Home  Summary of homepage 

Een consilium van Nicolaas Everaerts (1462-1532)

A consilium by Nicolaus Everardi - Ein Gutachten von Nicolaus Everardi - Un conseil par Nicolaus Everardi - Un consilio di Nicolaus Everardi

Antwerpen, Stadsarchief, Fonds Notariaat, nr. 3692, f. 159v-161r, hier/here/ici/qui f. 161r - met dank aan/thanks to/vielen Dank an/remerciements à/grazie a Michel Oosterbosch, Brussel

Over dit consilium/On this consilium/Zum Gutachten/Sur ce conseil/Su questo consilio: Otto Vervaart, Studies over Nicolaas Everaerts (1462-1532) en zijn Topica (Arnhem 1994) 193-195.

Transcriptie van het slot / Transkribierung des Ende / Transcription of the end / Transcription de la fin / Trascrizione della fine

Meer over Everardi    Mehr zum Everardi    More Everardi    Plus sur Everardi    Sull'Everardi

Textus

Transcriptio

[f. 161r] tam etiam propter coram proprium iuramentum in assumpcione ad officium ut/ premittitur prestitum de faciendo omnibus iusticiam, quo excusat a pena/ corporali, etiam dato quod in iure errassent, l.i. in fine cum sua glo. ff. de abigeis,[1]/ pulcher textus in § Sed tamen id aliquando in versi. "Item si ille" ad quem/ Insti. de usuca.,[2] l. Igitur incluso ff. de libe. cau.,[3] voluit Bar. in l. Iuste/ possidet ff. de acquire. pos.[4]

Patet eciam quod non erant in dolo quia constitit/ quod pro iuris sui defensione non paruerunt, prout patet ex eorum protestacione/ que animum praestantium ab omni dolo malo, primaque intencione alienum/ fuisse demonstrat l. Si putator[5] et l. Qui foveas ff. ad l. Acqui.[6] cum/ similibus. Ad quaestionem ergo principale claudendo dicimus dictos legislatores/ ab impeticione dicti fisci simpliciter absolvendos esse et absolvi debere/ in contrarium allegata per fiscum non obstante.

Sic subscriptum prout scribitur supra videtur michi Henrico de Minori Villa artium et decretorum doctor inter alios minimo dicendum de iure allegandum probandum et conludendum quod testor manu/ propria et signo his apposito, ita est Minori Villa.

Et ego Petrus de Thenis/ artium et utriusque iuris doctor omnium minimus prout prescribitur censeo/ super prescriptua dicendum consulendum et iudicandum teste signo meo manuali/ hic apposito P. de Thenis.

Et similiter ego Nicolaus de Middelburgo Grijpskerke inter utriusque iurium doctorum omnium minimus, ut prescribitur testo de iure/ dicendum consulendum et iudicandum, teste meo signo manuale consueto, iudicio aliorum melius sententium semper salvo, Ny. de Middelburgo Grypskerke.


     [1]        D. 47.14.1 cum glossa.

     [2]        Inst. 2.6.4. § Item si ille ad quem = Inst. 2.6.5.

     [3]        D. 40.12.12.

     [4]        Bartolus de Saxoferrato ad D. 41.2.11.

     [5]        D. 9.2.31.

     [6]        D. 9.2.28.


Textus  Home  Summary of homepage  ov - 4 januari 2002 - transcriptie/transcription/Transkribierung/trascrizione 1993