Home  Summary of homepage 

Exemplum consilii

Een voorbeeld van een juridisch consilium - An example of a consilium - Beispeil eines juristischen Gutachtens - Un exemple d'un conseil juridique - Un esempio di un consilio giuridico

Ludovicus Pontanus de Roma (1409-1439), Consilia (Venetiis: Andreas de Turresanis, 1500) - GW M34937, ex. Tübingen, Universitätsbibliothek, Hn 73 2o ang R, nr. 271, f. 85va-vb, inc. Vis tota presentis dubitatis consistit - online: Bayerische Staatsbibliothek, 2 inc. c.a. 3916 - see/sehe/zie/vedi/voir Rechtshistorie for literature about consilia / für Literatur über Gutachten / voor literatuur over adviezen / pour une bibligraphie sur les conseils juridiques / per una selezione di letteratura

Vis tota presentis dubitatis consistit, an serenissimus Rex Ladislaus per venditionem terre sancti Lucidi censeatur etiam vendidisse predictas gabellas, iuraque exiture seu partis lanee. Prima etenim fronte dicendum videtur quod non. Non est enim dubium predicta iura fore regalia, ut in c.i. Quae sunt regalia, in usi. feu. Regalia vero in venditione non intelliguntur inclusa, nisi expresse eorundum mentio facta fit, de capitaneo qui curiam vendidit, in c.i., in usi. feu. Substantialiter tamen loquendo in contrarium se habet veritas tribus potissime rationibus.

¶ Primo quidem quia cum plurimum precedit specialis enumeratio generalis subsequens clausula ea complectitur quae sunt specialiter expressis similia licet non maiora, extra de rescrip. Sedes, de procura., Qui ad agendum li.vi. eodem titulo cle. Non potest, ff. de vi. tri. et deo le., l.fi. § Cui dulcia, C. de servi. fug. l. Si fugitivi, iuncta glossa in verbo Alia pena, et quod no. ff. signis can., l. Sed et si quis § Quesitum. Maxime cum in eadem generali clausula appositum est verbum geminatum "quicumque" prout in casu nostro, quod quidem potentius includit vebo generali et semplici, ut ff. ad Trebell. l. Balista filium, ubi est casus notabilis. Sed in proposito casu precessit quorundam regalium specialis enumeratio, cum expressa sint angaria, et per angaria passagia aquarum decursus piscationes et banchum iustitie, que quidem omnia regalia sunt, ut in dicto c.i. Que sunt regalia. Igitur est consequens ut in ipso contractu generalis clausula subsequens, scilicet "cum omnibus aliis quibuscunque" etc., complectatur alia regalia precedentibus similia. Et igitur hec de quibus queritur.

¶ Secundo, quia non est dubium quod illa verba "quecunque" sub se includunt omnia, maxime cum sequitur ab ipsis exceptio quedam que huius nature est, ut declaret regulam, firmetque in non exceptuatis, ut primum patet, de lega. iii. l. Julianus, C. mandati l. A procuratore, extra de maio. et obed. c. Solite. Secundum ff. de penu. lega. l. Cum dominus, ff. de fund. instruc. l. Quesitum, § Idem respondit domo. Et in Auc. De non alie. § Ubi autem ff. de usufruc. le. l. Generali § Uxori. Sed in casu proposito processit universalis clausula regalium inclusiva propter regalia quedam specialiter enumerata. Ergo sequitur quod subsequens exceptio seu reservatio habeat virtutem inclusivam omnium bonorum regalium que possunt sub dicta universitate includi, et consequenter horum de quibus queritur.

¶ Tertio non est dubium quod scientia cum patientia longi temporis declarationem tacite precedentis voluntatis inducit, ff. de acqui. heredi. l. Qui in aliena, ver. Sed si non adierit, C. de peti. heredi. l. Si filius, ff. de iure dot. l. Cum post. Et quod no. glossa C. communi divi. l. Si probatum. Sed presupponitur post peractam dicte terre venditionem comes ipse emptor sciente patiente que domino rege in sui utilitatem dicta iura de quibus queritur exegit. Igitur est consequens ut per ipsam scientiam ac longi temporis secutam patientiam voluntatem domini regis hanc fuisse, ut ex premissa venditione ipsa quoque iura transirent. Nec refragatur dictum c.i. de capitaneo qui curiam vendidit, cum ibi not, requirens ut ex venditione regali transeat expressam eorum nominationem. Quoniam et si modis multis dicatur quod exprimi, ut plene not. Bar. ff. de vulg. et pupil. l.ii. nihilominus, et expressim id dicitur quod in oratione tacite concluditur, ff. de no. oper. nunc. l. Pretor, § i. in ver. "Expressum est", iuncta glossa sua. Sed dicta regalia de quibus supra tacite insunt ipsi verborum universalitati, ut supra extibit demonstratum, igitur etc. Preterea et sicut evidens dicitur id quod ex coniecturis declaratur, ut in l. Licet imperator, ff. de legi., de manumiss. testa. l. Si quis locuples. Et quod plene not. de verbo. signi. c. Constitutionem, lib. vi., et l. Si vero § Qui pro rei, ff. qui satisda. coga. Ita et in simili expressum id dicere possumus quod eo multiplicatis coniecturis qualis supra relate sunt in contractu devenisse collegimus.

¶ Ex predictis ergo concludo predicta iura emptionis titulo ad heredes ipsius comitis pertinere, adeo/ [f. 85vb] ut nequaquam iuste molestari possint per ipsum dominum Calabrie ducem.


Home  Summary of homepage  ov - mens. jan. 2003, oct. 2014 - transcriptie/transcription/Transkription/trascrizione 1992