arcesilas an Arcesilaus scribendum sit, vid. apud Davies ad Cic. Acad. I. 10. extr. not. 2. p. 33.
[7] Vidd. auctt. laudd. a Bayleo in v. Arcesilas not. A. et Menag. ad Diog. IV. s. 28. p. 170.
[8] Diog. IV. s. 29, 30. Numen. apud Euseb. P.E. XIV. 5. p. 729. C. c. 6. p. 731. A.
[9] Diog. l.l. s. 29, 30, 22, 23, 24, 25. Numen. l.l. c. 5. p. 729. C. c. 6. p. 731. A.
[10] Numen. l.l. p. 729 B.C. Diog. l.l. s. 24, 25. Cic. Acad. I. 10. fine de Fin. V. 31. de Orat. III. 18. Augustin. contra Acad. III. c. 17. §. 38. ed. Benedict. T. I. p. 219. B.
[11] Numen. l.l. p. 729. C. D. p. 730. A. p. 731. A.
[12] Vid. Diog. l.l. s. 33. Numen. l.l. p. 729. D. Sext. Empir. P.H. I. §. 234. conf. Casaub. ad Diog. l.l.
[13] l.l. C. D.
[14] Numen. l.l. p. 730. A.
[15] Numenius l.l. p. 730. D. p. 731. A. Diog. l.l. s. 37. conf. Bayle in v. Arcesilas not. G.
[16] Numen. l.l. c. 6. p. 731. A.
[17] Numen. l.l. p. 733. C. conf. Cic. Acad. II. 18.
[18] Diog. l.l. s. 31.
[19] Diog. l.l. s. 32.
[20] Unde facilius rumor irrepere potuit Arcesilam intimis suis Platonis doctrinam tradidisse de quo infra.
[21] Numen. l.l. c. 5. p. 729. B. C. Diog. VII. 1, 2, 3.
[22] Numen. l.l. p. 729. C.
[23] l.l. p. 729. D.
[24] Numen. l.l. p. 729. C. c. 6. p. 731. C. D. p. 783. Cic. Acad. I. 12. II. 24. ad Fam. IX. 22.
[25] Numen. l.l. p. 733. A.
[26] Numen. l.l. p. 732, 733.
[27] Augustin. adv. Acad. II. c. 6. §. 14. p. 200. "Novae Academiae discidium non tam contra veterem conceptum, quam contra Stoicos arbitror esse commotum. Nec vero discidium est putandum, siquidem a Zenone illatam novam quaestionem dissolvi discutique oportebat. Nam de non percipiendo, quamvis nullis conflictationibus agitata, incolens tamen etiam veterum Academicorum mentes sententia non impudenter existimata est. Quod etiam ipsius Socratis Platonisque ac reliquorum veterum auctoritate probatu facile est, qui se hactenus crediderunt ab errore defendi, si se assensioni non temere commisissent: quamvis propriam de hac re disputationem in scholas suas non introduxerint, nec ab illis enucleate aliquando quaesitum sit, percipi, nec ne veritas possit. Quod cum Zeno rude ac novum intulisset, contenderetque nihil percipi posse, nisi quod verum ita esset, ut dissimilibus notis a falso discerneretur, neque opinationem subeundam esse sapienti, atque id Arcesilas audiret, negavit huiusmodi quidquam posse ab homine reperiri, neque illi opinionis naufragio sapientis committendam esse vitam. Unde etiam conclusit, nulli rei esse assentiendum. Verum cum ita res se haberet, ut vetus Academia magis aucta, quam oppugnata videretur, exstitit Philonis auditor Antiochus" etc. Conf. Cic. Acad. II. 35. extr. p. 180. edit. Dav. et omnino Augustin. l.l. c. 5. §. 11.
[28] l.l. c. 6. p. 731. A. B.
[29] l.l. B.
[30] De Finib. II. 2.
[31] De Orat. III. 18.
[32] Conf. Acad. I. 12. fine.
[33] De Orat. III. 18.
[34] Acad. I. 12. Quae autem mox sequuntur, "sed tamen illa, quam exposui, vetus: haec nova nominatur", ut cum prioribus et sequentibus consentiant, videntur legenda esse: "sed tamen illa vetus; haec, quam exposui, nova nominetur." conf. porro Numen. apud Euseb. P.E. XIV. c. 5. extr. p. 730. A. c. 6. init. p. 730.
[35] Adv. Colot. c. 26. p. 1223. E.F. p. 1122. A.
[36] Vid. Plutarch. de placitis philos. IV. c. 11. p. 910. B. c. 21. p. 908. A. B. C. Cic. Acad. I. 12. Lucullus Acad. II. 10. ex Stoicorum sententia: "mens (..) ipsa sensuum fons est, atque etiam ipsa sensus est."
[37] In hanc rem dixit Socrates in Theaetet. p. 185. E. T. I. τὰ μὲν αὐτὴν δι' αὑτῆς τὴν ψυχὴν ἐπισκοπεῖν, τὰ δὲ διὰ τῶν τοῦ σώματος δυνάμεων: ad priorem classem referens (p. 186.) essentiam, bonum, malum, simile et dissimile etc.
[38] Cic. Acad. I. 3. de Academicis veteribus: "sensus omnes hebetes et tardos esse arbitrabantur, nec percipcre ullo modo res eas, quae subiectae sensibus viderentur; quae essent aut ita parvae ut sub sensum cadere non possent; aut ita mobiles et concitatae ut nihil umquam unum esset constans; ne idem quidem, quia continenter laberentur et fluerent omnia. Itaque hanc omnem partem rerum opinabilem appellabant; scientiam autem nusquam esse censebant, nisi in animi notionibus atque rationibus." Vidd. auctt. laudd. a Davisio not. 11. p. 35.
[39] In Theaetet. p. 183. A. conf. Borger V. Cl. l.l. Sect. II. §. 3. p. 85. not. a et auct. ibi l.l.
[40] Cic. Acad. II. 6. fin. c. 24, 35. Diog. VII. s. 50 et ex eo Suidas in v. Φαντασία καὶ Φαντ T. III. p. 579. Augustin. contra Acad. II. c. 5. §. 11. p. 200. a. III. c. 9. §. 28. p. 233. A. Sextus P.H. II. §. 4. adv. Math. VII. §. 248, 412, 426.
[41] Vid. Numen. apud Euseb. XIV. c. 6. p. 733. A. B. Acad. II. 24. fin. Augustin. contra Acad. II. c. 5. §. 11. p. 200. A. c. 6. §. 14.
[42] Contra Acad. III. c. 17. §. 38. T. I. p. 219. B. C. Epist. I. T. II. p. 1, 2. Epist. CXVIII. c. 3. §. 16. p. 251. B. C. §. 20. p. 255 B.C. Augustini rationem sequitur Aldobrand. ad Diog. IV. s. 28. no. 6.
[43] Epist. l. T. II. p. 3. B.
[44] Apud Euseb. l.l. p. 731. B. C.
[45] Diction. v. Arcesilas not. E.
[46] D.I. III. c. 4. no. 9. sqq.
[47] In fragm. servato ab Augustino contra Acad. III. c. 20. §. 48. p. 220 E.
[48] P.H. I. §. 234.
[49] Conf. iudicium de hac controversia infra.
[50] Acad. II. 9. p. 71. ed. Davis. c. 6. init. p. 74. Plutarch. de commun. not. adv. Stoicos c. 1. p. 1059. B. Lactant. D.I. III. c. 6. no. 7.
[51] Acad. I. 12. II. 24.
[52] Conf. Numenius apud Euseb. l.l. c. 5. p. 729. c. Bayle in v. Arcesilas not. E.
[53] Acad. II. 24.
[54] C. 25.
[55] Conf. c. 18.
[56] Acad. II. 21.
[57] l.l.
[58] Ibid.
[59] Sext. l.l. §. 151.
[60] §. 152.
[61] §. 151. Cic. Acad. I. 12. Φαντασίας καταληπτικῆς definitio §. 152, 402. explicatio §. 248-255. de phantasiae notione et generibus universe vid. §. 227. sqq. Plutarch. de plac. philos. IV. c. 9. p. 909. E.
[62] Sext. l.l. §. 151. Cic. l.l.
[63] Sext. et Cic. l.l. c.c.
[64] Acad. I. 20.
[65] Sext. l.l. §. 131, 154, 155.
[66] Sext. l.l. §. 152, 153.
[67] Sext. l.l. §. 152, 227, 252, 253.
[68] Sext. l.l. §. 153.
[69] Sext. ibid. §. 154.
[70] Acad. II. 21.
[71] Conf. Lactant. D. I. III. c. 4. no. 2.
[72] Vid. Augustin. contra Acad. III. c, 9. §. 21. p. 212. D. II. c. 6. §. 14. p. 200. F. p. 201. A.
[73] Sext. l.l. §. 154, 155.
[74] §. 156.
[75] §. 156, 157.
[76] Vid. Sext. l.l. §. 157. Acad. II. 21.
[77] Sext. ibid. §. 157.
[78] Contra Acad. II. c. 5. §. 11. p. 199. F. p. 200. A. B.
[79] Cic. Acad. II. 26.
[80] Cic. l.l. conf. Bayl. in v. Arcesilas, not. E.
[81] P.H. I. §., 232-234.
[82] Conf. Acad. II. 18. p. 121. ed. Dav.
[83] Vid. testimonia supra laudata.
[84] in v. Arcesilas, not. H.
[85] in libro laud. T. I. p. 312, 313.
[86] adv. Math. VII. §. 158.
[87] Ita legendum videtur pro οὐ, quod in Fabricii editione expressum est.
[88] Cic. Acad. II. 6. vid. Diog. in Proöem. s. 14. ibique Casaubon, et Aldobrand. ad Diog. IV. s. 28. not. 3. Diog. l.l. s. 59. et ad ill. l. Aldobrand. not. I. Suidas, in v. Λακύδης, T. II. p. 412.
[89] Vid. Bayle in v. Lacyde, not. A.
[90] Vid. Cic. l.l. Diog. IV. s. 60.
[91] Vid. Plutarch. de commun. notit. adv. Stoic. c. I. P. 1059. B. Sympos. L. VIII. Quest. I. c. 2. p. 715. D. Igitur Carneadis natalitium memoriam cum Platonis nativitate copulandam, unaque recolendam esse egregie iudicatur l.l.
[92] Numen. apud Euseb. P. E. XIV. 8. p. 737. C.
[93] Cic. de Orat. III. 18.
[94] de Finib. III. 12. de Orat. II. 38.
[95] de Orat. l.l.
[96] apud Euseb. l.l. p. 738. B. et conf. D. conf. porro Diog. IV. s. 62, 63. Plin. H. N. VII. 30. Aelian. V. H. III. 17. Philostrat. in vita Soph. L. I. n. 4. p. 486. ed. Olear. Gell. VII. 14. Macrob. Saturn. 1. 3.
[97] D.I. V. [15]. n. 3.
[98] de finib. III. 12.
[99] Diog. l.l. s. 62, 63. Val. Max. VIII. c. 7. ex. extr. 5.
[100] Acad. I. 12.
[101] Acad. II. 6.
[102] Acad. l.l. c. 30. p. 164.
[103] Diog. l.l. s. 62.
[104] Diog. l.l.
[105] Vid. Plutarch. de Stoic. repugn. c. 10. p. 1036. B. C. Cic. Acad. II. 24, 27. Diog. VII. s. 184.
[106] Acad. II. 27.
[107] Vid. Plutarch. l.l. unde etiam versus manarunt, quos Chrysippi imagini ab Aristocreonte subscriptos refert Plutarch. l.l. c. 2. p. 1033. E.
[108] Vid. Plutarch. de comm. notit. adv. Stoicos, c. I. p. 1059. B.
[109] Vid. Plutarch. l.l. Chrysippi libros de iustitia adversus Platonem laudat idem Plutarch. ibid. p. 1070. E. Commune ei fuit hoc adversus Platonem pugnandi studium cum Zenone, cuius libros adversus Platonem de republica idem auctor memorat, de Stoic. repugnantiis, c. 8. p. 1034. E.
[110] Sext. adv. Math. VII §. 159.
[111] Quod tendit ad eam, quam Stoici dabant, phantasiae definitionem, de qua etiam fuerat omnis Arcesilae contentio, infirmandam. Vid. Sext. l.l. §. 402.
[112] Sext. l.l. §. 160-166.
[113] Vid. Lactant. D.I. V. 14. sqq. Quinctil. I.O. XII. 1. Conf. Bayle in v. Carneade not. G. et H. Alias Carneadis contra Stoicos diputationes servavit Cicero de Nat. Deor. III. 12. 17. de Fato c. 14. de Divin. II. 3.
[114] Cic. Acad. II. 9.
[115] ibid. c. 45.
[116] Cic. l.l. c. 34.
[117] Conf. Cic. Acad. II. 33. extr. c. 34. Augustin. contra Acad. II. c. 4. §. 12. p. 200. B. Plutarch. de Stoic. repugn. c. 47. p. 1057. A.
[118] Sext. adv. Math. VII. §. 166.
[119] Sext. l.l. §. 167, 168. Cic. Acad. II. 31. Duo placet esse Carneadi genera visorum, in uno hanc divisionem: Alia visa esse, quae percipi possint, alia quae percipi non possint: in altero autem: Alia visa esse probabilia; alia non probabilia: Itaque, quae contra sensus contraque perspicuitatem dicantur, ea pertinere ad superiorem divisionem: contra posteriorem nihil dici oportere: quare ita placere, tale visum nullum esse, ut perceptio consequeretur; ut autem probatio, multa.
[120] Sext. l.l. §. 169.
[121] l.l. §. 170.
[122] l.l. §. 174. conf. adv. Math. II. §. 63.
[123] l.l. §. 175.
[124] l.l. §. 171, 172, 173.
[125] l.l. §. 176.
[126] l.l. §. 176-181.
[127] Acad. II. 18.
[128] Sext. l.l. §. 181.
[129] Sext. l.l. §. 184. P.H. I. §. 228.
[130] l.l. §. 181, 184.
[131] Conf. P.H. I. §. 227. adv. Math. VII. §. 436-438.
[132] Sext. l.l. §. 185.
[133] l.l. §. 185-190.
[134] Acad. II. 11. p. 98.
[135] ibid. p. 95.
[136] l.l. conf. c. 18. p. 120. c. 31. p. 166, 167. c. 32. p.172. c. 34. p. 176.
[137] Ibid. c. 11. p. 98. conf. P. Faber ad Acad. l.l. c. 11. p. 306, 307. Fabric. ad Sext. P.H. I. §. 227. not. T. Davis. ad Acad. l.l. p. 95, 96. not. 6.
[138] P.E. XIV. c. 7. p. 736. D.
[139] p. 737. A.
[140] Sext. P.H. I. §. 230.
[141] Acad. II. 32. p. 169.
[142] l.l.
[143] l.l. p. 170
[144] Conf. Augustin. adv. Acad. [II]. c. 11. §. 26. p. 204. C.
[145] de Stoic. repugn. c. 47. p. 1057. A.
[146] Eclog. I. c. 52. n. 21. p. 832, 834. ed. Heeren.
[147] Heeren v. cl. ad h.l. not. e. Sensus est: antiquos, Platonem et Aristotelem, et post eos Academicos, sensum separasse ab imaginatione. De re ipsa vid. Bruck. I. p. 822, 765. Cic. Acad. II. 33. p. 175. Dicunt (...) Stoici, sensus ipsos assensus esse, quos quoniam appetitio consequatur, actionem sequi: tolli autem omnis, si visa tollantur.
[148] adv. Colot. c. 26. p. 1122. A. B. C. D.
[149] Conf. de Stoic. repugn. p. 1057. B.
[150] c. 27.
[151] Quamquam enim in locis Plutarchi ac Porphyrii nulla diserta Carneadis mentio occurrit, videmur tamen ex iis, quae Academicis universe tribuuntur, clarissimi omnium Academici sententiam probabiliter conficere.
[152] P.H. I. §. 230..
[153] Conf. Stäudlin, l.l. p. 325, 326. Bayl. in Carneade not. B. Wyttenbach. V. Cl. in Praecept. Phil. Leg. P. III. c. 2. §. 8. Numenius apud Euseb. P.E. XIV. 8. p. 738. A. Carneades, τὸ ἀληθές τε καὶ το ψεῦδος ἐν τοῖς πράγμασιν ἐνεῖναι συγχωρῶν, ὣσπερ ξυνεργαζόμενος τῆς ζητήσεως τρόπῳ, παλαιστοῦ δεινοῦ λαβὴν δοῦς, περιεγίγνετο ἒνθεν. κατὰ γὰρ τὴν τοῦ πιθανοῦ ῥοπὴν ἑκάτερον παρασχὼν, οὐδέτερον εἶπε βεβαίως καταλαμβάνεσθαι.
[154] Acad. I. 10. p. 94.
[155] Conf. Acad. II. 32. p. 170.
[156] Vid. Cic. ibid. c. 31. p. 165.
[157] Acad. II. 19. p. 121.
[158] l.l. c. 21. p. 128.
[159] Vid. etiam Acad. l.l. c. 35. p. 179.
[160] Acad. II. 48. p. 223, 226.
[161] Ex Davisii coniectura.
[162] Acad. II. 24. p. 142.
[163] Conf. est locus, cuius verba ante adscipsimus, Eusebii, P.E. XIV. c. 7. p. 737. A.
[164] Cic. Acad. II. 31. p. 165.
[165] Acad. II. 45. p. 218.
[166] In fragm. servato ab Augustin. contra Acad. III. c. 20. §. 43. p. 220. Z.
[167] Apud Euseb. P.E. XIV. 8. p. 738. D.
[168] l.l. sup. l.l.
[169] Conf. Acad. II. 20. p. 127.
[170] De Finib. II. 13. v. 7. Acad. II. 42. p. 209. Adde de Fin. II. 11, 12. Conf. omnino quae animadvertit Stäudlin V. Cl. in opere laud. T. I. p. 331. sqq.
[171] Cic. Acad. II. 31. p. 165.
[172] Vid. de eo omnino Jonsius de Hist. Phil. Scriptt. L. II. c. 14. p. 184. sqq. Heinius, sur le philosophe Clitomachus. Mem. de l'acad. de Berlin a. 1748. p.295. sqq. Brucker, T. I. p. 771. sqq. et loca ab his collecta.
[173] Vid. Sext. Emp. P.H. I. §. 220. et Euseb. P.E. XIV. 4. p. 726. D. ubi quartae Academiae princeps dicitur fuisse cum Philone. Vid. etiam Fabric. ad. l. Sext. l. in not. O. adv. Math. II. §. 20. et Fabric. in not. O. Cic. Tusc. Q. I. 24. p. 51. ed. Dav. et Davis. in not. 7. de Orat. I. 11, 18, 29 II. 33. Orat. c. 16. Acad. II. 16. Plin. H.N. VII. 24. Jonsius II. c. 14. p. 185. p. 191, 192.
[174] Cic. Tusc. Q. l.l. de Orat. I. 11. II. 38. Jonsius l.l. p. 191, 192.
[175] Acad. I. 6. p. 75. Jonsius l.l. p. 185.
[176] de Orat. I. 11. Diog. II. 64. Jonsius l.l.
[177] Acad. II. 6. de Orat. l.l. et III. 20. Bayle in v. Epicure not. D.
[178] Sext. P.H. I. §. 220. Euseb. P.E. XIV. 4. p.726. D. Ceterum de Academicorum numero vid. Fabric. ad l. Sexti l. not. N. Euseb. l.l. Numen. apud Euseb. l.c. c. 9. init. Diog. in Proöem. s. 35. Varro apud Augustin. de C.D. XIX. 1. Cicero Acad. I. 4, 13. de Orat. III. 18. Conf. Augustin. contra Acad. III. 17, 18. §. 37. sqq.
[179] Acad. II. 6. p. 76. Conf. de Orat. III. 28.
[180] Acad. l.l. conf. Jonsius l.l. p. 185. Stobaeus, Ecl. L. II. c. 7. n. 1. p. 38. ed. Heeren.
[181] Vid. Jonsius II. c. 16. p. 203.
[182] in Bruto. c. 89.
[183] Apud Euseb. P.E. XIV. 9. p. 739. B.C.
[184] Acad. II. 6. p. 78, 79.
[185] P.H. I. §. 235.
[186] in Eclog. l.l. p. 38, 40.
[187] ad pag. 46.
[188] Acad. I. 4. p. 17.
[189] Acad. l.l. et II. 4.
[190] Vid. Jonsius, III. c. 10. p. 264.
[191] P. Valentia Academica, p. 87, 91. Londini 1740. Cuius loci verba laudavit V. Cl. Stäudlin I. p. 342. not. 275.
[192] Sext. P.H. I. §. 235.
[193] Conf. Stäudlin l.l. p. 389, 390.




P A R S     S E C U N D A:
DE SCEPTICORUM et ACADEMICORUM IN OPPUGNANDIS DOGMATICIS DISCRIMINE.


C A P U T     P R I M U M.

        De   Discriminis   inter   varia   Philosophiae   genera   Diiudicandi   rationibus   et   norma


Ut indagemus, in Dogmaticis oppugnandis, num quid interfuerit inter Scepticos et Academicos, prius criterium quoddam, normamque iudicandi stabilire visum est, cuius auxilio et quaestionis constitutio, et eius tractandae ratio definiatur ac dirigatur.

Philosophia autem in abstracto potest spectari aut in concreto. Altera ratione, philosophiae, ab hominum tractatione semotae, notionem, eiusque vim ac potestatem describimus universe: altera, varias vias divortiaque persequimur, in quae philosophiae tractatio abiit. Hae diversae disciplinae multis discriminis notis a se invicem distant: quae notarum multiplicitas ad capita nonnulla potest redigi, criterium, quale desideramus, efficientia, unde omne fluat de sectarum varietate iudicium.

Primum igitur in unaquaque philosophia duplex est consideratio, materiae et formae. Unde disciplinarum dissidia duplicem habent ortum ac ditionem, materiae ac formae. Est autem materia alicuius philosophiae, argumentum ac res, in quibus ea versatur; sive corpus effatorum, quibus auctoris sententia continetur.

Materia intra fines suos coercet principia, a quibus in disciplinae apice collocatis, cetera manant; et haec ipsa consectaria, quorum a principiis ductorum complexus doctrinae universitatem constituit. Igitur dissensionis fons et in principiis inesse potest, et in reliquae, cui principia praesunt, disciplinae institutione.

Principia autem, sive plura sunt, sive unum, duplex faciunt genus: proque hac generis diversitate duplicem etiam habent regendae disciplinae vim et auctoritatem.

Ex altero genere principium est, quod ἀρχὴν αἰτιώδη vocat Sextus [1] i.e. initium philosophandi, sive finis doctrinae, quem philosophus philosophando assequi sperat, qualis fuit e.g. Scepticorum ἀταραξία , aliarum Sectarum alius. Potest autem hoc principium sive ante philosophandi initium factum iam esse stabilitum, sive postea demum in ipsius philosophiae cursu esse arreptum: habetque prius maiorem moderandae ac temperandae institutae rationis potestatem, quam posterius.

Est porro hoc principium aut theoreticum, aut practicum: i.e. finem continet aut in sciendo positum et contemplando, aut moralem, cum actione vitaque coniunctum.

Ex altero, quod constituimus, genere, principium a priori distinxit Sextus [2]; estque fundamentum quo disciplina nititur, quale fuit v.g. Scepticismi, τό παντὶ λόγῳ λόγον ἲσον ἀντικεῖσθαι . Cumque hoc principium intelligi possit, aut principium, quod dicitur, essendi, i.e. ipse philosophus, aut principium cognoscendi, quo disciplinae velut aedificium fundatur [3], hoc alterum modo ad institutum nostrum pertinere liquet. Continet igitur tale principium causam et auctoritatem traditorum in disciplina dogmatum: sive iuris habet declarationem et vindicationem, a quo, tamquam arce praesidioque, suam philosophus philosophandi rationem duxit [4].

Sunt haec principia numero, ut diximus, unum aut plura, et complectentur simul omnes disciplinae partes ac membra, aut alia aliis partibus fulciendis inserviunt. Verum imprimis aliud principiorum discrimen in antiquorum sententiis notandum est: quippe principium est eiusmodi, ut quae ipsi subiecta sunt, recta ex illo conclusionum serie et continuatione efficiantur; cuius generis est principium Scepticorum, quod supra diximus: aut ita est comparatum, ut ab ipso systematis corpore sit segregatum, et nonnisi ansa filumque ad disciplinam apprehendendam et stabiliendam: quo in casu plerumque hypothesi aliqua, tamquam vinculo, cum ipso systemate principium coniungitur; quale fuit e.g. principium doctrinae Platonicae de ideis, omnia semper fluere atque labi; unde transiit Plato ad receptacula verae stabilisque scientiae, i.e. ideas, condenda: quae doctrina cum Heracliteo principio cohaeret hypothesi, debere esse, esse adeo scientiam.

Haec de principiis; quorum varia ratio et multiplex diversitas varium habet multiplicemque in scholarum discordiis investigandis et diiudicandis usum: si enim ad enotatas discriminum formas et capita discrepantes antiquorum philosophorum rationes exegerimus, huius criterii praesidio instructi, rectius subtiliusque disciplinarum iudicium faciemus.

Veniendum est ad consectariorum, e principiis derivatorum, congeriem. Horum ratio aestimanda est e principiorum indole et auctoritate: quod tamen non ita intelligendum est, quasi in quibus sit disciplinis principiorum consensus, in iis non multum admodum differentiae interesse possit. At vero in principiis residet omnis discriminis normae constituendae fons et origo, ab iisque omnis illa internoscendae scholarum varietatis facultas ducitur. Scilicet ex iisdem principiis diversissimae saepius hauriuntur sequelae, eodem modo atque iisdem rationibus aliquoties contraria sententia fundatur: philosophorum porro, ab iisdem principiis profectorum, alius alio longius conclusionum seriem continuavit, ulteriusque principiis subiectam ditionem amplificavit: ac denique, si vel maxime eadem consectaria effecerint, et intra eosdem limites substiterint, doctrinae varia forma, i.e. effatorum alia consecutio, et mutua cohaerentia ac coniunctio fontem locupletem praebet discrepantiae dissidiique, et novum discernendarum philosophiarum criterium. Verum de hoc mox: illud nunc dicendum est, quod supra significabamus, quamvis diversa in iisdem principiis reliqua philosophorum ratio esse possit, attamen haec principia, tamquam fixa in utroque systemate puncta, mensuram esse et velut metam, ad quam explorari diiudicarique possit, quibus intervallis et anfractibus et flexuris ab iisdem carceribus egressi philosophi, a se invicem distent. Et si nec sibi, nec principiis satis philosophi sint consentanei, optime huius inconstantiae ac defectionis ratio, si ad principiorum regulam redeatur, poterit perspici. Sin vero disciplinarum principia discrepent, reliqua etiam placitorum turba a se invicem recedere solet. Quo in casu primum principia inter se conferenda sunt; dein doctrinae cum suis singulae principiis comparandae: quo facto rursus iter, quod supra descripsimus, tenendum ac persequendum erit.

Reliquum est ut de forma videamus.

Formam dicimus modum, quo enuntiatur de materia, sive eo, quod in disciplina enuntiatum est. Complectitur huius formae descriptio methodum philosophandi, ordinem ac dispositionem effatorum, eorumque inter se nexum et compactionem. Methodus partitiones habet Dogmatismi, Scepticismi [5], quasque alias philosophandi vias admittas. Etenim in hoc discrimine stabiliendo videntur etiam aliquae esse partes materiae, quoniam discplinarum materia Dogmaticarum, e.g. a Scepticis systematibus solet differre. Verum haec ipsa materiae immutatio plerumque pendet a forma, et methodi diversitate, quae philosophum cogit materiae etiam diversam rationem sequi. Scilicet hac in causa formae vis et efficacia notioni ac definitioni Aristotelicae optime respondet: nam ut forma sine materia dari nequit, ita materia sine forma nihil est. Igitur iis, quae in disciplina pronuntiantur, sive adiungas veritatis firmitatem et stabilitatem, sive probabilitatis fluctuationem, sive assensus retentionem, methodi aliam institutionem ingrederis: quae sibi coniunctas habet alias quoque disserendi formas ac vias; et singulorum membrorum aliam structuram et conformationem. Ordo ac dispositio effatorum, velut in aedificio elementorum, magnum habent in disciplinae fabrica et constructione momentum. Possunt enim singula effata et doctrinae partes multiplici modo sibi adaptari, affigique: unde magna ex parte ipsius systematis ingenium, indolesque manat. At vero maximam vim ac potestatem in disciplinarum charactere definiendo habet enuntiatorum inter se nexus, totiusque doctrinae compactio. Enimvero haec systematis membra consociandi ratio vincula tenet et iuncturas, quibus omne corpus nexum vinctumque est. Continet hoc formae officium imprimis philosophandi, ratiocinandique modum, quo ab uno effato via munitur ad alterum, unumque et alterum in unam sententiam coalescit. Est hoc merum ingenii opus, unde intelligitur, quanta sit huius rationis bene perspectae efficacia ad peculiarem indolem, non tantum disciplinarum, singulorum etiam philosophorum percipiendam. Sequitur hoc officium universae doctrinae aedificatio et compactio, cuius, qui interiorem fabricam, propriaeque indolis notas cognoscere cupiat, is se non singulorum placitorum recensione coarctabit, verum philosophantis ingenii itinera inter posita effata, tamquam stationes, perscrutabitur, suisque indiciis persequetur.

Cum disciplinae forma proinde alia sunt coniuncta, quae ex dictis consequuntur: coniuncta est etiam disserendi disputandique ratio, quae in disciplina adhibetur: ita, e.g. Stoici doctrinam suam intra captiosarum conclusiuncularum dumeta, ac dialectices spinosaeque disputationis angustias compellebant: Academici contra et Peripatetici, ad maiorem orationis et tractationis lucem philosophiam educebant, et latius et uberius et fusius disserebant.

Ex quibus omnibus tum criterium enascitur disciplinarum discriminis cognoscendi ac diiudicandi; tum etiam regula quaedam agendi elicitur ad talem normam indagandam et eruendam.

Haec ad nostrum institutum sufficiunt: in quibus ne quis maiora nos molitos esse suspicetur, minora praestitisse, sciendum est, nos argumentum nostrum orationemque his cancellis circumsepsisse, ut ex antiquarum observatione doctrinarum periclitaremur discriminis cum indicandi notas, tum iudicandi criteria quaedam proferre: quorum scilicet aliquis usus esse posset in Scepticorum et Academicorum differentia investiganda. Ex hoc igitur consilio haec instituti ratio et manavit, et adeo aestimanda est. Quod res indicavimus tantum, nec explicatas eas fusiusque expositas tradidimus, id fecimus, ut brevitati consuleretur.



Notae   in   Partis   Secundae   Caput   Primum:



[1] P.H. I. §. 12.
[2] l.l.
[3] Vid. Krug, über die Verschiedn. Meth. des Philos. etc. p. 19. et Neues Organon, Meissen, 1801. §. 3. p. 10. §. 4. p. 16. sqq.
[4] Nos haec pingui tantum Minerva agimus: nam ceterum principia cognoscendi, sive Idealia bifariam distinguuntur in principia philosophandi et philosophiae, sive, ut a recentioribus vocantur, Materialia et Formalia. Illa, ut ipsa vocabula docunt, materiae, quae continetur notionibus conscientiae (Thatsachen des Bewusstsyns) praesunt; haec formae, sive materiae in certam quamdam formam systematis, sive disciplinae redigendae. Vid. Krug, Neues Organon §. 3. p. 11. §. 5. p. 25. sqq. §. 6. p. 50. sqq. §. 7. p. 76. sqq. conf. Schelling, üb. d. Möglichkeit e. Form. d. Philos. Tubing. 1795. p. 15, 16, 17.
[5] Quae divisio idcirco a nonnullis dicitur formalis: quam appellationem improbat Weissius, V. Cl. Scept. causis atque natura, c. II. p. 5. not. e.




C A P U T     S E C U N D U M.

        Academicorum   et   Scepticorum   in   Oppugnandis   Dogmaticis   Discrimen


Academicorum et Scepticorum disciplinae bifariam possunt comparari: aut, ut singularum singulae aetates ac progressiones, et universus cursus conferantur: aut, ut uniuscuiusque disciplinae ἀκμὴ et maturitas alteri opponatur. Utraque ratio, in nostra controversia diiudicanda, coniungenda est: praesertim ob inaequalem et disparem singulorum Academicorum rationem [1]. Scilicet alia fuit disciplinae Academicorum, alia Scepticorum progressio. Etenim Academici primitus a stabiliori dubitandi consilio profecti, ad Dogmatismum sensim sensimque, ut vidimus, sunt relapsi: Sceptici maiori constantia perfectum Scepticismum sectati et assecuti sunt. Praeterea Scepticismi ars et systema progressu temporis magis consummata et amplificata sunt: sed omnis eius vis et auctoritas, tamquam peculiaris sibique consentientis disciplinae, iam condita est a Pyrrhone et Timone: quare omnis Scepticorum mutatio profectioque melius potest una descriptione adspectuque colligi, quam Academicorum. Nos primum utrorumque philosophiam ad perfecti Scepticismi exemplar, ut communem mensuram, revocabimus; a singulis Academicis initio sumto.

Arcesilas in fastigio τέλος collocavit τὴν ἐποχὴν , i.e. universum habitum de omnibus dubitandi. Sed quasi eam status constantiam attingere desperaret, Aristippum imitatus, qui τὴν εὐδαιμονίαν in τὰς κατὰ μέρος ἡδονὰς distribuerat, et has unice expetendas esse dixerat, τὰς κατὰ μέρος ἐποχὰς , i.e. particulares dubitationes, bonum esse statuit; particulares assensus contra, malum. Qua in re non eam tantum ob causam a perfecto Scepticismo recessit, quia, quod Sextus notavit, de assensus cohibendi bonitate dogmatice pronuntiavit; sed praecipue, quod consummatae et universalis dubitationis affectionem quasi in partes dissecuit, atque ita perfectae imaginis arcem deseruit. Dein Arcesilas artem quandam vitae constituit, ita ut εὐδαιμονίας fine et extremo posito, φρόνησιν diceret ad hunc finem adipiscendum viam munire; regendas autem esse actiones τῷ εὐλόγῳ . Verum abest rursus haec sententia a summo Scepticismo, illum dicimus, qui in hominem plenissismus cadere potest, quo phaenomenorum et coactarum modo affectionum assensus et ad agendum impulsus admittitur. A qua simplicitate is protinus deflectit, qui regulam et disciplinam et principia actionum inducit. Etenim hic maius momentum ac pondus phaenomenis et conscientiae impressionibus tribuit, quam fieri potuit ab illo, qui de omni similiter re, utrum sit, an quid sit, dubitat; obtemperans ei tantum humanae imbecillitatis auctoritati, quae assensum actionemque non suadet, sed iubet et extorquet.

Longius etiam Carneades ab exemplari, quod ponimus, abiit. Is enim et veritatem obiectivam, et notionum nostrarum ad illam veritatem quamdam rationem reliquit; quae ratio non veri certique, sed probabilitatis fidem habeat. Gradus etiam distinxit, secundum quos subiectivam veritatem ab obiectiva magis minusve remotam esse censet. Cum autem subiectiva veritas intelligi possit, aut de consensu cogitationum nostrarum inter se, notionumve cum sensus impressionibus sive phantasiis, aut de utriusque consensus coniunctione, videtur Carneades hanc postremam descriptionem recepisse: certe notionum cum phantasiis necessitudinem, i.e. verisimilitudinem, variis generibus definiit: nec tantum ut agendi criterium constitueret, sed etiam quo disserendi ac quaerendi iudicium gubernaret. Igitur Carneades dubitationem suam maiori etiam quam Arcesilas, dogmaticae assertionis licentia miscens et temperans, tertio a perfecto Scepticismo gradu consistere videtur.

Denique Philo Academicum dubitandi morem propius etiam Dogmatismo admovit. Etenim eo processit, ut res natura sua posse comprehendi affirmaret, quamvis non possint a nobis ea comprehensionis firmitate percipi, quam Stoici tuebantur. Dein systema morale composuit; ita ut magis etiam, quam ceteri Academici, disputandi in utramque partem consuetudinem a consummata dubitatione sevocaret. Quae res tam manifestam habet declarationem, ut ii etiam, quibus omnis discriminis nota inter Pyrrhonios et reliquos Academicos dubia esse videtur et incerta, sive potius nulla, ut Huetius [2] et Meinersius [3], quintam Academiam a Pyrrhoniis seiungant. Quae vero Garvius [4], affert, ea Philonis doctrinae magis, quam priorum Academicorum convenire videntur. Nempe rerum apparentium, et communiter omnes eodem modo moderantem auctoritatem [5], quam velut veritatis criterium Garvius Academicis et Scepticis affingit, ex Academicis forte unus Philo, e Scepticis nemo umquam concesserit, qui quidem a Dogmatismi concretione purus liberque permanserit. Scilicet huc advocanda est distinctio Aenesidemi apud Sextum, adv. Math. VIII. §. 8.

Pyrrhoniorum vero, qui, ut diximus, melius possunt unius formae specie comprehendi, dubitatio, si ad Scepticismi ideam, quam tenemus, referatur, hanc imaginem proxime videtur exprimere. Assensionem actionemque cogi fatentur, igitur se ei necessitati se subiicere, quoniam eam sibi subiicere nequeant: de ceteris rebus omnibus latissime patentem dubitationem profitentur.

Quod hic simpliciter indicamus, id ex ante dictis ita confirmatur et exponitur, ut ne bis eadem dixisse videamur, amplior explicatio hic relinquenda sit.

Ita differunt Academici et Sceptici, si communi eos perfecti Scepticismi norma metiamur; sequitur, ut, auxilio criterii, quod superiori capite constituere conati sumus, utrorumque philosophias secum invicem comparemus. In qua comparatione modo singulorum Academicorum rationes seorsim, modo omnium communem philosophiam communibus indiciis complectemur.

A principiorum doctrina ordiamur.

Ἀρχὴν αἰτιωδὴ sive finem philosophiae, Arcesilas statuit τὴν ἐποχὴν ipsam, quasi summi boni coniunctionem; cuius particulae sint αἱ κατὰ μέρος ἐποχαί : eodem modo atque virtus summum bonum potest dici, particulare bonum ad virtutem instituta actio. Vitae ultimum et extremum agnovit τὴν εὐδαιμονίαν , quae per φρόνησιν attingenda sit. Carneades de Arcesilae severitate paululum remisit; et omnia esse ἀκατάληπτα contra Stoicos eodem modo tutatus, omne sciendi agendique praesidium in probabili posuit: finem suae disputationis in utramque partem non alium stabiliens, nisi ut demonstraret, ultra verisimilitudinem progrediendum non esse. Philo Carneadis rationem videtur secutus esse; et universe Academici extremi constitutionem relegabant ad probabilitatem, et disputandi arte Stoicis intentata, in alteram philosophiae partem, i.e. verisimilium inventionem, omne pondus philosophiae ac momentum traducebant. Igitur dubitationi suae finem et extremum non assignabant, nisi ut per illam ad probabilitatem pervenirent.

Pyrrhoniis autem ἀταραξίαν , tamquam τέλος , quaerentibus, ἐποχὴ hunc finem attulit. Igitur in philosophia hoc tranquillo animi statu, in vita et coactis affectionibus, quibus non moveri non possunt, μετριοπαθείᾳ utuntur. Hanc autem ab omni philosophica consideratione secernunt, viventes κατ' ἀφιλόσοφον τήρησιν . Verum arcem et tabernaculum collocant in ἀταραξίᾳ , cuius gratia omnis eorum dubitatio suscepta est. Est autem ἀταραξία nihil aliud, nisi Scepticismus spectatus tamquam animi affectio, i.e. illa mentis quies et tranquillitas, quae a pugnantibus rerum rationibus se oppugnari turbarique non patitur. Hanc quietem plerique Pyrrhonii omni vivendi agendique ratione exprimebant, in qua praecipue μετριοπαθείαν consequi et custodire studebant: proditque haec affectio et τέλους constitutio, serium et ex animi sententia institutum Scepticismum. Ab Academicis contra huius affectionis sectatio aberat: nec habebat eorum dubitatio aliquam auctoritatem ad animi statum, qui Scepticismo conveniens est, condendum. Mentis illi affectionem regebant probabilibus, et Scepticismum suum, sive potius in utramque partem disputationem, materiem subiiciebant eloquentiae. Nimirum Academici [6] facundiae dicendique gloriam magis curabant captabantque, quam philosophiae, et hac ratione quamdam habebant cum Sophistis affinitatem. Igitur Sophistarum mos poscendi quaestionem, i.e. iubendi dicere, qua de re quis vellet audire, auctore Cicerone [7], postea ad Academicos philosophos est translatum: cum iam Arcesilas instituisset, ut ei, qui se audire vellent, non de se quaererent, sed ipsi dicerent, quid sentirent; quod cum dixissent, ille contra: sed qui audiebant, quoad poterant, defendebant sententiam suam [8]. Dein in Academia factum est, ut qui quaesivisset, taceret, ita ut cum is, qui audire vellet, ita dixisset, voluptas mihi videtur esse summum bonum, perpetua oratione contra disputaretur [9]. Philo autem induxit, ut apud se causarum etiam, quae locis essent, temporibus ac reis definitae, cognitio exercitatioque celebraretur [10]: quibus effectum est, ut Cicero fateretur, se oratorem extitisse non ex rhetorum officinis, sed ex Academiae spatiis, quae sunt multiplicium variorumque sermonum curricula; a quibus adeo omnis ubertas et quasi sylva dicendi ducatur [11]. Igitur disputandi in utramque partem consuetudo Academicorum paulatim abiit in rhetoricas dicendique exercitationes, a qua gloriola Pyrrhonii longissime erant remoti. Acquiescebant isti in philosophica quadam tranquillitate, famam hominum et plausus et dicendi laureolas aspernati. Cuius gravitatis documenta afferunt etiam Sexti Empiri opera: cuius divina ingenii celeritas, scribendique praestantia in eadem affectuum mediocritate et φιλοσόφως temperato orationis genere consedit. Ita Academici fere subsistebant in arte Scepticismi exercenda: Pyrrhonii per artem tendebant ad affectionem Scepticam; ita ut hac in fastigio collocata, eius gratia unice dubitandi magisterium ac disciplinam profiteri se dicerent.

Comparandi sunt Academici et Sceptici, ratione principii sive fundamenti, quo eorum philosophia nititur: in qua comparatione Academici singuli spectandi erunt.

Arcesilae principium bellum prodit cum Zenone. Scilicet fundamentum dubitationis statuit contrariam enuntiationem definitioni Stoicae; docens nullum esse tale visum a vero, ut non eiusdem modi etiam a falso possit esse. Quod principium, cum Dogmaticam affirmationem inducere videatur, ita ad dubitandi institutum fundandum Arcesilas convertit, ut ad Stoicorum spaientem recurreret. Enimvero sapientem Stoici tuebantur numquam opinaturum, i.e. falso incognitoque assensurum: atqui nullum tale visum est a vero, quod non eodem modo a falso esse possit, sapiens ergo, ne opinetur, omnes assensus retinebit. Hoc autem fundamentum patet unice accommodatum esse ad Stoicorum doctrinam oppugnandam: atque ita angusta ditionis descriptione contineri.

Latius disciplinae suae principium Carneades substravit. Omnem enim Scepticismum ab illo fonte duxit, nihil nobis esse, quo iudicetur veritas. In rebus veritatem reliquit, sed eam a nostra cognitione dimovit. Igitur non potest Carneadis principium censeri universalem gignere dubitationem, manente, vel saltem non tentato, vero, in quod mens probabilium inclinatione propendeat.

Philo denique omnem Dogmaticorum oppugnationem conclusit comprehensionis perspicuitate ea, quam Stoici fingebant, infirmanda, revocato Arcesilae principio. Quo tamen principio non usus est ad ἐποχὴν , quam deseruit, stabiliendam, sed ad affirmandi arrogantiam Stoicorum profligandam. Ab his itaque initiis nulla magna Scepticismi vis oriri poterat.

Scepticorum unum fuit principium, et latissime patens, et ex universa omnis philosophiae consideratione haustum, omni rationi aequalis ponderis rationem adversari. Quod principium omnes dubitandi partes et praesidia complectitur, ex eoque universalis et perfecti Scepticismi institutio ducitur. Neque est comparatum ad unum modo Dogmaticorum genus, sed ad omnia subvertenda: eoque solo omnis Scepticae artis disciplina nititur.

Hac principiorum differentia Academicorum et Scepticorum in oppugnandis Dogmaticis ratio discernitur: exponendum est de reliqua philosophia, cui principia praeficiuntur.

Ex principiorum arctius definitis limitibus consequens est, prodire reliquae etiam philosophiae maiores angustias Academicorum, quam Scepticorum. Igitur universalis Scepticismus, omniumque Dogmaticorum oppugnatio nasci non potuit ex istis principiorum sedibus, a quibus Arcesilas, Carneades, et Philo profiscebantur. Contra Pyrrhoniorum et finis et fundamentum disciplinae latissime patentem dubitationem afferebant. Occuparunt autem Sceptici omnem Dogmaticam assertionem, quibuscumque systematibus, artibus aut doctrinis contineatur. Et conditum est ab iis systema quoddam, quod omnes Dogmatismi regiones ac recessus persequitur. Qualis contrariarum rationum series et ordo numquam est ab Academicis formata et absoluta.

Poterat Academicus, Carneadem praecipue et Philonem secutus, sibi principiisque suis constare, si undique sententiae quamdam probabilitatem libaret et colligeret; et si non tantum in agendo, sed et in omni philosophiae parte certo cuidam iudicio se addiceret: quae libertas ab omni Scepticorum ratione, quae omnem notionum cum obiectiva veritate coniunctionem funditus tollit, et in cuius apice residet Sceptica animi affectio, alienissima fuit.

Praeterea Academicorum, si Arcesilam excipiamus, principia non postulabant, ut confiterentur se nihil scire, ne id ipsum quidem; et princeps consilium Stoicorum refutandorum, et eloquentiae triumphum adipiscendi, et probabilium veritatisque relictio faciebant, ut fere in Dogmaticam negationem inciderent; quamvis si hac parte prehendebantur, protinus se expediebant, dubitandi constantiam tuiti: quae tamen ratio expediendi Academicis, non iisdem, atque Sceptici, cinctis praesidiis atque cautelis, non eodem modo libera fuit et facilis [12]. Igitur Aenesidemus [13] dixit, ὡς οἱ μὲν ἀπὸ τῆς Ἀκαδημίας, δογματικοί τέ εἰσι. καὶ τὰ μὲν τίθενται ἀδιστάκτως, τὰ δὲ αἲρουσιν ἀναμφιβόλως . Dein καὶ περὶ πολλῶν , inquit, δογματίζουσιν. ἀρετήν τε γὰρ καὶ ἀφροσύνην εἰσάγουσι, καὶ ἀγαθὸν καὶ κακὸν ὑποτίθενται, καὶ ἀλήθειαν καὶ ψεῦδος, καὶ δὴ καὶ πιθανὸν καὶ ἀπίθανον, καὶ ὂν καὶ μὴ ὂν. ἂλλα τε πολλὰ βεβαίως ὁρίζουσι. διαμφισβητεῖν δέ φασι περὶ μόνης τῆς καταληπτικῆς φαντασίας. διὸ οἱ μὲν ἀπὸ Πύῤῥωνος, ἐν τῷ μηδὲν ὁρίζειν, ἀνεπίληπτοι τὸ παράπαν διαμένουσιν. οἱ δὲ ἐξ Ἀκαδημίας φησὶν ὁμοίας τὰς εὐθύνας τοῖς ἂλλοις φιλοσόφοις ὑπέχουσι [14]. Quo loco tamen videmus Aenesidemum Philonis rationem minus accurate cum omni Academia communicasse: etsi dogmaticam sententiam Academicorum fuisse, una est fere omnium auctorum vox [15]. Nobis et singuli Academici distinguendi, et non progrediendum videtur ultra id, quod supra ponebamus, universalem scilicet dubitationem et affectionis studium Scepticae, Academicis non item ac Scepticis fuisse proposita: eorumque ambitionem, de Stoicis eloquentiaque victoriam reportandi, et verisimilium regulam, saepius dogmaticam negandi libidinem attulisse, quae longissime erat ab omni Scepticorum philosophia remota.

Ab eodem fonte manabat alia Academicorum et Scepticorum discriminis nota, cum Academici in perfecta dubitatione sibi non aeque constarent atque Pyrrhonii.

In P. I. Cap. 1. distinximus Scepticismi formam, quae omnem inveniendae veritatis spem penitus delet, ab altera, qua haec eadem spes servatur. Priori formae praesunt Academici, alteri Sceptici. Illi enim longius, quam Pyrrhonii, procedentes, non veritatem ipsam, sed reperiendae veritatis vias et itinera praecidebant: atque ita omnis veri certique cognitionem desperabant. Sceptici modestius agentes, et consummatius dubitandi exemplum secuti, se quaerere adhuc veritatem profitebantur, atque ita medii erant inter Academicorum desperationem, et Dogmaticos in plena veritatis possessione beatos [16].

Ad hunc locum notatu dignum est iudicium Scholiastae in Lucianum, quo nostra quaestio tangitur. Lucianus [17] de Iove, δύο , inquit, ἀνδρῶν τἀναντία εὐχομένων, καὶ τὰς ἲσας θυσίας ὑπισχνουμένων, οὐκ εἶχεν ὁποτέρῳ μᾶλλον ἐπινεύσειεν αὐτῶν. ὣστε δὴ τὸ Ἀκαδημαϊκὸν ἐκεῖνο ἐπεπόνθει, καὶ οὐδεν τι ἀποφῄνασθαι δυνατὸς ἦν, ἀλλ' ὣσπερ ὁ Πύῤῥων ἐπεῖχεν ἒτι καὶ διεσκέπτετο. ad quem locum Scholiastes: οὐκ ἀκριβῶς τὴν Ἀκαδημίαν τοῖς Πυῤῥωνείοις ἢτοι Ἐφεκτικοῖς ἀπονέμεις Λουκιανέ. ἀντιδιαστέλλονται γὰρ τούτοις οἱ ἐξ Ἀκαδημίας. ὡς αὐτῶν ἐστιν ἐκείνων τῶν Πυῤῥωνείων ἀκοῦσαι ἒν ταῖς ὑποτυπώσεσιν. ἒπασχον γοῦν τοῦτο ὑπὸ τῆς ἰσοσθενείας τῶν ἀντιπάλων λόγων, οὐκ ἒχοντες ὁποτέρῳ παράσχοιεν αὑτοὺς εἰς συγκατάθεσιν . Melius tamen iste ex Grammatices pulvere homo Scepticismi indolem cepit, quam philosophus Seneca, qui [18] Pyrrhonios dicit et Megaricos et Eretricos spem omnem scientiae eripere: Academicos autem novam induxiise scientiam, nihil scire [19].

Cum vero in quacumque Scepticismi fluctuatione non omnis tamen possit assensus ex hominum animis exsculpi, in hac assensus necessitate aliter Academici, aliter Sceptici principiis suis constituerunt. Rem explicavit Sextus [20]: εἰ δὲ καὶ πείθεσθαι τισιν, οἳτε ἀπὸ τῆς Ἀκαδημίας, καὶ οἱ ἀπὸ τῆς Σκέψεως λέγουσι, πρόδηλος καὶ ἡ κατὰ τοῦτο διαφορὰ τῶν φιλοσοφιῶν. (...) ἐπειδὴ οἱ μὲν περὶ Καρνεάδην καὶ Κλειτόμαχον, μετὰ προσκλίσεως σφοδρᾶς πείθεσθαί τε καὶ πιθανὸν εἶναι τί φασιν. ἡμεῖς δὲ κατὰ τὸ ἁπλῶς εἲ[κ]ειν, ἂνευ προσπαθείας. καὶ κατὰ τοῦτο ἂν αὐτῶν διαφέροιμεν . De cuius testimonii auctoritate quo modo statui oporteat, effecisse nobis videmur in P.I. Cap. IV. Philonis autem assentiendi libertas penitus a Scepticismi ingenio deflexit.

His signis materiae, quae dicitur, philosophiae, Academici et Sceptici internoscuntur: sequitur ut de forma videamus.

Academicorum forma philosophandi ac disserendi ubique redolet oppositam doctrinam Stoicorum [21]. Arcesilae ratio et argumentorum institutio ac dispositio, ut vidimus, unice comparata fuit ad nobilitatam definitionem Zenonis, et Stoici sapientis notionem. Eodem modo Carneades omnem disserendi formam accommodabat disciplinae Stoicae: et omne disputationis filum et iter, cunctaque argumenta ex isits locis ducebat, quae ipsi Stoici suppeditabant. Philo autem voces etiam Stoicorum proprias usurpare coepit. Et universe debebant Academici eo magis omnem philosophiae formam ad Stoicorum rationes componere, quia omnis eorum dubitandi disciplina una pene arte, consilioque terminabatur Stoicos profligandi. Contra Sceptici, ab altiori fastigio et latissimo universae philosophiae conspectu vela facientes, oppugnandi Dogmaticos formam suam adhibuerunt. Igitur iam Pyrrho decem τρόπους stabilivit, quibus omnis Dogmatismi infirmandi via regeretur. Sunt his dein quinque alii additi, ex Dogmaticae plerique argumentationis vitiis hausti, qui etiam ad duo redacti sunt. Gubernant autem hi modi omnem Dogmaticorum oppugnationem, ita ut ex iis, quasi thesauris, depromantur argumenta, quibus disciplinarum doctores confutantur: ipsi vero modi nati sunt ex innumeris, adversus omnes Dogmatismi partes obiectionibus, ad quaedam capita redactis. Est haec pugnandi ratio Pyrrhoniis prorsus peculiaris ac propria: et hoc signo eius disciplinae forma optime insignitur, et ab omni alia ratione distinguitur.

Porro Academicorum disputandi disserendique ratio exiisse videbatur e scholis rhetorum, et ipsa coniuncta erat cum dicendi exercitatione; unde factum est, ut philosophiae gravitas ac severitas ex Academia quodammodo exulasse viderentur; qua de re supra explicatum est.

At Scepticorum sedatum fuit et philosophandi et orationis genus, dignumque philosopho et meditandi intentione, nec adeo luminibus frequens, quam acumine conditum et sententiis praegnans.

Abundabat denique Academicorum oratio usu et exercitatione dialectices: Sceptici non minora argumenta auxiliaque ab eius artificiis mutuabantur, et insuper peculiare quoddam dicendi genus usurpabant, Scepticis vocabulis plenum, aliaque, quam vulgari significatione, et variis cautelis, septum ac munitum.

His notis formae diversitas continetur. Scilicet Scepticismus est res, ut dicitur, negativa; in quam non cadit dispositionis effatorum, doctrinae nexus, aliarum rerum investigatio, quae dogmaticarum formam disciplinarum constituunt: nec potest adeo Sceptica pugnandi ratio nisi universis quibusdam signis comprehendi.

Hactenus discrepans est declaratio indolis Philosophiae Academicae et Scepticae: alius discriminis fons est in utriusque disciplinae in universam philosophiam auctoritate, fatis et habitu externo.

Academicorum in universam philosophiam auctoritas arctis finibus circumscriptis fuit. Etenim Academiae Scepticismus quodammodo vocari potest relativus, quippe qui solos Stoicos petebat: dum reliqua turba Dogmaticorum ab omni metu libera manebat. Igitur omne eius momentum temporis etiam angustis limitibus terminari oportebat, cum alia quadam disciplinarum successione Stoicos excipiente, omnis quoque Academicae oppugnationis vis occidere debuisset. Sed praeterea temporis brevem durationem habuit, quia sensim sensimque omnis Academiae dubitatio per varios grados ad Dogmatismum est relapsa. Nec umquam Academicorum ratio ad Scepticismi fastigium attigit, ut si vel maxime vicisset, non potuisset tamen omni philosophiae exitium atque interitum afferre.

Contra Pyrrhoniorum Scepticismus omnem quamcumque dogmaticam affirmationem adortus, semina continebat perniciei omnium disciplinarum, scientiarum et artium. Scepticismus non est, ut Academia, paulatim de sua dubitatione aversus, sed progressus et confirmatus, et tandem cumulatissime perfectus. Nec uni cuidam philosophiae aetati, successioni aut conditioni Scepticismus periculosus est; sed ad omnem aetatem et statum, non philosophiae tantum, sed omnium similiter artium doctrinarumque, potest traduci: quarum omnium protinus confecta esset internecio, si umquam Scepticismus factus esset superior. Scepticismus qualis Academicorum fuit, potuit aliquando ex philosophiae imperio penitus evanescere: Pyrrhoniorum auctoritas Scepticismi numquam videtur in philosophia posse emori vel exstingui.

Fata Scepticismi quantam habeant discrepantiam Academicorum et Scepticorum, saepius iam dictum est, quam ut explicari oporteat. Nimirum Academicorum Scepticismus progressu temporis non auctus est viribus, sed minutus; et tandem foedere iunctus cum eadem disciplina, quam oppugnabat. Quae res disparem effecit et fluctuantem Academicorum rationem, a quibus fere singulis alia Scepticismi forma minusque ea perfecta, quam cui succedebat, fundata est.

Pyrrhoniorum autem Scepticismus, in iisdem, a quibus primitus fluxerat, principiis, est confirmatus et paulatim absolutus. Igitur quaecumque erat incrementi aetas, eadem Sceptici custodiebant initia ac fundamenta, eundemque disciplinae characterem; vis enim Scepticismi ea iam condita erat a Pyrrhone et Timone, ut artis Scepticae posset subsidiis augeri, fundamentorum auctoritate non posset. Itaque aequalis fuit cursus Scepticismi, omniumque eius sectatorum philosophia, si temporis progressus distinguamus, facile potest ad unius disciplinae corpus revocari, quod in Academicorum discrepantia frustra quis instituat.

Academici denique quamdam Sectae coniunctionem inducebant, i.e. inter se esse tuebantur cognationis eam societatem, quae in iisdem principiis consentiens, ad eandem disciplinam defendendam conspiret. Unde discipulos venati, scholas aperiebant, quo dicendi sua exercitatione multitudinem allicerent.

Pyrrhoniorum vero, qui sectam esse dicat, eo sensu, quem indicabamus, is Scepticismi notionem perdere existimandus est. Enimvero Scepticus nullis tenetur principiis, neque unquam in hominum animis quemdam consensum vult efficere, sed multo potius sustinetur at adiuvatur hominum sententiarumque dissensus [22]. Quatenus Scepticus dici posset αἳρεσιν habere, exposuit Sextus P.H. I. §. 16, 17. [23]. Ex quo intelligitur, neque in institutum disciplinae, neque in characterem et indolem Scepticorum, quam moderabatur Sceptica animi affectio, cadere potuisse, ut scholam quamdam sectamque discipulorum aucuparentur: quin, sibi viventes, omnem certae cuiusdam scientiae consensum nec recipere, nec unquam agnoscere debebant, aut poterant [24].

Huc differentiae Academicorum et Scepticorum in oppugnandis Dogmaticis signa redeunt; quae indicanda modo erant, ut reliqua ratio explicatioque intelligeretur ex ante instituta de utrorumque philosophia disputatione. Etenim digitus tantum intendendus erat ad loca et fontes, quibus discriminis notae continentur: rogatosque velim lectores, ut perpetuo praemissam expositionem recordentur et conferant. Scilicet eam ob causam in superioribus uberius disputatum fuit, ut ad ipsam quaestionis diiudicationem venientibus omnia parata et in promtu essent: quae si e suis sedibus huc arcessantur, perspicietur quibusnam fundamentis nostrum de quaestionis capite iudicium nitatur.

Ceterum hoc capite discriminis notas complexi sumus cum internas, (essentiales) ut Dialectici dicunt, tum externas, sive fortuitas. Scilicet fortuitorum quoque differentia signorum Academici in oppugnandis Dogmaticis a Scepticis discernuntur. Igitur Stäudlinus V. Cl. non adeo recte videtur a Weissio V. Cl. [25] reprehensus, quod omnes universe Academicos comprehendens, ex altera modo classe, signorum externorum, discriminis notas depromserit [26]. Minus accurate ipse Weissius Academicorum Scepticismum a Pyrrhoniis videtur segregare [27]. Etenim in hac quaestione diiudicanda non recte poterit quis versari, nisi singulos seorsim Academicos spectaverit, eorumque philosophiam ad antiquorum auctoritatem studiose et fideliter exegerit.

Restat altera pars, ut notati discriminis causas persequamur.



Notae   in   Partis   Secundae   Caput   Secundum:



[1] Conf. Weiss. V. Cl. de Sceptic. causis atque natura, c. V. p. 35, 36.
[2] de la foiblesse de l'esprit humain §. 166. sqq.
[3] Gesch. der Weltweish. p. 143. sqq.
[4] Anmerkung. zu Cicero's Pflichten, B. II. p. 9, 10.
[5] die algemeinheit des subjectiven scheint.
[6] Quod indicavit Stäudlin V. Cl. l.l. p. 307.
[7] de Fin. II. 1.
[8] Cic. l.l.
[9] Cic. ibid.
[10] de Orat. III. 28.
[11] Orat. c. 3. Conf. de Fato, c. 2. de Orat. III. 36.
[12] Conf. Weiss. de Scept. causis atque natura, c. II. p. 7.
[13] In libro I Πυῤῥωνίων λόγων, apud Photium in Biblioth. Cod. 212. p. 280. v. 3, 4.
[14] Photius l.l. v. 18. sqq.
[15] Vid. Sextus P.H. I. §. 226. sqq. conf. §. 3. Gellius XI. 5. Brucker, Hist. Philos. T. I. p. 1331.
[16] Vid. Sext. P.H. I. §. 1. sqq.
[17] in Icaromenippe c. 25. ed. Hemst. sive Reitz. p. 782, 783. ed. Bipont. T. VII. p. 38.
[18] Epist. LXXXVIII. fin.
[19] Conf. Lactant. D.I. III. c. 4. n. 11. c. 5. n. 5.
[20] P.H. I. §. 229, 230.
[21] Conf. J.M. Degérando Vergleich. Gesch. etc. Th. II. c. XI. p. 380. sqq.
[22] Vid. Stäudlin l.l. p. 8, 9.
[23] Conf. Stäudlin. l.l. p. 9.
[24] Conf. Stäudlin. l.l. p. 307. Ab hac Scepticorum a sectae constituendae cupidine alienatione repetenda videtur una ex causis, quae effecerunt ut Sceptici plerumque in tenebris laterent, Academici contra in multa famae celebritatisque luce fulgerent.
[25] De Scept. causis atque natura c. V. p. 39. not. v.
[26] Geist und Gesch. des Scept. T. I. p. 306, 307.
[27] l.l. c. V. p. 38. sqq.




P A R S     T E R T I A:
DE CAUSIS DISCRIMINIS INTER ACADEMICOS et SCEPTICOS IN OPPUGNANDIS DOGMATICIS


C A P U T     P R I M U M.

        De   Causis   Discriminis   inter   Disciplinas   universe


Nullum facile negotium tantam vel ingenii vel utilitatis praestantiam habet, quantam indagatio causarum. Etenim in omni similiter arte ac disciplina, in historia, in reliquis omnibus, ceterarum scientia rerum sine hac facultate indagatrice languescit et corruit, quae tum demum perficitur ac sustinetur, cum causarum investigatio accesserit. Philosophiae itidem historia, quae huius splendore praesidii privata, ad inanem nominum commemorationem et ieiunam placitorum traditionem deprimitur, ab hoc praeclaro munere decus suum dignitatemque unice mutuatur. Est autem hoc officium cum universe in omni philosophiae historia adhibendum, tum ad singulas partes quaestionesque dirigendum. Cuius generis exemplum ponit ea, quam tractamus, quaestio. Nos eam viam ineundam esse duximus, ut primum philosophiae disciplinarum dissidia ac discrimina suis causis describeremus universe: quo deinceps ab hoc universo criterio instructi progrederemur ad particularis, quae in manibus est, discrepantiae fontes indicandos.

Rationum, unde philosophiarum discrimina nascuntur, indagatio, duplicem continet inquisitionem, psychologicam, et historicam. Utraque coniungitur in his tribus capitibus, ad quae omnes discrepantis philosophiae fontes, tamquam ad origines suas revertuntur:

    1.   Natura et indoles et ingenium philosophi, praecipue conditoris.
    2.   Huius naturae indolisque cultura et formatio, ingeniique institutio, et philosophi cum magistris aliisque necessitudo.
    3.   Temporum et aetatis, quibus floruit philosophus, conditio
       a.   civilis, cuius cognitio ex historia haurienda est.
       b.   Status philosophiae, ratione imprimis habita eius progressuum et systematuum, cum quae antea fuerunt,
             tum quae philosophi, de quo agitur, aetate vigent, earumque coniunctionis.


Natura et indoles et ingenium conditoris cum ad materiem philosophi[ae], tum ad formam moderandam faciunt. Etenim ex eadem institutione aliud ingenium alia apprehendit, cuius rei illustre est documentum in divortiis, quae, ut ex Apennino fluminum, ita ex schola Socratis tamquam communi sapientium iugo, facta sunt. Replicasse memoria sufficiat asperitatem et duritatem Antisthenis, et ex eodem fonte haustam hilaritatem et petulantiam Aristippi. Iisdem, quibus Aristippus, principiis usus Epicurus, continentioris vir indolis, foedus quoddam induxit voluptatis ac virtututis. Platonicae Philosophiae formam peperit auctoris ingenium a pueris ad poësin proclive [1]: eiusdemque ingenii praestantia ac magnitudo effecit, ut unus ex aequalibus Plato Socraticam ubertatem in se colligere, eamque suis vinculis consociatam, suisque fundamentis fundatam, immortalitati tradere posset. Sed satis exemplorum ad rem probandam, quae per se intelligitur. Igitur indoles lenis sit, an superba et pugnax; sensus moralis obtusus an acer; ingenium mediocre an capax, volatile an sedatum, celerius an tardius, suum an in alienis libenter sententiis acquiescens; et quotquot aliae magno numero diversitates locum habere possunt, potentem vim et efficaciam in disciplinas condendas formandasque exercent. Et vero in cognatis disciplinis parvo discriminis momento a se invicem seiungendis flectendisque, et in omni omnium sententiae declinatione, maximae ingenii partes sunt [2].

Altera causarum, ex quibus sententiarum discrepantia oritur, classis concluditur philosophi formatione et institutione, cumque magistris aliisque necessitudine. In huius explicationis limine ponenda est fortunae temeritas, cuius arbitrio saepius, quam consilii prudentia, futurus philosophus in initia incidit et causas, quae eius philosophiam gubernatura sunt. Nimirum una saepenumero fortuna efficit, ut non hac sed illa institutione, sive praeceptorum sive librorum, discipulus formetur. Uni fortunae committendum est, ad quamnam potissimum humanae vel cognitionis vel inscitiae partem discipulus, sive intra institutionis fines adhuc coërcitus, sive postea, cum ex eius claustris evolans, suas ipse iam ingenii alas quatere incipit, deferatur; quae pars si firma est et stabilis et ad omnem impetum satis tuta, ad Dogmatismi scopulum iuvenis facile adhearescit; sin vero debilis est, et ad quamdam examinis severitatem non munita, adolescens, qui suus esse conatur, quod tueri non potest, spe frustratus, reiicit, et ad Scepticismi castra confugit. Denique in fortunae libidine positum est, quodnam initium filumque philosophandi philosophus nanciscatur: a quo initio omnis plerumque eius disciplina regitur; praecipue, si haec ansa, quemadmodum in Arcesila, cum aemulationis incitamento aliove affectu copulata est.

Verum haec fusius explicare tempus vetat: ad institutionis auctoritatem redeamus.

Institutio materiem maxime philosophandi subministrat: in formam enim nonnumquam valet, in quam et aliae causae, unum omnium praecipue ingenium valet. Ita Platonis philosophia vestigia servat disputationis Socraticae, systematis Heracliti, aliorum fontium, ex quibus hausit: Epicuri doctrina praeceptrices prodit Democriti disciplinas et Aristippi: redolet Zenonis sententia institutionem Cynicam. In unius philosophia, institutio luculentius indicia facit sui, quam in alterius, prouti auctor minus magisve suus est; sed ad omnium tamen doctrinas prodest.

Ex necessitudine porro philosophi cum doctoribus suis, aliisque, egregie proficitur ad causas stabilitae sententiae cognoscendas. Quorum magna intercedit cum philosopho coniunctio, eorum magna item ad doctrinam eius formandam est auctoritas. Contra privatarum disiunctio inimicitiarum disciplinarum saepe discidia affert: ita simultas, quae Aristoteli intercedebat cum Megaricis magnum in hac schola formanda momentum habuisse videtur: contentio Platonis ac Aristotelis magnopere valuit ad huius doctrinam a Platonis sententia sevocandam, et quocunque alio, quam Platonico more constituendam, ut Aristotelis iam antiquis videretur φιλονεικότερον ἢ φιλοσοφώτερον ἐκ τῶν δογμάτων τούτων, ὡς προθέμενος τὴν Πλάτωνος ὑπεριδεῖν φιλοσοφίαν [3]: Epicuri et Epicureorum disciplinarum contemtus liberalium ex Epicuri cum Nausiphane inimicitiis magna parte videtur derivandus [4]. At praeter amicitiae discordiaeve coniunctionem, alia etiam necessitudo adesse potest aemulationis, imitationis, studiorum aliorum. Quorum quae vis sit, explicarem, nisi res ipsa loqueretur, neque huius instituti ratio brevia magis rerum indicia quam exponendi ubertatem postularet.

Quos dissensus sectarum fontes non comprehendit nec ingenii diversitas, neque institutionis, eos capit tertius causarum ordo: cuius duplex est divisio, causarum civilium et philosophicarum. Ab illis ordiamur.

Status civilis, cum patriae civitatis, tum gentium coniunctarum, philosophiae universe magis aut minus favet; verum hoc relicto, causarum civilium momentum in philosophiae generibus temperandis indicandum est. Igitur rerumpublicarum conversiones facile sequitur animorum sententiarumque conversio [5]. Dein Athenarum historia et Sophistarum auctoritas demonstravit, philosophiam, si cum civitatis usu communicatur, et ad quaestus humilitatem et rhetorices iactantiam abiicitur, ab ortus generositate ita posse degenerare, ut restitutorem nacta, in novum rerum ordinem transeat, in quo tutius dignitatem suam vindicet. Etenim causarum vis civilium in formando Socrate non omittenda est. Imo temporum conditio politica quamnam habere possit cum philosophorum placitis necessitudinem, exemplum est Plato, qui quomodo ex turbarum civilium fluctibus ad doctrinam suam moralem et perfectae reipublicae informationem appulsus sit, docuit V. Ill. de Geer, Diatr. in Polit. Plat. Princ. C. II. Sect. I. §. 1. sqq. Sect. II. §. 1. sqq. [6].

Altera classis est causarum philosophicarum; quae definiuntur statu philosophiae, ratione imprimis habita eius progressuum, et systematum, cum quae antea fuerunt, tum quae philosophi, de quo agitur, aetate vigent, eorumque coniunctionis. Alius aliis temporibus philosophiae progressus aliam quoque efficaciam habet, in philosophiae generibus et pariendis et conformandis; ut fere alia artis cuiusdam profectio alia etiam opera gignit. Etenim alia aetas alia affert subsidia et adiumenta, quae aequalibus praesto sunt, eorumque ingenium adiuvant, maioribus non praesto erant. Alia aetas alios habet philosophiae defectus, alia incrementa, quae disciplinarum ortum parant et dirigunt [7]. Aliarum semina doctrinarum continebat Ionicorum schola, aliarum divini scripta Platonis, nec potuisset Plato istam doctrinae excellentiam condere, si Socratis tempora antevertisset. Ita variarum philosophiarum origines maturitatesque a temporis demum progressione expectandae sunt.

In causis porro, de quibus agimus, praecipuum locum sibi vindicant systemata, sive prioris, sive eiusdem aetatis. Scilicet ni physici philosophi intellectus nondum explorati viribus temere fisi, in ipsis statim philosophiae initiis, rationis terminos essent transgressi, Eleaticis nulla causa fuisset Empirismi labefactandi, et ad Rationalismum, tamquam in portum, scientiam avehendi. Ni horum opera naturae explicatio de sede sua fuisset deiecta, non potuisset Socrates super naturalis philosophiae ruinas cognitionem hominis moralem fundare. Neque tandem idem Socrates nominis immortalitatem assecutus fuisset, nisi contra nitentibus sophistis. Etenim in eo istud disciplinarum commercium cernitur, ut sive se excipiant, sive simul floreant, se mutuo regant ac temperent. Quae regendi temperandique auctoritas manet, sive se sustentent, sive infirment. Et maiorem saepe huius regiminis vim ac potestatem tenet contraria disciplina et inimica, quam foederata et auxiliaria. At vero non singularum tantummodo doctrinarum coniunctiones et discordiae ad philosophandi genus formandum flectendumque valent: sed omnium systematum consociatio ad unius causae effectum saepenumero velut conspirasse videtur. Igitur ad causarum in aliqua disciplina indagationem suscipiendam, requiritur, ut perspecta sit ac cognita universa philosophiae conditio: quod officium complectitur, ut omnium philosophiarum mutua et ad se invicem et ad priores, ratio teneatur, et singularum cum proposita disciplina necessitudo. Cuius necessitudinis quadruplex est genus: ut sit alia ratio doctrinarum, quae disciplinam, de qua investigatio instituta est, genuerunt; alia earum, quas oppugnavit; alia, quas ipsa peperit; alia tandem earum, quae ad eam oppugnanda, adhibita sunt et conversa.

Hanc vim disciplinae, earumque commercium exercent; unde operae pretium fecisse nobis videmur, qui ortus et incunabula Scepticismi in Parte I. pluribus sumus persecuti. Sed hic vela contrahenda sunt, sperantibus, quae dicta sunt, ea ad causarum indagandarum criterium normamque constituendam satis esse. Reliquum est, ut hanc doctrinam nostrae quaestioni adaptemus.




Notae   in   Partis   Tertiae   Caput   Primum:



[1] Vidd. auct. laudd. a Borgero V. Cl. l.l. Sect. II. §. 3. p. 85. nota. n.
[2] Conf. Stäudlin, l.l. p. 89. sqq. ubi ingenii et characteris momentum in gignendo Scepticismo recenset.
[3] Tradente Plutarcho adv. Colot. c. 14. p. 1115. C.
[4] Vid. Sext. adv. Math. I. §. 1 sqq.
[5] Exemplum est apud Stäudlin l.l. p. 375. sqq.
[6] Ceterum de harum civilium causarum vi ac momento, videndus est, qui apposite de iis ad suum consilium disserit, Borger V. Cl. de Mysticismo, Sect. I. §. 2. p. 33. sqq.
[7] Cf. Borger V. Cl. l.l. Sect. II. §. 2. p. 62, 63.




C A P U T     S E C U N D U M.

        Discriminis   inter   Academicos   et   Scepticos   in   Oppugnandis   Dogmaticis   causae.


Discriminis Academicorum et Scepticorum in oppugnandis Dogmaticis causas investigaturis, principium ducendum est ab illa causarum classe, quae continetur philosophorum, praecipue conditorum, natura, indole, ingenio. Sunt igitur ab hac parte considerandi statores ac duces Academiae, et conditor, reliquique principes Scepticismi; unde pateat horum virorum diversam naturam, indolem, ingenium, diversam quoque philosophiae rationem gignere debuisse.

Arcesilam natura instruxerat mirificis ad dicendum dotibus, summaque acuti ingenii agilitate et celeritate. Unde mirari non subit, mediae Academiae auctorem philosophiam eloquentiae magis subiecisse, quam praefecisse. Ex quo eloquentiae fastigio manare debuit, ut in Academiam irreperet dicendi studium, quod unice occuparetur in profligandis adversariis, et victoriae laureis captandis. Eadem naturae felicitas Carneadem ornaverat maioribus etiam dicendi ingeniique praesidiis: et eximia facundiae et acuminis vis viguit in Philone. Igitur Academia ad eloquentiae quamdam exercitationem ostentationemque est conversa, a meditationis vero intentione et philosophiae gravitate magis aversa: et id maxime egit, ut Stoicos confoderet, quemadmodum fere causarum patronus totus in eo est, ut celebritatis triumphique laudes reportet. Quae causa etiam valuit, ut numquam Academici adscenderent ad Scepticum animi statum, tamquam extremum et finem condendum; quo cardine Academicorum Scepticorumque discrepantia magna parte vertitur. Etenim Academici, ad dicendum velut nati factique, in eloquentiae laude omne studium consumentes, intra artis Scepticae exercitium se continebant, neque ultra quaerebant τέλους quamdam constitutionem; cum insuper talis philosophicae quietis severitas, qualem afferebat ἀταραξία , non facile posset ab istis Academicorum ingeniis expeti.

Pyrrhonis vero, in perpetuam meditationem intenti, natura et ingenium magis facta erant ad philosophi gravitatem et tranquillitatem, quam ad dicendi splendorem et celebritatem. Igitur faciles explicatus habet, quod eius doctrina aliam sit formam nacta, quam Academicorum, atque ex ἀταραξίας securitate, velut e sedibus suis, prodierit. Praeterea moderata et prudens consideratio, in qua Pyrrho omnem vitam degebat, magis absolutam et cumulatam disciplinae constitutionem parere poterat, quam Academicorum pugnax disputatio. Unde accidit, ut Philosophicum Pyrrhonis ingenium, quod plane suum erat, consumatissimum Scepticismum conderet, suisque principiis ac fundamentis praeclare fundaret.

Hinc intelligitur, quaenam discriminis inter Academicos et Scepticos partes tribuendae sint auctorum diversis ingeniis et naturis: alter causarum fons aperiendus est, formationis et institutionis.

Arcesilas magistrorum, uti vidimus, institutione usus est ea, quae futurum Scepticum optime instrueret: sed veniendum est hoc loco ad eam institutionis partem, quae Arcesilam ad peculiarem, a Pyrrhoniis diversum, Scepticismum impulit et formavit. Nimirum Arcesilas profectus est ex illis spatiis et curriculis, in quibus iam Platonis erant impressa vestigia: unde fieri non potuit, quin aliquid discipulo adhearesceret. Appulit autem Arcesilas ad illam doctrinae Platonicae partem, qua omnia disputandi in utramque partem consuetudine tentantur: sed cum Platonis revera Dogmatica esset sententia, accidere debuit, ut arctior quaedam Scepticismi forma ex istis incunabulis prodiret. Ab hoc enim initio factus est Academiae Scepticismus ars quaedam in utramque partem disputandi: quod institutum mire etiam dicendi studio Academicorum accommodatum fuit. A Platonis vero Dogmatismo plus Dogmaticae affirmationis immixtus est, quam pro perfecti Scepticismi exemplo licebat. Inde fluxit probabilium relictio et libatio: cum ex Platonicis scriptis hausta Dogmaticos oppugnandi ratio non posset illa principiorum latitudine et perfectione strui, quae in Scepticismi fastigio requiritur.

Porro fecit ad Arcesilae philosophiam hoc modo constituendam condiscipuli aemulatio Zenonis. Quod momentum primordia habet et causas, cur omnis deinceps Academicorum disputatio contra Stoicos potissimum exarserit. Ex qua conversione quantum a Pyrrhoniis discrepantiae Academiae Scepticismus traxerit, supra explicatum est. Fuit autem haec Arcesilae et Zenonis invidiosa concursio conflictioque velut ansa, quae primum Arcesilam elicuit et excitavit ad philosophiae suae rationem declarandam et manifestandam, eoque modo conformandam, quo optime adversarium everteret.

Carneadis ingenium eandem attulit copiam et acrimoniam disputandi, sed perpetuum Platonicorum librorum et Chrysippiorum studium Scepticae doctrinae terminos coarctavit. Nitebatur enim tertiae Academiae princeps maiori iam momento, quam mediae conditor, in Dogmatismum, cuius propensionem Plato alebat, Stoicae doctrinae progressus urgebat et cogebat. Etenim si ab initio absoluti Scepticismi principiis Academicorum dubitatio fuisset fundata, non potuisset Dogmatici alicuius systematis subtilior et emendatior constitutio in perfectum Scepticismum Dogmatismi auctoritatem quamdam invehere: nunc vero in illis principiorum angustiis et infirmitate, debuit Chrysippi acumen valere, ut Carneades in utramque partem disputationem servandam esse existimaret et tutandam, maiori Dogmatismi auctoritate adhibita, qua Scepticismi sui debiles partes sustineret ac corroboraret. Perpetuum dein cum Stoicis commercium, et totius Academicae oppugnationis ad Stoicorum systema accommodata ratio, hanc Dogmatismi inducendi vim et opportunitatem auxit. Platonis studium librorum quemadmodum Academicorum Scepticismum rexerit, ante planum fecimus.

Idem momentorum pondus, quod Carneadis sententiam ad Dogmatismum inclinaverat, maiori efficacia Philonem, qui Stoicorum impetus vix poterat sustinere, ad Dogmatismum, a quo erat Academia profecta, reduxit.

Pyrrhonem contra institutio dialectica et Sceptica iam ab initio ad Scepticismum armaverat et instruxerat. Didicerat ille ex Democriti libris sensuum fidem spernare, et ad rationis praesidia confugere, omnemque omnino veritatem in profundo esse demersam. A quibus elementis quomodo Scepticismus oriatur, ostendere sumus conati. Non profectus erat Pyrrho, quemadmodum Academiae duces, a Dogmatismi fontibus et magisterio, quae ingenium in universali Scepticismo condendo vincirent et adstringerent. Sed ingenio suus, poterat illius ingenii cursum libertatemque sequi, nullius custodia auctoritatis intra quosdam sententiae cancellos compulsus. Praeterea videtur Pyrrho, ut recentiori aevo Huetius et Baylius, ex historiae imprimis philosophicae, quam egregie eum habuisse oportet cognitam et perspectam, studio, dubitationem suam arripuisse; ad quod cum accederet appositae institutionis vis, facile patet, quomodo in gravissimarum contentionum tempestatibus, omnis certae cuiusdam sententiae naufragio facto, ad Scepticismum, tamquam ad saxum, delatus sit. Scilicet prodit eius Scepticismi ratio, totius philosophiae omniumque systematum universam et interiorem considerationem, quoniam eius oppugnationis principia et capita omnes similiter disciplinas complectuntur. Arcesilam autem et Carneadem, et Philonem vidimus ex peculiari Stoicae doctrinae studio progressus, non voluisse de industria alia Dogmaticorum genera, quam Stoicos, disputatione sua implicare. Neque adeo sui esse poterant quam Pyrrho, et in materie philosophiae, quam gubernabat institutio, et in forma constituenda, quae erat Stoicae doctrinae adaptanda.

Tertia causarum, a quibus Academicorum et Scepticorum discrimen fluxit, classis, est status philosophiae disciplinarumque, quarum in gignendo et formando utrorumque Scepticismo aliquod fuit momentum. Civilis enim horum temporum conditio in alia saepius magnam auctoritatem habuit, in discrimen, quod quidem nos tractamus, non habuit.

Philosophiae progressus Pyrrhonis aetate et Arcesilae fere idem fuit, sive potius huius aetate maior. Verum in differentiam, quam volumus, praecipue valuit variorum systematum philosophicorum cum Academiae et Pyrrhonis Scepticismo varia coniunctio. Cuius ratione necessitudinis quatuor, ut dictum est, generibus possunt disciplinae distingui: unum genus, quod genuit; alterum quod Academici et Pyrrhonii sibi oppugnandum proposuere; tertium, quod ab his fuerit partum et inchoatum; quartum, a quo ipsis bellum indictum fuit.

Academicorum Scepticismum genuit Dogmatismus Platonis, et ad se oppugnandam excitavit Zenonis affirmatio. Stoici contra implacabiles inimicitias contentionesque susceperant adversus Academiam, quae tandem in eodem ortu Dogmatismi rursus occidit.

Pyrrhonis dubitationem pepererunt bellum adversus Empirismum, philosophorum dissensiones, et praecipue Platonis Aristotelisque discordia. Etenim Plato sensuum fidem penitus abiecerat, et nimiam in ratione auctoritatem posuerat: quod vitium ita notatum est ab Aristotele et reprehensum, ut ipse experientiae nimium, rationi fere nihil tribuerit. Ita haec lis egregia fuit ansa ad arripiendum, de omni scientia dubitandum esse. De bello adversus Empirismum et philosophorum dissensionibus, in quibus incunabula fuere Scepticismi, supra disseruimus.

Uti apprehensus fuerat Pyrrhoniorum Scepticismus et haustus ex universae philosophiae consideratione, omniumque philosophorum dissidiis, ita omnes omnino disciplinas sibi sumsit oppugnandas. A quo universo bello quale discrimen Academicorum et Pyrrhoniorum manaret, antea dictum est.

Hac adversus omnia systemata pugnae susceptione factum est, ut omnes simul Dogmatici ad Scepticismi oppressionem, quasi ad commune incendium restinguendum, concursarent. Quae causa effecit, ut ad omnium impetum sustinendum Pyrrhonii firmius se munire et armare deberent: unde exorta est illa perfectio Scepticismi, quam Academia non potuit attingere, cuiusque auctoritas in philosophia numquam evanescet.

His causarum indiciis nostra disputatio terminabitur. Quod si quis uberiorem explicationem desideret, duplici de ratione eam accipiat a nobis preaetermissam esse. Etenim Academicorum et Scepticorum ortum, progressum, maturitatem, ita explicare studuimus, ut cum doctrinarum descriptione causarum indagationem copularemus. Igitur singulorum conditorum historiam, et universum disciplinarum cursum ab initio persequi instituimus ad eam normam, quam in P. III. C. I. posuimus; philosophiae, de qua agebatur, cognitionem ex fontibus, quos ibi commonstravimus, aperientes. Quibus factis, causarumque criterio constituto, nil reliquum erat, nisi ut ad illius capita criterii, causarum disputationem, quae erat iam in P. I. pertractata, brevibus indiciis ita revocaremus, ut cetera ex ante dictis intelligerentur. Altera, quae copiosiorem hoc loco explicationem vetat, ratio est, quod causarum discriminis inter Academicos et Scepticios, magna pars in ipso notato discrimine residet. Nimirum possunt hae causae variis classibus ita distingui, ut causae primariae sive primi ordinis dicantur notarum discriminis unum genus parere: a quibus dein notis, tamquam causis secundi ordinis, alia rursus discriminis signa ducuntur. Ita ab explicatione discriminis Academicorum et Scepticorum hoc alterum causarum genus discerpi non potuit: unde capiti ultimo nihil restabat, nisi primariarum inquisitio causarum.

Qua iam defuncti, ad omnem quaestionis partem pro nostrarum ratione virium satisfecisse nobis videmur: an recte satisfactum fuerit, penes alios iudicium esto.





T     A     N     T     U     M .



ἀντιδιαστέλλονται τοῖς Πυῤῥωνείοις οἱ ἐξ Ἀκαδημίας    

Schol. Luc.                     




Terug naar de Thorbecke Pagina